Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Restitutio

1

1

REstitutio e renstatuere in praestinum statum. et est non selum praesentiam rei praebere sed etiam possessorum facere fructumsque reddere. Et accipitur tripliter. pris vrte idem quod satisfactio. Secundo vt genus ad ambas species. Tertio vt condiuisa contra satiffactionem. Nam secundum san. Thom. et Bona. i. iiii. di. xv. q. vl. restitu tio et satisfactio differit. Primo in hoc quod restitutio ptest esse sine satisfactione: vt cum quis soluit alteri mutum um aut reddit depositum vbi est restitutio sed non satisifactio. quia nulla reconciliatio pro peccato nec solutio pene debite. Potest etiam satisfactio esse sine restitutione: vt cum quis se humiliat proximo pro contumeliis sibi illatis. Psabsent etiam simul concurrere vt cum quis aufert sua per violentiam in qua facit sibi damnum et contumeliam. tunc quia exigitur vtrunqu scilicet restitutio et satisfactio pro damno et contumelia. Secundo in hoc differunt: quia satisfactio sepir reddit equiualens pro peccato et in quem peccatum fit. non sic autem restitutio. quia absque omni redditione pro peccato potest reddi proximo quod suum est: vt cum mutuum redditur creditori absque omni satisfactione et reconciliatione offensi. Tertio differunt in hoc: quia restitutio requiritur ante satisfactionem proprie dictam. sicut cessatio a peccato requiritur ante omnem perte poenitentie. satisfactio autem proprie dicta est vna pars poenitentie quae est vltima inter partes poenitentie quae dici debent partes eius. ideo non requiritur ante alias duas ipsius poenitentie partes. sed sequitur. quia iniungitur a sacerdote. Sed restitutio non iniungitur a sacerdote sed a lege diuina. licet enim sacerdos admoneat de restitutione facienda: non tamen iniungit in ratione satisfactionis. sed quilibet tenetur de lege diunia. Et sic patet quod restitutio non est pars poenitentie. sed est quoddam praeambulum poenitentie sine quo non potest homo vere penitere. Sic homo non potest penitere nisi cesset ab actu peccati mortalis: sic non potest vere penitere nisi restituat alienum quia secundum Scotum sicut peccatum mortale est contrectare rem aliena inuito domino. sic peccatum mortale est eam ablatam eocui est inuito retinere. Et de hoc tale dat exemplum in aliis peccatis. vt si quis tenet adulteram tunc restituere eam viro suo non est satisfacere: sed solum est cessare a peccato ex transgressione huius praecepti Non mechaberis. et illud praecedit omnem partem poenitentie. quia sic tenens adultera non est capax poenitentie sed irrisor. Et ideo si venit talis ad praesentiam a sacerdote addit peccatum peccato Ita intelligendum est in propo sito quod detinens alienum volutate et facto quam diu est tanon est capax poenitentie alicuius partis. quia non vere conteritur quamdiu ab illo peccato non cessat. Et si confitetur et suscipit sacramentalem absolutionem nihil sibi proficit sed grauits nocet. quia peccatum committit in hoc quod sacramentum poenitentie indignisuscipit nisi habeat voluntatem celeriter restituendi¬

2

2

¶ Utrum iniuste retinens rem alienam de necessitate salutis teneatur ad restitutionem: Arguitur quod non. quia restitutio nihil est penitentie: igitr sine ea potest quis saluari. Antecedens probatur. quia ipa restitutio non est contritio nec confessio nec satisfactio. quia satisfactio est redditio alias indebiti. sed restitutio est redditio alias debiti. ergo exquo non est pars penitentie ex qua intelligatur penitentia sine ipsa potet quis saluari.

3

¶ Item restitutio sub nulla partium satisfactionis continetur. quia nec est oratio nec elemosyna nec ieiunium

4

¶ Item mulier suscipiens filium de adulterio talis fili licet defraudet verum heredem: tamen mulier non tenetur sibi restituere hereditatem. quia inde sequiretur maius malum scilicet vxoricidium: si maritus tale crimen inciperet scire. ergo non tenctur quis ad restionem de necessitate salutis.

5

¶ In contrarium dicit Augusgi. in epistolia ad Maccdonium et allegat Mag. in littera. Quadiu res propter quam peccatum comittitur non redditur cum reddi potest: poenitentia n agitur sed fingitur. Et idem Augustinus ait. Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Respondetur secundum intentionem Scoti in. iiii. di. xv. quod circa hanc quaestionem tria sunt videnda Primo: vnde sunt rerum domin sa distincta vt hoc dicatur neum: illud tuum. et hoc est fundamentum omnis iniust iciein contrectando rem alienam. Secundo: quomdo dominia primo distincta iuste transferuntur: ex quo apparet iniusta occupatio rei aliene

6

¶ Tertio: quomodo talis teneatur ad restitutionem. De primo fit hec conclusio quod de lege diuina vel nature non sunt rerum dominia pro statu innocentie distincta Probatur dist. viii. c.i. Iure nature sunt omnia communia. Ad hoc est talis ratio. quia vsus rerum secundum rectam rationem ita debet competere hominibus sicut congruit ad pacificam conucrsationem et necessariam sustentatione. pro statu autem innocentie communis vsus sine distinctione dominiorum ad hoc plus valuit. quia nullus tunc occupasset quod fuisset alii. neccessarium.

7

¶ Secunda conclusio. Illud praeceptum legis nature reudcatum est rationabiliter post lapsum eadem ratione quia communitas bonorum esset contra pacificam conuersationem cum malus et cupidus occuparet vltra ea quae sibi essent: neccssaria. et hoc etiam inferendo violentiam aliis qui velsent secum illis communibus ad necessitatem vti: sicut legitur de Nemroth quod erat robustus venator coram domino id est hominum oppressor. et sic priuarentur debiliores necessa ria sustentatione.

8

¶ Tertia conclusio. Lex positiua requirit in legiflatore prudentiam et autoritatem. Prudentiam: vt secundum rectam rationem dictet quid faciendum pro communivtilitate. Autoritatem: quia lex dicitur a ligando. prudentis autem sententia non ligat si nulli praesideat.

9

¶ Quarta conclusio Duplex est autoritas scilicet paterna et pblitica. Paturna est qua filii ex lege nature tenentur obedire parenti bus. Politica est ex communi consensu vel electione communitatis. Homines enim siue etrnei siue propinqui videntes se non bene regi sine aliqua autoritate: poterut concorditer consentire vt vel vni persone vel comitati committerent istam communitatem: et vni vel pro se tantum successor eius eligatur sicut ipse fuit: vel pro se et tota posteritate sua. Et ista autoritas politica iusta est. quia iuste potest aliquis se summittere persone vel communitati in his quae non sunt contra legem diuinam: in quo melius potest dirigi per illum cui se summittit quam per seipsum. Habemus igitur quomodo potest condi lex positiua: quia ab habente prudentiam vel in se vel in consiliariis suis et autoritate aliquo dictorum modorum.

10

¶ Ex his patet Quin ta conclusio quod distinctio dominiorum poterat esse iusta a lege positiua siue lata a patre siue a principe vel communitate iuste regnante. Et isto modo probabile est factum fuisse Nam vel Noe post oiluuium distinxit filiis terras quas singili occuparent pro se et suis posteris. vel ipsi inter se de communi concordantia diuiserunt:. sicut legitur de Abraam et Loth. Uel aliqua lex promulgata est ab aliquo principe el communitate iuste regnante. Hec inquam lex potuit ecequod res tunc non occupata primo occupanti concederetur: et sic disperserunt se super faciem orbis terre. secundum hoc potest intelligi illa propositio. insti. de re. diui. Quod antea nullius est: id naturali ratione occupanti conceditur. non quidem quod sit de lege nature qua sunt omnia comunia: sed quia statim post natu ralem apprehensionem occurrit tamquam probabilis valde et manifesta¬

3

11

¶ De secundo articulo dicitur quod translatio rerum praest esse quantum ad dominium: vt si res transeat a dominio vnius ad dominium alterius. vel quantum ad vsum vel ius vto di manente tamen dominio apud eundem. Et potest hoc fieri: ve auctoritae publica principis seu legis: vel auctorite priuata ipst us domini immediate possidentis

12

¶ De prima translatione sit hec conclusio. Translatio dominii alixrte legis iuste iusta est Probatur. Si enim lex iusta potuit iuste detur minare prima dominia. et non minor est auctoritas legis vel principis: quod habes hoc pro eodem post diuisionem dominiorum quam ante gitur propter eandem causm et eundem finem iuste potest transferri dominium postquam fuerat alicui appropriatum. Ex hoc patet quod praescrptio seu vsucapio est iusta tranflatio. patet ex de proescriptione vigilanti. quae quidem est adquisitio dominii per continuationem possessionis temporis a lege diffiniti: seu per temprus qalege diffinitum. Et proprie praescrptio est in immobilibus: vt domo vel agro. vsucapio vero est de mobilibus. Ad ho est talis ratio. Iuste potest illud statui a legislatore quod est necessarium ad pacificam conuersationem subditorum. sed domini um rei neglecte sicut negligitur in praescriptione transferri pr occupantem est necessarium ad pacificam conuersationem ciuium. quia si non transferretur doinium in istum sed remaneret apud primum post quantumcumque tempus: iste qui neglexit vel heres eius repeteret istam rem neglectam ab alio quantocum quae tempore occupatam. et essent tales lites quas impossibile et set decidere. quia nec probationem sufficientem habere. et ex talibus litibus perpetuis essent forsan odia inter litigantes ex quibus tota pax reipublice parturbaretur

13

¶ Secunda vero translatio quae fit auctorite persone priuate poatest ese vel peractum mere libalem: vt quando transferens non expectat aliquam red ditionem: vel per actum libsralem secundum quid. puta quando expectat sibi aliquid reddi. Translatio mere libralis dicitur donatio quae requirit liberam voluntatem dandi ex parte donantis: et recipiendi ex parte illius cui donatur: et ex parte aborum quod nulla lege superiore prohibeatur iste vel ille. nec per actum altem rius a quo dependeat in ista translatione. De primo dicetur in fine huius articuli. Et propter defectum secundi non potest aliquis dare pecuniam fratri miori: quia non vult esse dominus propt defectum tertii non potest monachus dare sine licentia ab patis sui: nec clericus in aliquo casu contra voluntatem pape. vt habetur extra de censibus. libro vi. i. et. ii c. inhibetur quod visitantes a visitatis munera non recipiant: et recipientes tenentur duplum restituere. et non absoluuntur a maledictione seu suspensione quam ipsofacto incurrunt. Donationi autem correspondet in translatione vsus libalis ac commodatio: et habet similes leges.

14

¶ Et notandum quod vt habe de dona. c. fi. Donatio potest reuocari per donatorem ¬ pter ingratitudinem illius cui donatio facta est: si forte in ipsum ipias manus iniecit. autem si atroces iniurias seu rerum suarum graue damnum vel vite periculum inferre prosumpsit. Traslatio atem non mere liberalis dicitur proprie contracus quia ibi subtrahuntur voluntates partium. trahitur cuntum iste ad transferendum in se

15

¶ Huiusmodi autem contractus in quibus dominia transferuntur: quidam sunt rei vtilis pro re vtiliimmediate: sicut vini pro blado et huiusmodi. et dicitur rerm permutatio. Quidam rei vtilis pro numismate vel econtra. Quia enim erat difficile res vsuales immediati commutare: ideo inuentum est medium per quod talis commutatio faciter fieret: quod vocatur numisma. Commutatio quidem numismatis pro re vsuali vocatur emptio cconuerso autem venditio. Quidam vero numismatis pro numismate: et dicitur mutui datio et mutui acceptieo Istis autem contractibus in quibus transfertur dominium corrndent aliqui contractus in quibus transfertur vsus. Nam permutationi corrpondet permutua accommodatio.

16

¶ De prima translatione scilicet rerum permutatione sit ista conclusio. Domini rerum iuste eas permutant si sine fraude seruant equalitatem valoris in commutatis secundum rectam rationem: intelligendo hoc condiciones prius positas ad iustam donationem. Quod autem dicitur: sine fraude: excludit fraudem in subtanti: quanti tate: et qualitate. In substantia: vt non commutetur auricalchum pro auro: nec aqua pro vino. In quantitate: vt siue quantitas mensuretur per pondus siue per virgam siue per sextarium vel aliam mensura: seruetur iustum pondus et iusta mensu ra. Consimiliter de qualitate quod non commutetur vinum corruptum tanquam purum vel animal infirmum tanquam sanum. in huismodi enim fraus committitur. quia permutans non permutaret niscrederet aliam substantiam: aliud quantum: et aliud quale recipere. Est etiam qualitas valoris secundum reccam rationem seuanda. Illa aut qualitas non consistit in indiuisibili: quia ad hoc quasi esset impossibile commutantes attingtre sed in isto medio quod iusticia commutatiua respicit est magna latitudo que quandoque ex lege positiua:quater que ex consuetudine inotescit. Lex cantium rescindit contractum vbi contrahens decipitur vltra medictatem iustipraecii. Tamen infra illud si ex alio appareat iniusticia restitutio debet fieri corrsptndens. Quandoque etiam derlinquitur ipsis commutantibus. Durum est enim contractus esste inter homines in quibus contrahentes non intendat aliquid de illa indiuisibili iusticia remittere sibi mutuo: vt pro tanto comitetur omnem contractum aliqua donatio. et sic satis probabile est quod quando sunt mutuo contenti volunt sibi remittere si deficiunt ab illa iusticia requisita: iuxr llud legis nature. Quod tibi vis fieri hoc facias alii. Sicut autem dictum est de permutatione sic dicendum est de venditione et emptione. Et Notandum est quod aliquos indigens re sua que ex eius permutatione vel ventione multum damnificatur potest carius vendere quam sialias sine tali damnificatione venderet: vt scilicet scrut se indenem. Sed si emens magnum commodum assquatur ex re sibi vendita: non potest hoc carius vendi vel permutari: cum res ex hoc in se non sit praeciosior. Scruande sunt etiam condiciones praedicte in contractibus conductionis: locationis: et mutue accommodationis quandi tum ad vsum sicut hc: et quantum ad dominium ¶e commutatione vero negociatiua vbi commutans itendit mer cari de re qua emit: non vt vtatur sed vt carius vendat Sciendum quod vtile est reipublice habere aliquos qui studeant seruare res venales: vt prompte possnt inueniri ab indigentibus afferreque aliunde res necessarias quibus illa patria non abundat. et ideo tales possunt inderecipere precium suo labori industrie et periculis correspondens etiam vltra necessariam sustentationem sue familie et maxime si quandoque sine culpa sua in tali seruitio communitatis fuerint danificati. Mercator autm qui nec transfert nec conseruat nec eius industria melioratur res venaliest vituperabilis et a republica expellendus: quia prohibet immediatam commutationem emere volentium. et per consequens facit quodlibet vsuale carius ementi quam deberet ese. Hec Sco. Per praedicta patet quod ille qui emit vinum: granum: et huiusmodi: tempore quo colliguntur: vt postea carius vendat: non peccat: si hoc faciat vt talia conseruata loco et tempore opiportunius vendendo iustamque mercationem exercendo sustentationi domus sue prouideat. Si autem talia emeret vt caristiam induceret sic quod homines cogerentur ab ipso emere et posset ipsis pro libito vendere: grauit peccaret Predictis concordans Tho. in. ii. ii dicit: quod lex humana multa permittit impunita. vnde in commutationibus solum priunit quando est magnus excessus: puta si aliquis sit deceptus vltra dimidium praecii iusti. Lex autem diuina nihil impunitum relinquit. Unde secundum hanc tenetur ille qui plus habet ei qui damnificatus est recompensare si sit notabile damnum. Modica autem additio vel dimiutio non videtur tollere equalitatem iusticie. Dicit etiam quod si venditore ignorante fit aliquis praedictorum defectuum quantum ad sub stantiam: quantitatem vel qualitatem in re vendita non peccauit venditor: cum tamen ad eius noticiam venerit tenetur recompensare damnum emptori. Ex his infert quod illicitum est vendere autum et argentum alchimicum pro vero: quia non est adeo purum nec habet easdem omnino proprietates. Non enim ita letificat nec ita valet contra aliquas infirmitates. Si autem per alchimiam fieret verum aureum non esset illicitum vendere pro vero. quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad producendos naturales et veros effectus: sicut dicit Aug. libro de trini. de his quae arte demonum fiunt. Et quod dictum est de venditione intelligendum est ex parte empto ris. vt quando venditor crederet rem suam minus praeciosam est se quam sit. puta vendit aurum pro minori praecio: quia credit esse auricalchum. et animal sanum quod reputat infirmum. Nam si emptot hoc cogscit iiuste emit: et ad restitutionem tenetur.

17

¶ Et notandum quod si vicium rei sit manifestum puta cum equus est monoculus: vel si sit occultum tamen vsus rei ex hoc non totaliter impeditur. quia si non competat vnivit competere alteri. et venditor propter huiusmodi vicium subtra hat de praecio quantum opertet: non tenetur venditor ad manifestandum vicium rei. quia forte pro huiusmodi emptor vellet plus subtrahi quam esset subtrahendum. secus autem esset si vsus rei redderetur omnino impeditus vel noxius: vt si venderetur cibus corruptus vel venenosus pro bono. Hec Tho. Ex praedictis vt dicit Scotus potest patere discurrendo iniusticia quae fit in translatione dominii et vsus. puta in donatione non est iusticia si donans non mere et liberaliter donat. vt is qui donat deceptus vel quasi necessitate tractus. Ignorantia enim vel aliqualis coactio ex cludunt simpliciter voluntarium. ex. iii. Eth. Et sic qui alicui tanquam propinquo donat qui tamen non est propinquus non simus pliciter donat. seu alicui tamquam egeno qui tame non est egenus. Et ideo videant illi riuiani qui tanquam egeni tamen diuites existentes recipiunt elemosynas ne iniuste talia recipiant: quia non est ibi in dante voluntarium propter condicionis igno rantiam quam respicit in donando. Consimiliter si attractus vt in vsuris dadis: non est mere donatio liberalis. Et generaliter in contractibus est iniusticia propter defectum alicuius condicionum praedictarum: puta in permutatione est iniusticia ex prohibitione superioris cui commutans subest in commutado. Et ex hoc potest dici iniusticia commutatio quae fit in ludis alearum et huiusmodi. fi. de alcatoribus sidleset ultimo. et extra de vita et ho. cle. Clerici officia. in glo. Tamen ista lex non ligat nisi illos qui viuendo politice subsunt legi imperiali qui forte nulli sunt hodie. quia vbi praecipue illa lex consueuit habere locum: municipalia praeiudicat imperialibus vt patet in italia. De hoc magis dicetur in scquentibus. Hec Sco¬

4

18

¶ Ad cuius euidentiam Notandum est quod Municipium dicitur fortalicium vel ciuitas pro cuius custodia ponuntur milites stipendiarii. Municipes dicuntur habitantes vel nati in municipio seu milites illud custodientes. Muicipalia vero dicuntur ad municipes vel municipium pertinentia. Municipalia ergo dicuntur praeiudicare imperialibus. quia ciuitates non semper reguntur legibus imperatorum: sed secundum varias consuetudines diuersarum regionum.

19

¶ Iuxta praemissa possunt patere iniusticie quae fiunt in venditione et emptione: locatione: conductione: et accommodatione. licet in accommodatione non sit equalis defectus. quia translatio vsus ad tempus non requirit tantam libertatem quantam transsatio dominii. Preter iniusticias istas partiales in contractibus est vna iniusticia generalis quando aliquis vsurpat rem alienam domino simpliciter inuito: vt in furto et rapina vbi non est transsa tio dominii

20

¶ Ex praedictis potest inferri quod is qui commode potest restituere non omnino absoluitur a restionne: si is cui debebatur remisit vel donauit coactus vel deceptus puta quia credidit se nunquam aliquid habere. Secus est si liberaliter bonauit: nec postea talis donatio ex poenitentia reuocatur vt Raymundus ponit. de quo nota quod dictum est supra

21

¶ Ultra praedicta ponit Sco. duas regulas in comtractibus. Prima est quod commutans non vendat tempus quia non est suum.

22

¶ Secunda quod non ponat sie in tuto de lucro semper vel vt in pluribus et illum cum quo commutat de damno.

5

23

¶ Deinde videndum est propter quamrem reston facienda sit. Notandum est quod hoc praecepto Non furtum facies prohibetur non solum furtum sed etiam rapina et vsura: et generaliter omne damnum quod quis facur proximo in bonis fortume siue in bonis temporalibus quae exterius possidemus siue illud damnum fiat iniuste auferendo alienum siue detinendo.

24

¶ Ex quo patet quod sicut auferre alienum est peccatum mortale: et quod hoc praeceptum diuinum est negatiuum Non furtum facias: ita et tenere alienum inuito domino rei est atr idem praeceptum diuinum: et est peccatum mortale. quia sicut proxiofertur dam num iniuste auferendo sua: ita infertur sibi damnum retinendo ea inuito domino: et cum hoc impedit eum in vsu rei sue.

25

¶ Item auferre aut detinere iniuste alienum contra iusticia quae vnicuique reddit quod suum est: contra quod facit qui alienum detinet inuito domino et est contra charitatem fraterna secundum quam debet homo proximo suo bona facere. ille autem facua proximo suo mala et infert ei debita nocumenta. Ex quibus vlterius patet quod sicut necessarium est seruare praecepta diuina negatiua ita necessarium est non tenere alienum inuito domino et per conseques actu restituere vel autem voluntate reddere cum fuerit opertunitas. Ex his patet causa et ratio quare alie num restituendum sit. qua scilicet iuste retinere alienum est mortale peccatum eo quod est contra illud praeceptum decalogi Non furtum facies. Et est contra iusticiam et contra fraturnam dilectionem. igitur necessario fugienda est talis detentio et per conseques necessa rio est restituendum alienum. ita docet san. Tho. i. ii. ii. i. lxii. Et Scotus hoc in. iiii.

6

26

¶ Deinde videndum est quis teneatur restitu ere: Respondetur quod praeter illum qui per se abstulit rem: autem damnum iuste intulit: multiplices sunt qui restituere tenentur alienum qui comprehenduntur in his versibus. Iussio: consilium: consensus: palpo: recursus. Participans: mutus non obstans: non manifestans. Quarum sententia secundum Sco. continetur in hoc maxime. quicumque abstulit vel tenet alienum iniuste: tenetur restituere. Contingit autm aliquem diuerss modis auferre scilicet vt causa superior. vt qui precipit vt fiat: vel aufert vt cam proxima: sicut ille qui immediate et per se aufert. vel aufert vt casa adiuuans. sic qui est socius in auferendo velut inducens ad auferendum si consulit vel fauet vel adulatur. talitamen consilio: fauore vel adulatione propter quam fit ablatio et sine quo consilio vel fauore aut sine qua adulatione talis ablatio facta non fuisset. Consimiliter contingit quod qui rem detine scilicet qui immediate et per se detinet alienum. vel ad cuius imperium detinetur positiue vel privatiue siue interpretatiue: vt scilicet quia non facit restitui cum tamen ex officio sibi conpeteret vel auxiliando detinet vel fauorem praebendo: vt si tacet in iudicio requisitus vbi res posset sententialiter resti tui domino suo: et tamen dicendo veritatem non imineret sibi periculum status vel persone. Unde breviter omnis obligatio ad restitutionem reducitur ad auferre vel detimnere: et hoc velut causa principalis vel proxima vel eo adiuuans vel inducens vel non impediens ablationem vel detentionem quando eius peditio esset ad bonum reipublice sine periculo persone ipedientis. Uidetur tamen quod talis tunc solum tenetur ad restitutionem quando posset impedire et non impedit et tamen ad ipsum partinet ex officio impedire Hoc totum probatur per illud. ii. q. i Notum sit. vbi dicitur. Facientem et consentientem par pena comstrigit. Et accipitur originaliter a beato paulo ad Rho. i. vbi dicit Non solum quia talia agunt sed et qui consentiut facientibus digni sunt morte. Istorum ergo omnium quilibet tenetur ad restitutionem insolidum. vno tantum restituente omnes alii libantur a debito quo ad istum damnificatum. Alii tamen pro rata portionis quae eos contingit tenentur illi qui pro omnibus satisfecit. Item beatus Tho. exponendo praedictos v. in. ii. ii q. lxii. dicit quod inter illa quae in versibus enumerata sunt quinque obligant semper ad restitutionem iniuste ablatorum. Primum est iussio: vt quando aliquis iubet aliquem depraedari siex eius iussione fit tenetur ad restitutionem totius. et ita tyrannt qui per se non spoliant sed aliis iubent facere obligantur ad restitutionem. Secundum est consensus in rapinam in eo sine quo rapina fieri non poterat. Tertium est recursus scilicet quando aliquis est receptator latronum et eis patrocinium praestat. Nam quireceptat latriones et tenet eos aut rem raptam polose. celat: ita quod per hoc impeditur resto rei ille tenetur insolidum cum illis qui abstulerut.

27

¶ Quartum est participans: vt quando quis participat in crimine furti vel latrocinii et in pirda vel in furto: vt quia latroni se sociat ad spoliandum vel furi ad furandum et partem accipit. et ille qui perticipat in crimine tenetur insolidum de toto. sed qui participat non in crimine sed solum in re accepta: et ille tentur solum restituere quod scienter de re emit vel accepit.

28

¶ Quntum: non obstams scilicet cum huiusmodi spoliis ex officio ostare tenetur: vt princeps terre qui tenetur iusticiam conseruare qui non obstat cum obstare possit et si per eius defectum inualescunt latrenes. Similiter intelligitur de non manifestante et cui incumbit ex officio. suo modo de non reprehendente et cui competit ex officio. Ita sc. Tho. dicit ii. ii qa lxii ar. vii. et subdit quod principibus terre ex hoc magnum im mineret periculum propter hoc enim in potestate publica ponutur vt sic sint iusticie custodes: ad restionem tenetur. In aliis autm versibus enumcratis non tenetur homo nisi in certis ca sibus sicut homo quando probabiliter credit quod consilium suum fuitetr ficax: et quod in alios iniusta ablatio commissa non fuisse Similiter non omnis palpo siue adulator tenetur: sed ill quai adulan ad auferendum incitat laudans pro illo et dicens signum esse strenuitatis. et maxime tunc tenetur quando probabiliter credit quod sua adulatio fuit causa iniuste ablationis. Idem intelligitur de det ra hente si propter detractinge audiens prouocatus damnificet iniuste eum cui detractum est in omnibus autem si principalis aut ille ad quem res puenit soluit: alii obligantur a debito solutionis. Siant alius eorum soluit: tunc vt videtur ceti tenentur eidem satisfacere singlulis pro partibus suis.

29

¶ Deinde videndum est quid sit restituendum. Respondetur quod dem alienum quod quis iniu ste abstulit aut iniuste detinet et inuito domino rci tene tur restituere.

30

¶ Circa quod Notandum quod tripliciter conium git quem iniuste aliena au ferre vel detinere.

31

¶ Primo cum alteri ex causa licita ad al iquid obligatur et ei nsoluit alio inuito: vt cum non reddit depositu rite reposcentum non restituit accommodatim: non soluit mutuum: non reddit praecium mercennario: vel non soluit alia debita vt sunt vectigalia: census: telonea: decime et huiusmodi. ad que quis soluenda iuste obligatur

32

¶ Secundo cum quis aliquo iuste adquisiuit quocumque modo siue per vsuram siue perfurtium siue per rapina siue per de fraudationem in mensura liqudorum vel aridorum siue per pondera falsa siue per frauidem in rei substantia siue in eius qualitate.

33

¶ Tertio cum ei alquid tale debitum est aut relictum in hereditatem aut in testamento: aut etiam venditum sibi ab eo qui ius in to non habuit quia res sua non fuit: aut ius ea vendendin hbe buit: Omne igitur tale oportet restitucre: alia contra peceptium agit et grauiter peccat: vt fuit dictum circa secundam portisculam. Et istis additur quod qui alteri iniuste nocuit et dainum in rebus intulit tenetur sibi damnum recompensare: etiasi nihil inde habuit: vt si combussisti mihi domum iniu ste: teneris mihi ad recompensationem damni quamuis de domo apud te nihil remanserit. Deinde dicitur quod nonsolit ablatum est restituendum sed et fructus eius si res sit fructi fera de se: vt ager: vinea etc. Et hoc verum de possisormale fidei et de fructibus quie supersunt deductis expensquae fuerumt gratia fructuum quaeredorum congregandorum. et caea seruandorum. Si autem ablatum sit res quae non sit res fructifera de se vt pecunia: tunc auferens iniuste aut detinens tenetur ad restionem equiualentis et recompensatione: bamni quod ille passus est ex carentia pecunie sue. non tamen oportet quod tantum restituat quantum ille lucrari potuisset cum pecunia: sed secundum estimationem lucri quod accidere consueuit pensato labore et infortuniis: aut in lucro alias accidere potuisset. quia lucrum non solum ex pecunia causatur sed etiam ex industria et labore.

7

34

Circa hoc est Notandum secundum Bonauen. quod qudam sunt male et illicite data vel accepta quia proptent re illicitam in quibus tamen transfertur dominium et non competit re petitio. et talia non est necese restituere: sed possunt licite re tineri: vt praecium prostibuli et lucrum histrionum. talia est possunt dari in elemosynam. sed non debent recipi in oblationem: si peccatum sit publicum: et hoc propter reuerentiam altaris et in confusionem peccatorum vt citius resipiscant. Et hoc est quodicitur Deutero. xxii. Non offeres mercedem prostibuli. Quedam autem talium sunt in quibus non transfertur dominium sedt competit re petitio: vt in furto vel rapina. et de talibus non potest licite fieri nec elemosyna nec oblatio. sed debet eorum fieri restitutio. Et ad huiusmodi genus reducuntur omnia quae iiusto titulo possidentur et mala fide. et talia sunt quae habentur per simoniam aut vsuram. De istis autem quae per vsuram habentur non debet fieri elemosyna vel oblatio: sed debet fieri eorum reston. De illis vero quae per simoniam dantur vel recipiuntur vt dicit s. Tho. ii. ii. q. lxii. quando datio alicuius illicita est et contra legem: vt cum quis aliquid simoniace dedit tunc non potest repetere sed meretur illud datum amittere. nec dicitut sibi reston fieri. Etsi ille alius contra legem et simoniace ac cepit non potest sibi retinere: sed debet i pios vsus conuertere

8

35

Deinde videndum est cui sit restituendum liuste ablatum: aut recompensandum damnum iniuste illatum: quia de istis est idem iudicium

36

¶ Respondent docor. quod illi est re stituendum qui est verus dominus rei autm qui iniuste damnificatus est: si est viuus et noscitur et est praesens: ita quod potest haberi. Si vero dominus rei seu ille qui est damnificatus sit viuus et noscitur et non sit praesens sed absens: debet expectari aduentus eius: et tunc restitui sibi: si speratur saltem aliquando reuersurus. Si autem non speratur rediturus tunc si res est magni valoris debet sibi tramsmitti si potest fieri commode. Nec obstat: quia dicit sa. Tho. Si remittens damnum in remittens patiatur: quia ipse sibi damni huius causa fuit per hoc quod alteri suum iniuste abstulit seu detinuit. Si autem tramsmittere sibi non possit: aut si forte res non sit magni valoris ita quod non possit sibi mitti sin e maiori incommodo quam res esset sibi vtilis si eam haberet: tunc potest eam dare aliquibus cognatis eius propinquioribus quia praesumitur lege nature quod ille magis velit restionem propinquis suis quam alienis. sed si non haberet cognatos aut non nosceretur: posset rem commit tere vni cenobio: cum tali protestatione quod sibi reddere teneatur si vnquam requisierit aut si vnquam comparuerit aut restituat heredibus suis. Si autem dominus restituende rei si ipse omnino incertus et igotus nec possit sciri et etiam heredes eius omnino ignorantur nec sciri possunt adhibita sufficienti diligentia: tunc pauperes sunt heredes illorum restituendorum. non enim ille qui iniustus ablator vel detentar rerum alienarum per hoc deobligatur a restituendo: nec potest sibiipsi retinere: sed tenetur dare pro anima illius cul restionem debebat. Si vero dominus restituende rei siue iste iniuste damnificatus est mortuus: tunc detur heredibus suis Quod si nulli heredes sciuntur: nec sciri possunt adhibita sufficienti diligentia: detur pauperibus pro salute anime sue secundum modum praemissum. Cui enim non potest reddi temporaliter reddatur spiritualiter. Redditio autem spiritualis fit quod damus pauperibus pro ipso autem pro ipsius anima

9

37

Sed diceres Per cuius manum debent talia reddi et distribui pauperibus

38

¶ Respondet quidam doctor quod per manus confessoris vel alicuius alterius de cuius fidelitate confidat. Sed dicit Sco. quod non inuenitur quis determinatus sit mediator in distribuendo illa pauperibus subdit Sco. Uidetur mihi quod per seipsum posset pauperibus reddere et distribuere: consilio tantum alicuius boni viri. quia posset contingere quod daret tali mediatori de cuius fidelitate confideret et quod talis sibi ipsi applicaret vel aliis vsibus quam deberet. Unde si lex diuina vel ecclesiastica non detrminat perfaonam: sequenda est ratio naturalis. illa autem magis dictat quod persona quae tenetur magis restituat per seipam quam per aliam: non tamen excludendo consilium boni viri: sed magis includendo eandem sententiam vi detur velle Archidiaconus. ¶ q. i. c. i.

10

39

¶ Deinde videndum est quando festituendum sit. Inr quod quilibet tenetur statim restituere alienum nisi dilationem voluntariam hebeat ab eo qui est dominus rei: quia vt dictum est prius: sicut est contra iusticiam contra dilectionem proximi: et contra preceptum diuinum iniuste tenere alienum: et ideo magnum peccatum. sed constat quod per nullum tempus licet peccatum continuare sed quilibet tenetur statim peccatum desere re tam quo ad actum ext iorem quam quo ad actum interiore scilicet voluntatis: iuxta illud Ecci. xxi. Quasi a facie colubrifuge peccatum. igitur quilibet tenetur statiet restituere iniuste ablatum aut quaecumque aliena in quibus non habet ius nisi obtineat voluntariam dilationem a domino rei. quia non licet detinere alienum inuito domino id est eo nolente.

40

¶ Ab illa tamen excipit Scotus aliquos casus in quibus secundum eum licitum est differre restionem extiorem: dummodo assit interior restion id est voluntas firma restituendi quam cito occurrerent circumstantie opportune. Et isti casus comprehenduntur sub illa maxima Licitum est detinere rem alienam quano ile scilicet dominus rei rationabiliter deberet velle. eam detineri in aliquibus casibus rationabiliter deberet quilibet velle restionem sibi non fieri: tunc statim quando est in praeiudicium communitatis vel recipientis restionem. quia debet velle bonum suum proprium et bonum communitatis. Et ita depet velle dilationem aliqualem illius restionis boni vtilis vt seruetur maius honum. debet etiam velle non fieri sibi statim restionem: quando illa reston statim esset in diffamationem restituentis. quia magis debet velle famam proximi que est magnum bonum quam velle illud commodum suu modicum quod euenerit ex restitutione ad statim. Similiter deberet magis velle vt videtur magnum incommodum et damnum restituentis proximi quam modicum commodum suum vel forte nulum in illa modica dilatione restituentis. Ex bis sequitur quod tunc non tenetur homo ad statim restiuendum

41

¶ Primo quando resto notabiliter esset damnosa. communitati et reipublice.

42

¶ Secundo quando esset damnosa ei cur debet fieri reston. vt reddere gladium quo quis aliquem interficiat Tertio quando est diffamatoria restituentis sicut fur occultus non tenetur statim de facto restituere sd potest captare tempus in quo sine sui diffamatione restitu at. dcbet tantu habere stati voluntatem restituendi quamstatim prportune possit et ad hoc diligentiam adhibere debet Quarto quando acceleratio restionnis esset multum damno sa restitucre debenti: et breuis dilatio restionis non esset dam nosa ei cui fieri deberet reston: tunc iterum non tenetur stati resto de facto scilicet sufficit quod statim ex affectu restituat id est hebeat firmum propositum statim restituendi cum cessabunt impedimenta hincinde: et hoc etiam cunc actu impleat.

43

¶ Quinto quando quis omnino est impotens ad restituendum. talis enim pro tunc non tenetur sed postea quando peruenerit ad pinguiorem fortunam. actio enim non cxpirat per inopiam sed sopitur. et debet talis habere voluntatem restitues di si aliquando potens erst. Ad hoc st s. Tho. ii. ii. q. lxii. ar. vl. dicit: quod in hoc casu debet homo remissionem vel volunta riam dilationem petere ab eo cui debet: et hoc aut per se: aut per alium. Et videtur quod pari ratione sit faciendum sicut in casu praecedenti.

44

¶ Ad itam particula scilicet quando quis teneatur resti tuere possunt reduci multi alii casus int quos est vnus specialis: et est casus talis. Quando ablatio fuit occulta tunc ntenetur ablator se prodere: nec per conseques per seipsum restitue re:iset per aliam personam discretam et fidelem. et expedit quod per confessorem: quia est peccatum sibi in confessione detectum: supposito quod sibi credatur de fideliter restituendo illud quod sue fidei est commissum: et etiam caute sine manifestatione eius quiprius abstulit et nunc restituit. Et in tali casu potest reston differri quousque voluntas et cprportunitas talis persone habeatur.

45

¶ Si obiicias contra praedictos casus. Restiti ere est actus praecepti negatiui: ergo tentur quilibet semper et pro semper etc. Respondet Sco. quod tencre alienum sciuisse et inuito domino est semper prohibitum: et ideo semper et pro semper oportet non teneri tali modo. sed quando quis habet voluntatem restituendi tempore opportuo: tunc tenet domino volente. etsi non actu elicito tamen actu debito. quia dominus rei deberet velle cuod qui suum habet teneat quousque possit reddere tempore opportumo. Et si dicis: dominus rei est inuitus quia non vult quod per quodcumque tempus suum teneatur. Respondet Sco. quod domino rei male et iordinate suum volente rehabere statim: et per conseques male et in ordinate nolente proximum illud tenere si tenet non tenes iniuste. quia etiam depositum de cuius redditione lex strictissima est teneri potest licite domino inuito volente nordinata. vt cum quis gladium deposuit et postea furiosus factus eum repetit ad occidendum.

46

¶ Ad argumenta ante oppositum Ad primum patet per dicta in prima particula quia non tenetur quis ad restionem vt ad satisfactionem propedictam quae est tertia pars poenitentie: sed tenetur ad eam vt ad cessationem a peccato. et hoc voluntate stati sed actu vel effectu positis circumstantiis opportunis.

47

¶ Ad secundum patet ex dictis in particula sexta: quia nesciens dominum redebet reddere pauperibus Quod autem agitur de nescientia domini rei inuentem: dicit Sco. quod talis inuenta saltem quae aliquando habuit dominum et non habetr pro derelicta: debet dari personpublice custodiendum: et debet proclamari in locis publicis vt sic qui amisit posset ad eam pertingeret. Sed si post talem prolamationem nullus appereat dominus: faciendum est sicut de vaga restione dictum escilicet quod detur pauperibus Ad tertium patet ex dictis quod non est maior sumptus pbnendus in missione quam valeat res remittenda. sed expectanda est praesentia persone: si credatur aliquando posse haberi. si autem non credatur posse haberi nec nuncius interueniat sine nimiis sumptibus: tradenda est parentibus vel cognatis. qui si nulli assunt: potest committi alicui communitati aut cenobio secundum modum superius dictum. vel detur pauperibus. Uniuersaliter cnim dando elemosynam pauperipro aliquo datur ei bonum spirituale. et in hoc fit resto sibi possibilis quando sibi non potest reddi bonum temporale.

48

¶ Ad quartum dicit Sco. Si occupans aliena sit persond nlecesslaria reipublice: et si sit in arta neccessitate: et illa alia persona cui res debetur similiter esset in arta necessitate et haberet aliqualem euidentiam. sed de hoc dicetur in solutione secquentis rationis. sed si illud iniuste detentum a persona multum necessaria reipublice non sit sibi necessarium simpiter sed tamen ad saluandum statum suum solenem Dico quod non licti alicui tenere statum solennem de bonis alienis inuito domino. nec tantum valet reipublice illius status solennis quem tenet per non restionem quantum valet fidelitas eius et iusticia communis.

49

¶ Ad quintum Aut detinens est in extre ma necessitate et ille cuius est res non: sed habet aliquad citra extremam neccessitatem: tunc dico quod res illa est illius detinentis iure poli: quo in extreme necessitatis articulo prouidendum est sustentationi nature: quia omnibus extrema necessitate detentis concessa est. exra de v. sig. Exit qui seminat Si autem ambo scilicet detinens et ille cuius est res quae detintur sunt in extrema necesitate et ad illam necsitatem prius deueniat dominus quam detinens: debet domino reddi duplici iure. tum quia prius erat suum. tum etiam quia ex illa nccitate factum est suum. Si autem prius ad istam ncesitatem deuenit deti nens factum est suum. et tunc domino peruenienti posterius ad eadem necessitatem non debet reddi: quia cessauit dominium eius in re ista: et facta est alterius iure poli. Si autem simul ambo per ueniant: debet reddi domino: quia numquam cecidit a dominio. Si dicas. Quilibet debet se magis diligere quam proximu. et per conseques magis debet vitam suam corporale diligere quam proximi. et ergo rem simpliciter necessariam sibi: magi tenetur retinere sibi quam proxio dare. Respondet Sco. quod debet magis diligere vita suam ordinate vt est diligibilis ad vitam terna: et ita magis conseruationem iusta vite sue quam conseruationem vite proximi. sed non magis conseruationcet iniustam vite sue quam conseruationem iusta vite proximi sui. Sicut enim latro magis debet sustinere suspendium quam occidere suspendentem innocentem vt ipse latro euandat. et ratio est: quia dilectio vite corporalis iniuste custodite non est dilectio ordinata. quia non est ad dilectionem dei nec anit. tl lius autem detinentis in casu vltimo custodia vite de re aliena est iniusta: et ipse cum hoc est homicida. Ille cim iniuste occidit alium qui sibtrahit sibi necessarium quod sibi debetur. Sed numquid si in primo et tertio casu detentor post extremam necitatem deueniat ad pinguiorem fortunam tenetur restituere: Uidetur secundum Sco. tenendum quod res talis simiuis pliciter necessaria non possit esse nisi panis vel aliquid pertinens ad victum et tunc consumeretur: et iuste factus fuit dominus illius rei non absolute sed in casu necessitu¬ tis. et ergo postea deueniens ad pinguiorem fortunam tenetur sibi reddere equiualens si in necessitate illud consunpsit: vel idem numero. Si forte non pertinuit ad victum: sed fuit vestis aut aliquid tale: et talis obligatio ad idem vel equiualens videtur habere ortum ab illa prima occupatione rei aliene inuito domino quae fuit iniusta antenecessitatem extremam. Et ista obligatio non videtur extincta per extremam necessitatem sed sopita. Sed si numnquam ante extremam necessitatem occupasset: tunc simpliciter iuste acccpisset vt rem suam: nec ad aliquam restionem teneretur.

50

¶ Ad sextum patet ex dictis. potest enim tunc differri restitutio imo debet. et dicit sur. Tho. ii. ii. q. lix. quod si res restituenda apparet pro nunc grauitr noxia illi cui restituenda foret vel etiam alteri: tunc non debet ei restitui quia reston ordinatur ad vtilitatem illius cui restituitur. omnia catum quae possidentur sub ratione vtilis cadunt. nec tamen ille quidetinet rem alienam debet sibi eam appropriare in tali casum sed debet reseruare vt tempore congruo restituat: vel alicui tradere tutius conseruandam.

51

¶ Ad septimum de adultera multipliciter respondetur. Uno modo quod ipsa dicbet reuelare crimen suum filio spurio et ipsum inducere ad dimittendum hereditatem vero here. li quia iniuste occupat cum ipsc sit verus heres. Aliter dicitur et minus valet quod ipsa decbet culpam suam dicere marito suo quod ipse hereditatem assignet non illi sed vero heredi. quod licitum est secundum iura imperia lia vbi testans in testannto bono instituit heredem.

52

¶ Contra illud arguit Sco. et Primo contra primam responsionem Aut filius crederet matri: autem non. Si sic. non est probabile quod vellet propter hoc dimittere hereditatem. quia pauciinueniuntur ita perfecti quod propter iusticiam seruandam in foro diuino dimittant magnas possessiones quos possunt tenere iure exteriori. Nec ipsa potest rationabiliter de filio praesumere nisi prius multum exparta fuerit voluntatem filii sui. non autem debtet se exponere certe sue diffamationi apud fi lium propter incertam correctionem filii sui. Si vero matri non credit: tunc sunt duo mala. quia ipsa est diffamata et ille tenet hereditatem vt prius.

53

¶ Contra secundam responsionem arguit Sco. quia mulier se diffamat et expoonit se periculo mortis. quia talis posset sic ese zelotypus vt sunt multi quod eam occideret vel perpetuo odio haberet vt eam a se et ab actu coniugii repelleret ad illa mala scilicet diffamatio niqi: mortis: odii perpetui: vel discordie quae sunt valdebabilia: vt in pluribus euenit. non debet se mulier exponere propter incertum bonum hereditatis restituende. et propter soc in tris quibusdam vir primogenitus veliter est heres: pater si cre deret vxori non posset hereditatem auferre a spiriturio nisi in foro publico probaret eum fore talem. et sic oportet mulierem infamari non solum apud maritnm sed etiam apud totam patriam: et omnes alii filii redderentur de simili natiuitate suspecti. Dicit ergo Sco. quod mulier debet laborare quantum in se est quia non debet se diffama re: sed cum modis aliis honestis filium spurium quantum potest inducere vt dimittat hereditatem vero heredi vl veris heredibus. Unus modus honestus est vt intret religionem. Alius vt fiat clericus et accipiat ecclesiastica beneficia: quibus sufficienter contentus dimittat hereditatem alteri fratri laico in secluastio remanenti. Etsi nulla honesta persuasione potest flectere mulier corspurii vt di¬ mittat hereditatem: non videtur quod debeat se prodere llli spurio. quia non est certa quod talis impersuasibilis ab ea in aliis honestis flectatur per illud: imo fore tenacius tenetur concipiens diffamationem sui quia per ista notaretur spurius: quam notam cauent multum alii male nati. et tunc debet mulier laborare quantum potest ad restionem faciendam vero heredi: et hoc de dote sua vel aliunde. Si nihil. habeat nec habere possit vnde recompenset: de peccato suo doleat vt fiat secundum c. odoardus.

54

¶ Ad octauum dicit Sco. quod ille tenetur illi restituere beneficium non totum: quia multum interest inter habere et prope esse secundum aliquam perditionem corrundentem alicui parti valoris beneficii: et hoc si directe sibi abstulit beneficium ex odio et cum intentione damnificandi eum. Si autem indirecte abstulit scilicet procurando sibiipsi et cum hoc intendendo alteri nocere et eum damni ficare nec aliter procurasset sibiipsi: tunc tenetur restituere secundum quod dixi. Sed si tantummodo proprie vtilitati intendebat prouidere et sic procurauit sibiipsi et ex consequenti alius praeter istius intentionem damnificantis: tunc ille ad minus tenetur alteri qui licet vnicuique sibi prouidere altero neglecto. Confirmatur. quia hoc sufficit de noui operis innouatione si praescindo venag in fundo in eo per quas deriuabantur aquae ad puteum alterius. et hoc faciointentione nocendi sibi: tenetur sibi ad restionem damni. Sed si hoc facio sine fraude intendens consulere propevtilitati: vt quia nihil est vtile facere murum: quia non potest conuenienter fundari sine praecisione illarum venarum non damnifico alium: quia habeo ius faciendi vtilitatem meam in fundo meo. Et dicit vna lex Nemo damnum faciet nisi qui illud faciet quod facere ius non habet Ille autem ius habet procurandi sibi beneficium seruatis circumstantiis iustis et honestis. Et dicit spr. Tho. circa illum casum quod si quis iuste impedit promotionem alterius ad beneficium ecclesiasticum: vtputa intendens honorem dei et vtilitatem ecclesie procurat quod detur alicui persone digniori tunc nullo modo tenetur ad restionem aut ad aliquam recompensationem faciendam. Si autem impediat eum iniuste puta si intendit nocumentum eius quem impedit propter odium vel vindictam aut aliquid huiusmodi: tunc si impedit ne praebenda detur dignoconsulens quod non detur sibi et hoc antequam sit firmatum quod et detur: tunc tenetur quidem ad aliquam recompensationem: pensatis condicionibus personarum et negociorum secundum arbitrium sapientis. non tamen tenetur ad equalem: quia non fuerat adeptus et poterat multipliciter impediri. Si vero iam firmatum sit quod alicui detur praebenda et alius propter causam indebitam procurat quod reuocetur: idem est acsi iam habitam ei auferret. et tunc tenetur ad restionem equalis secundum suam facultatem. idem est de eo iu dicium qui ideo impedit aliquem a consecutione cuiuscumque muneris quod honeste reciperet.

55

¶ Ad nonu idicr scilicet Thoquod ille qui suffodit semina non tenetur ad tantum quantum agrifructus erant valituri: sed quantum ager sic seminatus valere consueuit. quia multis de caus potest impediri agrorum fructus. Et similiter dicendum de eo cui debitum non restituitur suo tempore. quia non tenetur restituere tantum quantum lucrari potest eutra secundum estinationem lucri quod accidere consueuit pensato labore et infortuniis etiam que in lucro alias accidre possent: quia lucrum non causatur tantum ex pecunia sed etiam ex industria et labore etc.

11

56

¶ Utrum damnificans alsum in bonis persone scilicet corporis vel anime teneatur sibi restituere ad hoc quod possit bene penitere: Arguitur quod non. quia nullus tenetur ad impossibile. sed in tali damno est quandoque reston impossibilis etc. Mior patet. quia damnificas non potest reddere bonum spirituale cquiualens illi quem damnificat in bonis nime. Similiter qui damnificauit auferendo memborum vel occidendo non potest reddere nec illud nec equalens. quia nullum bonum exterius siue fortune praet esse bonum nature equiualens membro: ergo

57

¶ Item aliquis retrahens aliquem a religionis ingressu danificat eum in bonis anime quae est habitus in religionc subtrahendo ei talcet personam: nec tamen tenetur ad restionem illorum bonorum illi: quia non potest. nec ad restituendum illi religioni illam personam aut equiualentem illi persone: quia tunc teneretur intrare religione pro eo si non posset inducere alium equiualentem.

58

¶ In oppositum arguitur vi. q. i. Ex merito. Detur iores sunt qui vitam bonorum praeuis moribus corrumpunt quam qui substantias aliorum diripiunt. Et quia qui iniuste diripiunt bona temporalia aliorum tenenrestituere prout possunt: vt dictum fuit prius. igitur et illi tenentur restituere qui damnificant in bonis anime aut corporis

59

¶ Item Exo. xxii. Qui seducit virgiem dormitque cum ea dotabit eam et hbebit eam vxorem: aut reddet eidem iuxta modum dotis quam virgines solent accipere. et ita damnificatio illata virgini con castitatem requirit restioncet coniuga lis castitatis reddendo pro eo

60

¶ Item de damnificante in corpore habter extra de iniuriis et de damno. c. i. Si rixasti. et sumitur ab illo Exo. xxi. Si percussit alter proximum suum et ille non fuerit mortuus sed iacuerit in lecto: quie percusserit operas iuris et expensas eas in medicos restituat Respondetur quod Primo videndum est de damnificante alium in bonis anime. Et quaestio non intelligitur de bonis anime naturalibus: quia in illis nullus potest alium sic damnificare: cum illa bona anime naturalia sunt incorruptibilia. Sed intelle. gitur quaedo de bonis moris quae adquisita corrumpuntur aut adquirenda impediuntur. Per vicia enim et peccata virtutes iam adquisite corrumpuntur. et quae deberent ex bonis actibus generari ille per vicia impediuntur ne generentur. In istis anime bonis scilicet virtutibus et actibus virtuoss non potest vnus alium directe dammificare auferendo sibi sicut exteriora auferuntur: aut infundendo vicia et peccata: quia peccatum et omnis actus viciosus intantum est peccatum inquantum voluntarium: et quod si no esset voluntarium non esset peccatum secundum Aug. igitur sola voluntate propria potest quis directe damnificari scilicet in seipso causando malas volitiones et peccata et sic vicia generando. sed in his potest vnus alium damnificare indirecte scilicet retrahendo ex intentione a bonis operibus et sic impediendo a generatione virtutum et inducendo ad mala operaquibus virtutes corrumpuntur et vicia generantur. Et talis inductio ad malum et retractio a bono contingit mult modis scilicet iubendo: consulendo: suadendo: rogado: deridendo bona: et laudando mala. et sic de aliis. His praemissis dicitur Primo quod qui alium sic damnificat in istis anitem bonis grauitur peccat: quia contra dilectionem dei agit: coquod retrahendo a bonis minuit honorem qui deo exhiberetur et inducendo ad mala auget dei inhonorationem et offensam. agit etiam contra dilectionem proximi cui debe ret velle et facere bonum et vult et facit sibi malum. et peccatum est tanto grauius quanto damnum est maius vt proximo infertur. gratia estxepli. grauius peccat ceteris paribus qui danificat proximum in centum quam si in solo denario: et qui in mille plus quam in vno. Cum autem bonum anime sit inestinabiliter melius bono corporis vel bonis fortume. sequitur quod valde gra uius peccat qui damnificat alium in bonis anime vt in virtutibus et bonis operibus quibus meretur eternum bonum quam qui da mnificat auferendo bona fortune aut etiam corporis Tertio dicitur secundum Sco. quod sic damnificans alium in bonis anime tenetur sibi ad restionem modo sibi possibili. patet quia cum bona virtutum sint maxima bona inter omnia humana bona in praesenti secundum Aug. i. retract. plus damnificat quipxium in his damnificat quam in quibuscumque aliis: et per consequens plus tenetur secundum iusticiam ad restitutionem suo proximo de tali bono faciendam quantum sibi possibile est. talis autem resto fiat istum inducendo cfficaciter ad praestentiam et vite emendationem: ad actus bonos virtutum generationis. Si non sufficit illius propria persuasio debet adducere etiam alios efficaciores persuasores: dum tamen illis non prodat peccatum occultum. etsi non sufficiunt persuasiones huiusmodi et inductio ad bonum: quia facilius est peruertere quam conuertere: tunc tenetur vltra hoc quantum potest ipetrare illi conuersionem per orationes proprias: et per orationes aliorum per ipsum impetratas et procuratas. His et aliis similibus aut melioribus possibilibus ipse damnificans alium in bonis anime tenetur sibi restituere quantum sibi est possibile: semper tameun sic agendo quod non publicet illis peccatum occultum et eis personam quam noscat aut noscilicet verisimiliter profuturo. Ex quo diligentr considerandum est quantum est periculum sollicitare et iducere alium ad peccandum. quia est magnum peccatum. et vltra hoc vix potest homo tali digne restituere: eo quod voluntatem iam allectam ad mala vix potest homo reducere ad virtutem. panci sunt qui sic restituere conantur. cum tamen sic multi restituere tenentur. creberrima enim est illa damnificatio et praeserti eirca iuuenes vtriusque sexus quai sepissime inducuntur ad mala modis supra dictis: aut et maiorum ma lis exemplis corrumpuntur. Eodem modo intelligendum est de damnificante alium quo ad religionem. Unde dicit Sco. quod si quis abstraxit a religione aliquem obligatum iam ad religionem et hoc obligatione professionis tenetur agere ad restitutionem quia danificauit illam religionem in persona il la: suadentur agere vt ille redeat ad religionem. Etsi aliquem dispositum ad intrandum religionem retraxit aut impediuit ne intraret. et hoc non fecit intentione consulendi propevtilitati et sine fraude: aut ex aliqua alia causa rationabilir. sed fecit intentione nocendi religioni: tunc quia dictra est inter habere et inter prope esse: ideo non tenetur ad tantam restioncet religi oni quantam si ille fuisset in religione actualiter: tenctur tamen ad aliqualem restionem vt ad inductionem illius retractet vt ad hoc ingrediatur: vel inductionem aliqualem alicuius alterius aliqualiter equiualentis. ita ergo tenetur restituere religioni iniuste per ipsum damnificate. personam damnificatam vero iniuste vt quam retraxit extra religionem et quem impediuit ne ingrederctur tenetur omni diligentia inducere ad in: randum monasterium. quod si non posset tfficere an forte ille quem impediuit ne intraret posuit se nunc ad statum matrimonii impossibilem religioni tenetur sibi in persuasionibus et in aliis spiritualibus bonis ad equiualentiam lllis bonis in quibus eum retrahendo damnificauit: et ad quae profecisset in religione maiora quam in seculo Et hoc tenetur facere secundum modos supra positos de damnificato in bonis anime quo ad virtutes. autem secundum alios quos poterit meliores inducere.

61

¶ Nunc videndum est de damnificante alium in bonis corporis et hoc iniuste. Ubi Notandum quod damnificans alium in corpore: aut infert vel timum damnum scilicet mortem: aut aliquod damnum circa vltimum: et hoc duplicter scilicet autem irremediabile damnum vt mutilationem in aliquo membro. aut remediabile: vt vulnerationem aut aliam lesionem curabilem. Etsi infert mutilationem est dupliciter: quia vel est enormis quae ex toto impedit aliquem actu humanum qui competeret homini secundum istampartem amputatam: vt in manus dextre amputatione ratione cuius omnino aufertur actus natus conuenire secundum illud organum

62

¶ Uel no enormis id est non impediens actum humanum vt est ampriutatio digiti vel alterius partis eius. De istis omnibus dicitur secundum Sco. quod si statueretur lex talionis in omnibus istis da mnis iusta esset retributio: quia non est facile vt pro danotali illato fiat recompensatio equalos per aliqua bona fortume quia non equiuae let illud.

63

¶ Sed di. Tunc lex moysaica re maneret: et sic liceret nos in lege euangelica indaizare. Respondetur quod multa iudicialia legis moysaice possent a papa vel ab imparatore statui christianis obseuanda: et tuc no seruarentur vt a moyse statuta sed vt a legislatore euangelico. nec hoc esset iudaizare. quia non seruaretur lex iudicialis quia moysaica: sed quia eadem statuta a principe potestatem habente statuere leges in ecclesia christiana. Et sic de facto sunt in decretalibus multa recepta ex iudicir alibus legis moysaice.

64

¶ Secundo dicitur quod pro primo damnomaxim scilicet vite ablatione fegulariter in multis communitatibus statuta est talis lex scilicet vt homicida occidatur: et est rationabiliter sic statutum in terorem aliorum vt summe caueant sed bi ab hoc graui peccato et quasi irrecompensabili damno. Illuo etiam non solum competit legi moysaice et rationi naturali: sed etiam approbatum est et confirmatum per christum in lege euangelica Mat. xxvi. vbi dicit. Omnis qui accipit gladium gladio peribit. et per conseques vbi lex statuta est de vita reudenda pro vita: est iuste statuta. et homo cui pro homicidio talis pena infligetur debet cam patienter sufferre. Si autem alicui non est statutum: nullus dicbet eam sibiipsi inferre. quia nullus debet esse homicida sui sine speali praecepto dici. Si dicit Sco. quod expedit huiusmodi homicide vt exponat vi tam suam in ca iusta: vtpote contra inimicos ecclesie pro restitutione facienda illi cuius vitam iniuste abstulit. quod si non velit tantam restitutionem facere: non potest esse omnino immunis a restionne facienda. sicut quidam fatui absoluunt homicidas: nec eis restitutionem necessario incumbentem ostodentes: quasi facilius possit transire homicida quam canici da: qui si occidisset bouem proximi sui vel canem: non absolueretur sine restitutione. tenetur ergo ad restionem faciendam equiualentem vite quam abstulit: sicut esse potest equiualem tia in talibus nec hoc solum tenetur. sed vt addit Sco. si interfectus sustentabat aliquos vt patrem: matrem: vel proximos: tenetur interfector omnibus ilis ad tantam restionnem quantam cis abstulit per interfectionem istius.

65

¶ Tertio dicitur secundum Sco. quod pro secundo damno in corpor scilicet mutilatione enormi vel non enormi communitur in ecclesia non est constituta restitu tio nisi pecuiaria. Et illa dicbet corrpndere non solum damno quod quis incurrit per mutilationem pro toto tempore futu ro quo vsus fuisset ad vtilitatem membro absciso: sed responde re debet expens per ipsum appositis in sui curatione. et vl tra hoc dicbet respondere placationi ipsius lesi quae requireretur etiamsinon esset ibi mutilatio et afflicti consolatio: quia est sibi perpetua desolatio de tali mutilatione. Plus etiam secundum Sco. ponderanda est mutilatio pauperis quam diuitis si pauper magis indigebat parte abscisa ad victum necessa rium. vsus enim fuisset ad procuranda neccessaria. Uerum tamen vt dicit ex alia parte est quaedam condicio praeponderans scilicet persone dignitas. sed hoc parum est respectu prime conditionis.

66

¶ Ad primum argumentum patet quomodo possibile est recompensare bonum anime in articluso primo. et quomodo bonum corporis patet in secundo articlo scilicet restituendo bona corporis exteriora. vel pro occisione bona spiritualia ipsi occiso. De talibus est sa. Tho. ii. ii. q. lxii. ar. ii quod in quo non potest recompensari equiualens sufficit quod recompensetur quod possibile est. sicut patet de honoribus qui sunt ad deum et ad parentes quibus non potest reddi equiualens: vt dicit philosophus. viii. Eth. Sic est in proposito quando illud quod ablatum est non est restituibile per aliquod equale: debet fieri recompensatio qualis possibilis est: vt cum quis alicui abstulit membrum vcbet ei recompensare vel in pecunia vel in honore aliquo: considerata conditione vtriusque persone etc. et secundum arbitrium boni viri¬

67

¶ Ad secundum patet ex dictis in primo articulo.

12

68

¶ Utrum quis damnificans alium in bono fame teneatur ei ad restionem: ita vt penitere non possit vere nisi famam ipsius restituat: Arguitur quod non. quia qui libet tenetur magis zelare pro fama propria quam pro aliena: sicut magis tenetur se diligere quam proximum. Sed accusatus in publico de crimine occulto non potest famam suam custo dire illesam nisi indirecte alium scilicet accusatorem infamet scilice negando crimen sibi impositum et demonstrando illum esse relatorem falsi criminis. ergo ille secundum rectam rationem tenetur illum infamare scilicet iodirecte: et per consequens non tenetur restitucre. In oppositum est illud Augustini ad Macedonium epistola. ii Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum si restitui potest.

69

¶ Item Prouer. xxii. Melius est nomenm bonum quam diuitte multae. ergo ledit proximum magis qui aufert sibi bonum nomen quam qui auferret sibi diuitials Si ergo teneretur ille secundum iusticiam restitucre: multo ma gis hoc

70

¶ Notandum prout habetur ex dictis Scoti hoc i. iiii. et ex dictis sancti Tho. ii. ii. q. lxii. quadrupliciter contingit aliquem diffamare alium.

71

¶ Primo modo verum crime de eo manifestando et iusti: vt cum aliquis maliciam alterius manifestat ei qui corrigere debet autem si est incorrigibilis. manifestat in conspectu ecclesie: et hoc bona intentione scilicet vt confessus a peccato desistat. vel saltem vt alii discendant ab eius consortio infectiuo et corrupto: seruato tantum debi to ordine iuris et fraterne correctionis. Et qui isto modo manifestat alterius crimen et aufert sibi famam non peccat in hoc: nec tenetur sibi famam restituere

72

¶ Secundo modo damnificat quis alium in fama et iniustur scilicet falsum crimen sibi imponendo. et qui illo modo accusat et proximum damnificat in fama sua peccat grauiter quia maius est auferre famam quam temporalia sua. et qui iniuste aufert al¬ teri temporalia sua peccat grauit. igitur grauius peccat quod sic iniuste damnificat in fama. homines enim plus diligunt famam suam quam temporalia sua. Talis etiam sic false et iniuste damnificans proximum tenetur sibi famam restituere: et hoc verbum suum absolute retrahendo apud omnes ad quos per cum peruenit dummodo fiat vt possit. debet enim apud omnes confiteri in hoc falsum se de illo dixisse: vt dicit so. Tho. Et dicit Sco. quod debet sibi sic restituere famam quod retractet verbum suum vel illud quod sibi false imposuit. et hoc ita publice sicut sibi imposuit. quia alias non seruat iusticiam suam reddendo proximo quod suum est.

73

¶ Etsi obiicceret aliquis quod ille magis tenetur zclare pro fama sua quam profama aliena. sed ipse non possit alteri reddcre famam ablatam: retractando verbum dictum nisi seipsum diffamaret. Respondet Sco. quod sicut bona corporis et bona exteriora non sunt diligenda nisi in ordine ad bonaanime et ad deum vt pri dictum fuit. et hoc non est nisi vt possint iuste competere illi qui ea diligit. Et ideo dico de dilectione proprie fame quod quilibet cui iuste potest conpectere fama magis debet diligere istam quam alterius famam cui etiam iuste poet competere. Sed si n possit conpetere sibi nisi iniuste: alteri autem possit competere iustetunc magis debet diligere et velle illam alteri cui iuste conuenit quam sibi cui non conuenit nisi iniuste. et ita est hc. Nam accusato de falso crimine iuste conuenit fama sua: accusanti autem post talem accusationem iniuste conuenit fama sua non solum ex hoc quia mentitus est in accusando sed quia publice est mentitus in quo se sufficienter et radicaliter diffamauit. Et ideo postea directe ostendens innocentiam alterius cui in hoc tenctur: et indirecte ostendens innocentiam suiipsius: non se tunc proprie diffamat: sed tunc amoueia se falsam laudem quae ipse post huiusmodi mendacium indignus est. Exemplum. Quis fornicatur tribus videntibus: illi postea accusantes eum non diffamant eum: sed ipsemet seipsum diffamauit in illo facto publico. quia breviter homo conmittendo quod cumque crimen publicum incurrit dignitatis sue lesionem et amittit famam suam quantum est in se. nec publicatio ista post quam notificatur illa lesio auferret sibi famam: sed tantummodo facit deuenire magis in publicum simpliciter: ita dicit Sco.

74

¶ Sed di. Aliquis non imponit alteri crimen tale vt in publico afferendo illud de eo: sed murmurat vel indiscrete loquitur et narrat huiusmodi. vl alicui coram multis loquitur non tamquam sibi certum: sedicit se sic audisse An talis teneatur fama illi restituere. Respondet Sco. et dicit. Raro fides est talibus danda quia multei multa loquuntur. Et ideo sic murmurans aut incaute loquaens de alio falsum crime scilicet dicendo apud alios: forte ille fecit hoc: certe praet esse quod fecerit etc. nisi ex modo dicendi talis ostendat aliquam certitudinem maiorem quam ex relatione omnium: non aufert ex natura actus isti famam in opinione illorum. quia si illi firmiter concipiant et credant ex hoc illud de quo est secundo criminosum esse: leues sunt. quia qui cito credit leuis est corde. Uerum tamen quia a scandalo pusillorum oportet cauere. iuxta illud. i. Pauli ad Corum. viii. Si esca scandalizat frem mcum non manducabo carnem in eternum Et multi sunt tales pusilli leues ad credendum mala. Et ideo periculosum et coram ipstu talia audita ex relatum referre Etsi hoc fiat ex mala intentioe scilicet anmo et intentione ledendi illum de quo est secumo: tunc non est facile excusare quando fit contra charitatem. et per consequens peccatum mortale. Si autem fiat coram talibus pusilis et leuibus ad credendum mala et fiat ex inconsideratione: durum est dicere quod excat genus peccati venialis: quia ligua in lubrico posita est: et qui non offendit in verbo hic perfectus est vir Iac. iii. Et dicunt aliqui quod si quis ex alicuius tali relatione notam infamie incurrisset apud illos coram quibus sic locutus est: tenetur ille sibi restituere famam et dicere apud istos se false in hoc de isto audisse et minus caute locutum fuisse. vel quod si bi non fuerit credendum cum tale contra proximum dixit: quoniam il lud retulit contra bonum proximi de quo nullam certitudinem habuit. vel aliquo alio consimili modo restituat proximo famanprout melius potit.

75

¶ Tertio contingit quod quis damnificat proximum in fama: et hoc verum de eo dicedo sed iniuste. vt cum quis crimem occultum alterius prodit contra debitum ordinem: siue cum verum crimem alterius sed occultum non seruato ordine iuri contra eum in publico proponit. Et de hoc dicit san. tho. quod tenetur illi danificato in fama sua traeddere famam inquantum potest: tamen sine mendacio: vt quod dicat se male dixisse vel quod iniuste eum diffamauerit: vel alio tai congruo modo. Et si non potest famam sibi restituere: debet sibi damnum suum aliter recompensare: prout etiam de aliis damnis superius dictum fuit. Et dicit Sco. quod talis non tenetur retractare verbum suum quod proposuit in publico. quia sic faciendo mentitur: cum sciat illud quod contra eum proposuit ce verum. et non debet mentiri propter quodcumque bonum alteri reddendum. imo in nullo casu est mentiendum. sed alio modo licito tenetur reddere famam: vtpote per huiusmodi verba: non credatis cum eestalem: male enim et fatue dixi. et hoc suum dictum tamen est verum. quia non seruato ordine iuris proposuit in publico quod non est vere publicum. Et ergo hoc male et fatue et stulte dixit Et illa persuasio scilicet non reputetis eum talem: bonus est. quia qui libet praesumendus est bonus donec probetur contrarium: iuxta inlud ex de scrutinio in ordine faciendo. c. vnico. Huma na fragilitas istum quem indignum esse non nouit dignum debeat estinare. Sed iste non est probatus malus coram ills. e ero est eis persuadendum vt eum non reputent indignum: maliQuarto modo contingit quem alium damnificare in fama scilicet verum crimem sed occultum in publico sibi impositum negando: quia in hoc ostendit impetentem mendacem et notat eum de calumnia et de falsi criminis impositione. Et de isto dicitur Sco. quod non tenetur retractare negationem suam quanegauit in publico verum crimen sibi impositum. quia n tenetur quicumque verum crimemn statim in iudicio se confiteri reum quia no est statiet conuictus. tenetur tamen per quaedam verba sobria (vt stati ante hoc dictum fuit) restituere famam illi accuianti quem indirecte notauit de calumnia: dicendo. non habeatis eum pro calumniatore: quia credo quod habuit intentionem bonam proponendo. vel forte ipse credidit se posse probare intentu suum et deceptus est etc.

76

¶ Dices Nunquid talis quod negat crimen verum sibi in publicum oppositum peccat mortaliter. videtur quod sic: quia peccat et mendacio pernicioso reipublice quae per ipsius mendacium impeditur a punitione eius iusta et etiam pernicioso persone accusantis quae perhoc notatur de calumnia. Respondet Sco. Quod iustum est iuste exequeris. Deut. xvi. Non ergo respublica deitet omnia mala punire: sed talia quae coram iudice seculari ssit sufficienter probari. Et ideo non extenditur respublica quod diuinum excedat iudicium vt aliqua reseruentur diuino iudicio super que non potest esse iustum iudicium reipublice. Quia homo videt quae parent: deus autem intuetur cor. i. Reg. xvi. Ex hoc patet quod ad obiectionem quae dicit quod sit pro rempublicam: et tamen dicitur quod mendacium fit perniciosum contra accusantem. dico quod non: sed ipse est sibiipsi perniciosus. quia co modo proponit quo non deberet proponere: imo deberet non proponere. Et ideo sibi imputetur infamia a quo sequitur quia ipse est causa et non ipse negas qui defendit innocentiam suam in publico vbi non est nocens: nec habendus est pro nocente: donec fuerit conuictus

77

¶ Sed remanet difficultas. an peccet mentiendo pro se durum videtur secundum Sco. Quod quilibet accuslatus in publico ab vno tenetur dc necesitate salutis coram omnibus in publico fateri: et sic stati se exponere periculo in iudicio sanguinis: sed etiar habendo oculum non solum ad penam sed etiam ad hone stum et inhonestum non apperet quod ille honeste. Et secundum rectam rationem debeat crimen fateri coram tali iudice. quia ipse plus quam quicumquem alius accusans singularis singulariter aufert sibi famam: quia confitenti con se in iudicio creditur. Tanta est ergo responsio iuristarum. nego proposita vt proponuntur. Ex hoc quidem sine mendacio pot dici in proposito: quia proponuntur in publico. Et hoc publice probanda. sic autem potest quis negare ea si scit ea non posse probari in nublico. Sed si iudex vt confiteatur propositum: vel vt publice neget potest respondere quod sufficieter responderit ad ac cusationem. et sic est moris iurisperit(respondere. nec si ab illa responsione vult declinare faciat iudex erga ac cui antem quod iuris est. Sed nunquid si neget intendens tantum negare illud vt est propositum ibi scilicet vt publicum: sicut sacerdos facur de confesso dicens. nihil malne scio istumfecisse. quia loquitur in publico. audiuit autem eum in alio foro. nunquid tenetur ille qui negauit de illa negatione penitere. Respondet Sco. Bonarum mentium est culpam agnoscere vbi culpa non est. Et ideo multo magis vbi dubitant. an sit culpa et qualis culpa sit: bone mentis est culpam agnoscere. Et ideo in tali casu tutum est post talem negationem penitere. de hoc indistincte tanque de tali quale est: vtpote sub tali indistinctione si mortale tanquam de mortali. si veniale tanquam de veniali. Ad argumentum ante oppositum de illoqui non seruato dicitur dine: vtrum accusatus in publico negauerit. concedo quod non tenetur restituere famam accusanti: sed accusans imputet sibii psaei diffamationem suam: quia imprudenter egit et iniuste accusando in publico quod erat priuatum. Et si argumentum pro hoc fiat de accusante mendaciter innocentem qui accusato non potest reddere famam nisi seipsum infamet: patet responsio ex dictis. quia non est dignus fama post tale mendacium publicum Infamatus autem iniuste dignus est fama: ideo si seri debet reddi secundum iusticiam.

PrevBack to TopNext