Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 7
Circa textum
Distinctio septima in qua inuesti gatur operatio generadi ad persona: an scilicet eade potetia in patre sit et filio. Ac solet que ri a quabusdam: vtrum pater potuerit vel volui erit generare filium. Si M enim inquiut potuit vl voluit generare filium etc. Hic signatur septima distinctio huius primi. In qua postquam a magistro in praecedenti sexta dist. quasitum fuit: si filius etc: quaerit si filius quae etc. Et diuiditur in tres pertes. In prima praemittit quaestiois materiam cum solu tionis veritate. In secunda subiungit oppationis instantiam ex placiti auctoritate. In tertia declarai auctoritais latentiam in debita congruitate. Secunda ibi: Sed vehementur nos mouet. Tertia ibi: Quomod igitur accipietur. Sequitur in hac. 7. dist. Prima pars ibi: Item quaeritur a quibusdam: quae fuit diuisa in. 6. dist. con alias duas partes: videlicet 6. dist. et primam partem huius septimae. In hac ergo parte vt dicebatur: magister mouet quaestioem: Si generandi potentia. Et diuiditur in tres partes. It prima proponit quaoestioem / et quaestionis solutionem. In secunda adducit vtilem impugnationem. In tertis respondet per congruam distinctionem. Secunda ibi: Sed contra hoc opponitur. Tertia ibi: Ita etiam cum dicitur filius. Et haec est diuisio praesen tis distinctionis in generali.
Quaestio
¶ Quaestio ista explanat comparationem potetiae generadi: quae habetur a Sco. li. 1. di. 7. q. vnica. in quae impugnat tho. e per. q. 41. ar. 5. et hen. de gam. quali. 3. q. 3. Irca quam queritur: vtrum vnica generandi potentia in patre eiusque vnigenito verissi mis asseratur sermodoibus: Et arguitur quod non tri plicitur.
¶ Primo fic. Nullum actiuum est vnum cum passiuo: nec quasi actiuum cum quasi passiuo: sed potentia generandi in patre est actiua vel quasi actiua: potentia vero generandi in filio est passi¬ ua vel quasi passiua: igitur non sunt eadem. Minor est magistri in textu: sed maior est philosophi in. 5. metaphy. Potentia actiua est transmutare posse aliud inquantum aliud: sed potentia passiua trans mutari ab alio inquantum aliud.
¶ Secundo ar guo sic. Nulla potentia generadi est in filio: igitur non est eadem in patre et filio: consequenta patet: quia idem titas cum sit passio entis praesupponit esse. Sed antecedens probatur: quia in quocumque. est potentia alicuius id in quo est / ea potest. Sicut si quis habeat potentiam ambulandi: illa potentia potest ambulare: igitur si in filio esset potentia generandi: illa potentia posset generare: et cum in diuins non diffe rant esse et posse: igitur de facto gigneret: et sic essent plures in diuins filii.
¶ Tertio arguis contra suppositum: in quae supponitur potentiam generam di esse in diuins. Omnis potentia praecedens actum dicit imperfectionem: sed si in diuins esset potentia ge nerandi: illa praecederet actum: quia actus omnis ex potentia exit: implicat enim quod aliquis aliquid operetur / ad quod non sit in potentia: igitur imperfectio esset in diuinis: quod est impossibile: igitur non est ponenda potentia generandi in diuinis. Maior patet. Prius enim homo est in potentia obiectiua quam in actu: prius homo in potentia sciens quam in actu sciens: ita de consimilibus. In oppo. arguitur auctoritate Boe. Ex virtute naturae in eadem natura natiuitate subsistit filius. Ex ista auctoritate arguitur sic. Natura (vt patuit in praecedenti di. Iest potentia ge nerandi: et illa (vt dicit ista auctoritas est eadem in patre et filio: igitur et eadem generandi potentia.
¶ In ista. q. vt in praecedentibus sunt tres arti. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Unicus ca. cum. ab vno. Unum vero puram priuationem seu negationem dicit: nec formaliter dicit aliquid positiuum / sed solam diuisionis privationem: fundamentaliter vero dicit positionem: quia non potest nisi in ente fundari: vnde ista est falsa: homo et chimera sunt vnum. Unde noto quod ista tria conforme habentia principium / sed finem diuersum / differunt: vni tio / vnitas / vnum. Unitio enim est illa actio quae aliqua ad inuicem vnit: vel illa passio qua aliqua formaliter vniuntur: et opponitur non distinctioni sed diuisioni. Unitas deo tripliciter vi dicitur. Uno modo vt est principium numeri: et sic a Platone posita est vnitas rerum principium: Secundo modo dicitur vnitas / vt est passio entis cum eo conuertibilis: et sic de vnitate loquitur philosophus Tertio dicitur vnitas quoddanm commune vniuocum: et forte quidditatiue dictum de vnitate / quae est principium numeri: et vnitate quae est passio entis. Unum vero est com cretum ab vnitate / sicut homo ab humanitate Et secundum Arist. dicitur tripliciter. Unum in suba: et dicitur identitas. Unum in quantitate: et dicitur aequalitas. Unum in qualitate: et dicitur similitudo. Noto vlterius vnum secundum philosophum tri pliciter dici: vnum in specie / vnum in genere vnum in numero. Unum in genere: sicut homo et asinus in animali. Unum inspecie: sicut sortes et plato in homine. Unum numero iterum trifur catur scilicet vnum sicut subiectum et accidens: sicut sor tes et musica eius. Unum / sicut diffinitio et diffinitum: sicut homo et animal rationale. Unum / sicut diuersa nomina idem significantia: sicut marcus tullius. Et ab hoc nomine vnum venit vnicum / idem signans per omnia: vnde vnicum comuertendo quasi cum vnoid i. idem signans cum hoc nomine vnum: licet ex consuetudine vnicum consortium neget / sed non vnum. Unde est illud: Unicasola pecus inficit omne pecus. Licet etiam aliquando vnum ad vnicum limitetur. Unde est illud Tucani. Una salus victis nullam sperare salutem. Una id est vnica.
¶ Secundus terminus est potentia. Unde noto quod ista tria se habent per ordinem / et differunt: scilicet potentialitas / potentia et posse. Potentialitas enim non est nisi quidam respectus abstra ctus / et a subiecto et a fundamento in se ipso consideratus. Et tripliciter potest capi. Uno modo vt sit abstractus a potentia obiectiua: qua aliquid dicitur producibile antequam producatur. Sicut homo antequam producatur extat producibilis: et sic loquendo nulla est po tentialitas in diuinis. Secundo modo dicitur potem tialitas vt sit abstracta a potentia subie ctiua: et isto modo cum in diuinis nullum cadat accidens: sed omnia quae sunt in deo / sint idem quod deus: in deo nulla est potentialitas. Tertio modo dicitur potentialitas vt abstra hitur a potentia productiua: et isto modo cum in di uinis sint tres personae: duae productae / et vna producens reperitur potentialitas in diuinis. Potentia vero dicit quiddam abstractum seu quiddam constitutum ex aliquo subtracto et ipsa potem tialitate. Unde potentia potest capi tripliciter. Uno modo vt dicit solum illud fundamentum / in quo fundatur iste respectus quo dicitur potentialitas cum illo respectu: et tunc solum dicit memorian fecundam cum potentialitate: et sic est cum filio potentia generandi: quia habet memoriam fecundam est perfectio simpliciter: cum illo respectu quae est quasi passio memoriae. Secundo modo dicitur potentia pro ipso constituto ex ipso fundamento: et ipso respectu cum omnibus requisitis ad actum: sicut loquitur philosophus Tertio modo dicitur poten tia pro omnibus istis: et cum hoc pro ipso actu illius potentiae: et his duobus vltimis modis non est generandi potentia: primo modo in filio: quia etiam in patre terminum praehabet adaequatum. scilicet ipsum filium.
¶ Sequitur tertius terminus scilicet generan di. Senerandi tripliciter dicitur. Potest enim esse ge rundium istius verbi actiui genero ras. et sic non in dicitur in filio potentia generandi secundum magistrum Io. scodo. quia quando huiusmodi gerundium ponitur cum po tentia: et dicitur potentia generandi: significat sut positum de quo dicitur in actum posse egredi gignitionis: vnde ista non ita apud eum conceditur: filius habet potentiam generandi / sicut ista: filius scit generationem.
¶ Secundo modo potest generandi esse gerundiu verbi passiuim scilicet generor: et sic secundum magistrum conceditur: quia scilicet filius huiusmodi potentiam qua generetur habet
¶ Tertio modo potest esse genitiuus huius participii generandus da. dum. Et sic dicit qua si impersonaliter actum ex potentia tali / aut ad gignitionem actiuam aut passiuam. Et quia fi lius aut gignit aut gignitur: sic capto li generandi: in eo potentia generandi conceditur. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundum arti.s culum sunt tres conclusiones.
¶ Prima con clusio est potentia generandi fundamentali ter in diuinis: dicit absolutum / non respectum. Ista conclusio probatur tripliciter. Primo medio doctoris subtilis arguo sic. Nihil quod est perfectionis / tollit ab aliquo rationem principii productiui. Probatur ista. Principium em productiuum de ratione sua non dicit imperfectionem / sed perfectionem: et ita quamcunquaem potest compati perfectionem: quia perfectio perfe¬ ctioni non repugnat. Sed producere vnam naturam numero: eandem in diuersis suppositus non dicit imperfectionem / immo summam perfectionem: ergo non repugnat principio producti uo tunc vltra. Sed si produceret distinctum in natura: esset aliquid absolutum: quia diuinitas esset principium productiuum: sicut in aliis natura est principium gignitionis: ergo et modo aliquod absolutum erit principium non respectus. Do exemplum toti rationi. Calor enim sicut modo est principium communicandi se in natu ra multiplicata: ita esset si se euinmu dem numero multiplicaret.
¶ Sed forsan aliquis diceret contra hanc rationem: quod diuersa ratio communicationis arguit diuersam principiandi rationem: et ita si communicare se in identitate specifica non numerali requirit aliquid absolu tum pro principio communicare se in identitate numerali requiret respectum. Dico quod non oportet quod sit distinctio in principio productiuo: nisi in perfectione sic intelligendo / quod per fectius est principium productiuum quo commu nicatur idem numero producto quam quo commu nicatus idem specie: non autem alia distinctio¬
¶ Secundo arguo: quod respectus nequit esse principium generationis. Omnis relatio per modum naturae suum correlatiuum respicit: quia secundum philosophum in praedicamentis: Relatiua sunt simul natura. Si igitur relatio esset principium productiuum in diuinis: spiratio actiua ita naturaliter aspiceret spirationem passiuam / sicut generatio actiua generationem passiuam: et ita cum productiones distinguantur ex principiis: ambae productiones essent natu rales: et ita sicut filius dicitur natus / ita spiritussan ctus: quod est contra Augstin. Non inquit quomodo na tus / sed quomodo datus. Et si dicatur / quod absolu ta sunt omnibus personis communia: et ita non possunt esse principia distinctionis personarum: immo oportet quod sint respectus. Dico quod licet sint communia: tamen habentur ordine quodam a personis scilicet gignita persona ea habet a persona ge nerante / et spiritus sanctus ab ambabus et hoc suf ficit ad hoc quod absoluta: et non respectiua sint principia seu potentia producendi.
¶ Ter tio arguitur sic. Omnis respectus in absoluto fundatur: sic quod vltimum relatum nequit esse respectus: sicut arguit auerrois de materia prima: quod nequit esse potentia: cum potentia solum respe¬ ctum (inquantum sic) notet: ideo oportet quod fundamentalitur potentia generandi dicat aliquod absolutum. Et si obiiciatur. Cum potentia generam di secundum te dicat absolutum: et certum est quod dicit respectum: igitur vnum dicit per accidens: quia res diuersorum generum: respectiuum enim in alio est praedicamento quam absolutum. Ranpon. quod non dicit vnum per accidens: nec loquendo physice / nec metaphysice / nec proprie logice. Non phi sice: quia omnia sunt vnum infinitate et summa idem titate. Non metaphysice: quia nihil quod est in deo (vt patebit sequem. distin. / est in genere: in ion obiectio sacta non currit. Nec tertio lo gice: quia hoc fundatur super esse per accidens me taphysicum / sicut secundae intentiones in primis.
¶ Secunda conclusio. Seneratio diuinarum personarum vniuoca / non aequiuoca censetur. Illa conclusio probatur tripliciter. Primo sic. Illa generatio est vniuoca in qua est idem terminus formalis in producente et producto: sed sic est in diuina generatione: igitur est vniuoca. Maior patet. Iod enim homo vniuoce generatur ab homine: quia homo generans et genitus vnius sunt naturae specificae. Sed minor pro batur: quia essentia diuina quae est terminus formalis generationis eadem est in patre et filio. Et si obiicitur: quia secundum philosophum: terminus generationis generatur: si igitur essentia diuina esset terminus: igitur generaretur: quod negatum est di. 5. Dico quod duplex est generationis terminus: scilicet totalis: et hoc in diuinis est filius. Et de isto loquitur philosophus: vnde dicit: compositum gene ratur. Filius enim licet non sit compositus: quia in diui nis non est compositio est tamen constitutus ex essentia et relatione. Alius est terminus formalis: et hic est essentia: de quo non loquitur philosophus Secundo arguo quod non sit aequiuca generatio in diuinis. Nihil imperfectionis debet poni in diuinis. Sed generatio aequiuoca semper est imperfectionis: ergo non est ibi. Maior est manifesta. Minor probatur: quia in tali generatione semper generans forma agit perfectiore quam habeat genitum: maxime quando est cau sa totalis: sicut patet discurrendo per singula. Sed in diuinis pater non est perfectior filio: ergo etc. Et si obiiciatur quod homo generatur a so le / secundum philosophum. Sol et homo generat hominem: et 2 tamen homo perfectior est sole. Dico quod textus seipsum soluit: quia sol non est causa totalis: sicut pater in diuinis est totale principium.
¶ Tertio ar guitur sic. Illa est generatio vniuoca in qua cuncta quae dicunt perfectionem simpliciter communia sunt generanti et genito sic est in diuinis: igitur est vniuoca. Maior patet: quia ex aliquo tali debet censeri et nominari generatio sicut in naturalibus a forma quae est principalior dicitur naturalis generatio / secundum philosophum ln. 2. physicorum. Minor patet: quia als vna persona esset perfectior alia: quod non conceditur. Et si obiicia tur: quia paternitas est in patre et non in filio: et filiatio in filio nonin patre formaliter: et tamen dicunt perfectionem simpliciter. Dico quod non dicunt perfectionem / loquendo formaliter: nec imperfectionem: alioquin vna perfectio esset in patre quae deesset filio / et econtra.
¶ Tertia coclusio. Unica eademque potentia quae in patre est vt generet / in filio est vt generetur. Probatur triplici medio. Primo lic. Omnia in diuinis tanta vnitate sunt vnum: vt omnia idem sint: nisi vbi obuiat relationis. oppositio. Cum igitur inter absoluta non obui et huiusmodi oppositio: igitur in tribus personis sunt vnum: et ita illa potentia quae est in patre principium generandi: erit in filio vt sit seu generetur. Et si dicatur quod bene sequitur quod erit in filio: non tamen cum ista additione vt notetur causa essendi filio. Dico quod immo: cum essentialia dant esse personis. Sicunt enim teste Augstin. alio deus / alio pater: quia diuinitate deus / paternitate pater: sic alio filius / alio deus. Et ita potentia generan di quae essentia est cum intellectu est ei / vt sit filius seu generetur.
¶ Secundo sic. Unumquodque sic in alio debet esse vt sibi congruit: vnde alio modo eiusdem rei capit visus cognitio nem / et imaginatio et intellectus. Cum igitur po tentia generandi conueniat patri vt generet / et filio vt generetur: sic est ponenda in eis. Et si obiiciatur quod non est simile: quia aliam eius dem rei habet specien visus / aliam imagina tio / aliam vero intellectus: eadem vero potentia est generandi in patre qua in filio. Dico quod tolla tur quod est imperfectionis: et sumatur quod est perfectionis: et habebitur simile. Imperfectionis est quod sit varietas perfectionis / quod sit similitudo capiatur similiter sine varietate: et va let argumentum.
¶ Tertio arguitur auctoritat Augu. 5. de trinitate. c. 5. In illa trinitate quis audeat dicere patrem / nec se / nec fi¬ lium / nec spiritumsanctum intelligere nisi per filium: per se autem meminisse etc. Innuit in tex. illo Aug. quod quaelibet trium persoua et habet memorianintelligentiam / voluntatem: sed memoria est pa tri vt generet principium: patet ex superioribus distinctionibus: igitur est in filio: et non nisi vt gignatur: ergo etc. Et si obiiciatur quod memoria sit fecunda: in filio autem non sit fecunda: igitur non est in filio memoria. Dico quod solum dicitur esse fecunda in patre: quia intelligitur non habere prolem. In filio vero est memoria abiolute / non vt cum ista fecunditate: quia praeintelligitur habere terminum adequatum. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium artic culum sunt tres difficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Prima difficultas: quid pro prie est ista potentia generandi / loquendo fundamentaliter. Dicit sanctus Tho. quod essentia diuina. Et ratio sua est. Quia illud est quo: et in in quo generans assimilat sibi genitum. Sed huiusmodi est essentia diuina: quia sunt pater et filius in diuinitatem similes. Sed cum reuerentia tanti doctoris: hoc nequit stare: maxime si ponat essentiam diuinam totale principium quo: sicut innuit ratio sua: quia tunc producta scilicet filius et spiritus sanctus eadem essent persona cum producta solum ex origine et principiis quo distinguantur. Et si dicatur quod distinguerentur: quia filius ab vno / spiritussanctus a duobus: hoc non variat modum productionis. Eodem enim modo visum immutat albedo in vno pariete et in duobus si esset. Ideo cum doctore subtili dico: quod potentia generandi in patre est memoria fecunda intellectus scilicet cum essentia diuina.
¶ Secunnda difficultas est: quia cum productiones diuine alterius sint rationis scilicet per modum naturae in et voluntatis: videretur etiam quod producta es sent alterius rationis: et per consequens quod ge nerat io esset aequiuoca in diuinis. Dicitur quod non oportet producta tantum distingui quantum productiones distinguuntur. Ipse productiones enim solum dicunt relationes: producta vero cum relationibus ipsis includunt essentiam diuinam ratione cuius vniuocantur: non sic productiones: ideo non est simile.
¶ Tertia dift ficultas est. Cum potentia generandi sit in proprie ad generare actiue: et in filio non go neret: videtur quod frustra ponatur in filio. Rnon. quod potentia generandi ad tria est scilicet ad esse simpliciter: et sic est in tribus personis: vel ad generari passiue: et sic est in filio: ad generare actiue: et sic est in solo patre: et sic patet solutio. Ex quibus ad totam patet quaestionem / quod videlicet vnica potentia generandi in patre et eius vnigenito verissime affirmatur: vt patuit in quastione. Et tunc ad rationes in oppositum.
¶ Ad primam dico / quod quando passiuum vel quasi passiuum multiplicatur identitate numerali / cum actiuo vel quasi actiuo: tunc habet veritatem: sicut patet ex philosopho: quod producentis et formae qua producit / est eadem relatio ad productum. Sed quando sunt idem / sicut in proposito: tunc non opor tet: sufficit enim producens tunc et productum distingui realiter: sicut si calor multiplicaret se identitate numerali: non esset distinctio in essentia caloris / sed in indiuiduis: sic in propo sito.
¶ Ad secundum negatur antecedens. Et ad probationem dico / quod est fallacia consequentis ex destructione propositionis / ex defectu vni us veritatis: cum duas vel tres habeat cau sas veritatis. Ad hoc enim vt patuiti / quod potentia generandi sit in aliqua persona: sufficit quod vel det esse simpliciter / sicut in spiritusancto vel generare / sicut in patre: vel gene rari / sicut in filio: ideo licet non habeat po tentiam generandi secundum effectum in filio: habet amen primum et tertium.
¶ Ad tertium dico / quod triplex est ordo quo ad praesens: ordo tempo ris / ordo originis / et ordo naturae. Prim semper arguit imperfectionem in producto: quia temporis antecessionem: non sic de secundo et tertio: cuiusmodi est in diuinis. Et quando dicitur quod potentia praecedit actum. Dico quod sufficit quod precedat natura: sicut sol splendorem ab eo productum: vnde si sol aeternus esset: ab aeterno splendorem produxisset. Et hoc de quaestione.
Conclusiones
¶ Prima coclusio. Sub omnipotentia non subiicitur nec elicitur gignitio pnia. Ista dicit conclusio / quod generatio filii dei non cadit sub omnipotentia diuina. Et ponitur a principio distinctionis: vsque ad illud ca: Sed vehementer nos mouet etc.
¶ Secunda conclusio. Diuinus filius nunquam genuit: nec oportuit vt sit alius. Dicit conclusio: quod filius non genuit alium filium: nec etiam oportuit alium esse filium. Et ponitur ab illo ca. Sed vehementer etc. vsque ad illud: Item quaeritur a quibusdam etc.
¶ Tertia conclusio. Una potentia est patris gignemtis / verbi procedentis vt vna vsia. Dicit comclusio / quod sicut vna est substantia patris et filii: ita vna potentia generandi qua pater ge nerat / et verbum gignitur. Et ponitur haec conclu sio ab isto loco. Item queritur a quibusdam etc. vsque ad finem distinctionis.