Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 8
Circa textum
Distinctio octaua libri primi: de proprietatibus et conditionibus essentialibus sanctae trinitatis et vnitatis docet. CUnc de verius tate siue proprietate siue incomutabilitate atque simplicitate di uinae naturae siue substantiae / siue essentiae agendum est etc. Hic signatur octaua distinctio huius priu mi sententiarum. In qua postquam magister a tertia distinctione inclusiue vsque ad istam ad probandum sanctissimam trinitatem: et eius dem vnitatem congruas adducit similitudines. Et secundo soluit emergentes dubitationes. Nunc hac in octaua distinctione determinat vnitatis et trinitatis conditiones. Et diuiditur in tres partes principales / secundum triplicem diuinarum proprietatum modum. Primo enim proprietates tanguntur essentiales. Secundo conditiones adducuntur notionales. Tertio harum ambarum adiunguntur mediales. Secunda inci pit dist. 9. Nunc ad distinctionem personarum accedamus: infra distin. 10. Nunc postquam etc.
¶ Prima pars quae praesentem aspicit distinctionem: tripharie diuiditur: iuxta diuinae naturae tres essentiales proprietates. In prima determinat de veritatis irefulgen tia. In secunda de incommutabilitatis substantia. In tertia de simplicitatis eminentia. Secunda incipit ibi: Dei autem solius essen tia incommutabilis dicitur etc. Terria ibi: Cademque sola proprie ac vere simplex est. Et ista tertia in tres partes scinditur. In pri ma ostendit simplicitatis rationem deo con uenire propriissime. In secunda eandem rationem eidem conuenire verissime. In tertia eandem ei summe conuenire perfectissime. Se cunda incipit ibi. Diligenter est notandum Tertia ibi. Huius autem essentiae simplicitas. Iterum prima pars in qua ondit simplicitatis rationem etc. in tres partes diuiditur. In prima ostendit simplicitatem dei de natura supernaturali. In secunda remo uet eandem a creatura spirituali. In tertia talem concludit simplicitatem: nulli inesse creature deductione reali. Secunda incipit ibi. Ut autem scias quinodn simplex sit etc. Tertia ibi. Creatura quom spiritualis. Iterum secunda pars in qua ostenditur: quod simplici tas vere inest: diuiditur in tres partes. In prima ostenditur quod in diuinis est varietas no minum. In secunda non esse in deo vim praedicaminum. In tertia proprie de deo non dici si gnum dictaminum id est nomina praedicamentorum. Secunda incipit ibi. Quo autem in natura diuinitatis. Tertia ibi. Unde nec proprie dicitur substam tia. Similiter illa tertia pars in qua onnditur quod summe deo inest simplicitas: in tres scin ditur partes. In prima onditur quod cum simplicitate non est diuersitas. In secunda quod cum ipsa per sonarum stat pluralitas. In tertia concluditur triplex proprietas: scilicet veritas immutabi litas et simplicitas. Secunda incipit ibi. Et cum tante simplicitatis ac sinceritatis si natura etc. Tertia ibi. Ecce quanta est idem titas. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in generali.
Quaestio
Questio praesens indicat distinctionu genera praecipue tamen non identitate ex natura rei de Secondo eadem ditin. q. 3. et determinat contra tho. et henricu sicut patebit. Arca quam queri tur. Utrum cum summa simplicita te immense maiestatis distinctio possit stare ex natura rei attributalis. Et arguitur quod non triplici medio. Primo sic quam to aliquid magis elongatur a suo opposito: tam to est magis tale: sed vbi nulla a parte rei est diuisio: ibi maxime a compositione quae est omnium simplicitatis elongatur simplicitas. Igitur non stat cum summa simplicitate attributalis di uisio. Maior patet per philosophum. Albius enim est quod est nigro impermixtius: sed minor declaratur: compositio enim tria habet. Primo partes et partes. Secundo quod vnum est potentia: reli quum actus. Tertio quod sunt plura: sed vbi in simplicitate non sunt postora ex parte rei: ibi in nullo conuenit simplicitas cum compositi one: quando vero est diuisio adminus conuenit in pluralitate: quia in vtroque est pluralitas. Secundo arguitur sic. summa simplicitas secum non patitur distinctionem attributorum ex parte rationis. Igitur nec ex parte rei. Probatur consequenta per locum a maiori. Si enim non patitur secum minorem distinctionem (qua est rationis diuisio) summa simplicitas non videtur quod maiorem patiatur quae est ex natura rei. Sed antecedens probatur: quia secluso quocumque intellectus negocio intellectus distinguit non natura: et ita distinctio rationis praecedit distinctionem na turae et intellectus: intellectus vero attributum ponitur in diuinis. Tertio arguitur sic: in qua cumque est denomninans et denominatum iuncta simila perte rei: ibi est compositio sed si attributa essent distincta ab inuicem et diuina essentia a parte rei ita esset. Igitur illuc esset compositio et ita non summa simplicitas. Maior patet: quia enim album denominat hominem et sunt plura et iuncta simul: ideo ibi est compositio Sed minor probatur. Capio enim iusticiam et diuinam essentiam: et dico diuina essentia est iusta: ecce quod iusticia essentiam denominat: et sunt distincta a parte rei per causam. In omnium argu itur auctoritate damas. li. I. est si iustum: si bonum: et si quid aliud dixeris non naturam dice dei: sed quae circa naturam: igitur ista a parte rei distinguuntur.
¶ In ista quaestione sunt tres articli Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus est simpli citas. Simplex dicitur quasi sine plica: quia ca in ret partibus. Iodeo dicit philosophus quod aut totum cognoscitur simplex: aut totum ignoratur. Simplicitas enim loquendo formaliter solum dicit respectum negatiuum compositionis: licet fundamentaliter: aliquando dicat positionem: sed non semper: quia bene dicimus negationes simpli ces. Unde nota quod ista tria differunt: simplex simpliciter: simplex: et omnimode simplex seu summe simplex. Simplex enim dicitur quod vnico actu intelligendi apprehendi potest: sicut est vna qunidditas: vt homo vel animal: vnde sic ac ceptum simplex distinguitur contra complexum Simpliciter vero simplex dicitur conceptui irresolubilis penitus sicut sunt conceptus entis primarum et vltimarum differentiarum: vt tangit noster doctor. dist. 3. huius. q. 2. et. 3. oportet: et ad tale oportet peruenire: quia alae esset processus in infinitum in ordinatis esse tialiter. Summe vero simplex dicitur: quod in se omni caret compositione: nec alii est componi bile: nec tertio aliud cum eo: et in his vltimis duabus differentiis differt summe simplex a simpliciter simplici: licet enim simpliciter simplex hon sit compositum tamen est componibile cum alio et aliud cum eo: et hoc solet dicere aliis sub verbis magister Nico. boneti. Non inquit ens est compositum compositione. Nota secun do: quod ista tria se habent ex additione vnius super aliud: simplex compositum et resolutum: ex simplicibus compositio: ex compositis vero resolubilia: sed non semper secundum mentem philosophorum: vnde secundum eos caelum est compositum: non tamen resolu bile.
¶ Nota tertio quod ista tria differunt: simplicitas: identitas: et vnitas. Unde vnitas opponitur diuisioni: identitas distinctioni: sed simplicitas compositioni
¶ Sequitur secundus terminus attributum Unde nota quod attributum secundum triplicem eius deriuationem dicitur tripliciter. Uno modo dicitur attributum quasi alii tributum: et isto modo dicit philosophus in illa regula. Quamdo aliqua sunt idem quicquid attribuitur vni et reliquo: et isto modo omnia quae sunt idem cum deo sunt attributa eius: quia possunt in praedicatione ei attribui: dicendo essentia diuina est haec. Secundo dicitur attributum quasi ab alio tributum: et isto modo illa sola sunt attributa quae ex creaturis deo tribuuntur secundum viam eminentiae: vt nos docet diuinus dionysius Sicut sunt sapientia: intellectus: bonitas etc. quae sunt in nobis et semota imperfectione di cimus deus est sapiens: deus est bonus etc. Tertio dicitur attributum quasi ad tria distri¬ butum: et isto modo appropriata diuinis per sonis dicuntur attributa: quia tribus distribuuntur: vt patri potentia: sapientia filio: bo nitas spiritui sancto. Questio vero nostra quae rit de attributis secundo modo.
¶ Tertius terminus est distinctio: Distinctio est quidam respectus positiuus identitati opposit et intrinsecus adueniens ex extremorum natura. Unde noto quod sunt tres ternarii distir ctionum semper ascendendo. Primus ternarius est distinctio rationis simpliciter. Distir ctio rationis ratiocinantis: et distinctio ex natura rei. Distinctio rationis simplici ter est quasi quoddam commune vniuocum di stinctioni ex natura rei: et distinctioni rationis ratiocinantis. quia ratio aliquando accipitur pro ratione quidditatiua: aliquando pro actu intellectus. Distinctio vero rationis ratiocinantis dicitur distinctio facta opere intel lectus: sicut inter abstractum et concretum vt homo et humanitas. Distinctio vero ex na tura rei est quae quocumque secluso opere intel in lectus sicut inter subiectum et passionem: vs homo et risibilis.
¶ Secundus ternarius est distinctio modalis: distinctio formalis: et distinctio realis. Distinctio modalis et modorum adinuicem: vt infinitatus cum n finitate: aut modorum cum quidditate: vt infinitatis cum diuinitate. Distinctio forma in lis est quidditatum ad inuicem sicut inter ra / f tionem iusticiae et misicordiae. Distinctio rea in lis est rerum ad inuicem sicut in diuinis pater n distinguitur a filio.
¶ Tertius ternarius di stinctiois est distinctio essentialis: distinctio se totis subiectiue: et distinctio se totis obiectiue. Distinctio essentialis est quam in do distincta differunt et in quidditate et in existentia sicut sortes et plato. Distinctio se totis subiectiue est quando vnum secundum se s totum habet locum subiecti: reliquum acciden tis. Isto modo distinguuntur nouem predicamenta a substantia. Distinctio se totis obie/H ctiue est quando aliqua sunt primo diuersa: sicut sunt simpliciter simplicia vt primae differentiae: et hoc de primo articulo Quatum ad secundii artics culum a sunt tres conclusioes.
¶ Prima conclusio diuinae e maiestatis tanta coprobatur simplitas et vt compositionem cunctam abiiciat. Ista conclusio probatur mediis tribus doc. subti. in hac di. q. ist secundum tres compositiones scilicet ex partibus essentialibus: ex partibus quantitatiuis: et tertio ex substantia et accidente. Probo igitur primo quod non componitur ex partibus es sentialibus sicut est materia et forma. Arguo sic nullum imperfectum est primum in entibus: sed omne compositum ex materia et forma est imperfectum. Igitur nullum tale est primum et ita deus non est sic compositus. Probatur maior: quia nulla imperfectio est de ratione positiui: et ita aliquod positiuum est separabile ab imperfectione. Confirmatur: quia omne imperfectum reducitur ad perfectum. Minor patet quia in omni composito secundum philosophum: vnum se ha bet ratione potentiae subiectiue quae dicit imperfectionem. Et si dicatur sequestretur ista potem tia ab illa parte: dico quod non potest sic sequestra riquin ambo componentia se habeant per modum partis: pars vero imperfectionem dicit quia limitationem. Secundo probo quod non est compositus deus ex partibus quantitatiuis: nullum infinitum habet partes quantitatiuas. Pri mum est infinitum ergo etc. Maior patet quia iste partes quantitatiue aut haberent magnitudinem infinitam quod nequit esse: quia nulla est. aut finitam et hoc non: quia non potest virti infinita finita extendi magnitudine. Minor patet. Ansel. in proso. dicit. Deus est quo magis excogitari non potest. Et si dicatur quod esset in magnitudine finita: sicut si poneretur anima infinite virtutis in corpore finito quod videtur bene possibile si talis anima esset creabilis: dico quod hoc nihil ad propositum: quia tunc non esset compositus ex tali magnitudine: si esset in tali magnitudine sicut anima non est composita ex corpore in quo est. Tertio probatur quod non est compositus ex substantia et accidente: patet primo de accidente corporali: quia corporale in spirituali nequit esse: deus vero spiritus est: nec de spirituali: quia omne accidens trasmutationem arguit: deus est immutabilis: vt patet ex. 7. et. 5. philosophicorum. Alioquin procederemus in infinitum in causis et cau latis. Et si obiiciatur humanitas christi est. accidens verbo. Dico quod non capiendo pro prie acciesens de quo in tertio.
¶ Secunda con clusio diuina attributa secluso quo¬ cunque intellectus negocio a se et diuina distinguuntur esse. Ista conclusio probatur tripliciter. Primo sic: illa distinguuntur secluso quocumque opere intellectus qua realium sunt principia productionum sic est intellectus et vo luntas. Igitur maior patet: quia nullum ens rea le praesupponit ens rationis. Minor vero patet. Quia intellectus est principium filii et voluntas paracleti. Et si dicatur quod voluntas diuina est principium productionis spiritus sancti: et creationis creaturarum: et tamen idem principium: dico quod non est simile: quia spiritussan ctus productus: et creatura differunt in termino formali: non sic filius et paracletus. Secundo arguitur sic: illa distinguuntur ex natura rei: quibus ex natura rei extrema compe tunt contradictionis: sic est de diuina essen tia et attributis. igitur etc. Maior patet per primum principium de quolibet affirmatio vel negatio etc. et minor probatur. Nam secundum diuinum dionysium essentia diuina est radix diuinarum perfectionum: attributa vero non sunt radix: essentia diuina est obiectum primarium: attributa non: et sic de aliis.
¶ Sed dubitatur quod est primum attributum: videtur probabiliter quod diuinus inteliectus. secundum voluntas. tertium habitus. Tertio probatur conclusio sic: illa distinguuntur ex natura rei in quibus extat beatitudo dei sed in intellectione diuinae essentiae et volitione: et diuina beatitudo igitur etc. Maior patet: quia non est deus beatus ex actibus ratio nis: sed minor nota est. etiam philosophus dicit quod in deus est intelligens ne videatur se habere ad modum dormientis: et concludit quod in intellectione est optimum eius.
¶ Sed quaeritur an ista attributa sint finita: aut infinita: dico quod sunt infinita in entitate: sed finita in numero cum in eis sit ordo¬
¶ Tertia conclusio. Distinctio ex natu ra rei cum summa stat simplicitate dei: pro patur tripliciter. Primo quia personae diuinae sunt distincte realiter quae distinctio est ex natura rei: et tamen stat in summa simplicitate. Probatur secundo: quia relationes diuine et personales sunt distinctae ex natura rei: alioquin non constituerent distincta ex natura rei: et tamen stant cum ista simplicitate. Probatur tertio quia ex natura rei essentia est communicabilis: relatio autem incommunicabilis quod non potest esse nisi esset distinctio. Ex quibus concluditur quod non est solum in diuinis distinctio inter attributa ope re intellectus nostri: vt posuit sanctus Thonec opere intellectus diuini vt magis eleuatus posuit henricus de gandauo. Alioquin quilibet intelligens intelligeret falla cum in re nulla esset distinctio et tamen in suo intellectu ipsa distingueret. Et hoc de secundo articulo. Quo ad tertium articulum sun tres difficul tates iuxta tres predictas conclusiones.
¶ Prima est cum in creaturis componihiliora sunt perfectiora: vt homo perfectior est: quam animal vnde est quod in diuinis simplicitas arguit perfectionem non compositio dico quod quaelibus creatura habet ens limitatum: et in quodam gradum entitatis creata est: ita quod nulla totam habet latitudinem entis: et ita quodlibet sibi adueniens inquantum sic: ipsum efficit perfe ctius: vt sit tamen perfectio cum imperfectione: deus vero est immensus: et dicitur omne ens aut formaliter: aut eminenter: aut virtualiter: ideo ni bil sibi potest aduenire vnde perficiatur.
¶ Secunda difficultas est. si attributa diuina possunt intelligi non eadem semota quacumque distinctione ex natura rei: dicit doc. venerabilis franc. de maronis in. 6. dist. huius: quod sic: et declarat per quattuor signa on rum solum accipio. 3. dicit sic: capiamus aliqua duo vtputa humanitatem et equinitatem. In pri mo signo consideratur tantum vt ipsa sunt: huma nitas est tantum humanitas: et equinitas est tantum equinitas. In secundo vt sunt non eademu In tertio vt sunt distincta: et praecedit non idemtitas distinctionem: sicut magis commune minus: chimera enim et homo non sunt idem: et tamen non distinguuntur: quia distinctio praesupponit extrema. Sic in diuinis sapientia et bonitas in primo signo considerantur pure inquan tum ipsa: in secundo inquantum sunt non eadem formaliter: fed antequam in tertio signo veniat distinctio occurrit infinitas quae omnem tol lit distinctionem realem: formalem autem permittit Si sic dicatur placem: hoc enim sentire videtur doc. noster super primo scoti dist. 2. q. 4. vnde secundum eum de attributis diuins melius diciter sunt non eadem quam distinguuntur: vtraque via est bona ideo eligatur.
¶ Tertia difficultas est: quae sit pri ma distinctio in diuis ex natura rei: dico quod modalis nam per prius comparatur essentia diuina ad suam infinitatem qua est modus eius: quam ad attri buta: attributa enim pullulant a diuina essentia per infinitatem. Secunda est formalis distinctio attributorum inter se: et cum diuina es sentia. Tertia est realis personarum ad inuicem quo ambas praesupponit: et sic patet ad q. quod cum summa simplicitate diuinae maiestatis stat attributorum ex natura rei distinctioTunc ad argumenta. Ad primum dico quod opposita possunt comparari ad inuicem dupliciter. Uno modo secundum rationes proprias. Alio modo secundum rationes communes ambobus comparando secundum rationes proprias sic habet veritatem maior. al bum enim quanto magis separatur a ratione proropria nigri tanto albius est: secundum vero rationes communes non oportet: color enim est communis albo et nigro: nec est albius quod minus participat rationem colorum immo est min album quod minus participat: et si non participat iam non est album: sic in proposito de illis tribus conditionibus se habere per modum potentiae et actus per modum partis: et partis sunt de ratione compositionis secundum quod compositio est: ideo repugnant perfecte simplicitati: pluralitas vero non est propria compositioni sed communis sibi et simplicitati: sicut manifeste) patet de pluralitate personarum: ideo non sequitur Ad secundum nego consequentiam: et ad probationem dico: quod maioritas et minoritas hoc nihil faciunt: quod enim non est ibi / illa rationis distinctio primaria non est inquantum minor: quia non potest ens rationis esse principium productiuum productionis realis. Ad tertium nego maio rem: et dico sicut dixi quod compositio requirit tria partem: et partem actum et potentiam: et dare actum et solum tertium est in diuinis propter summam infinitatem: sicut cum dico deus est bonus: deus est sapiens: et sic de aliis: et sic patet de quaestione.
Conclusiones
¶ Ex ista diffi nitione de mete magistri more solito eliciuntur tres breves conclusiones. Prima conclusio sic esse deo adest proprie quod solum pie fertur in eo: conclusio dicit: quod solus deus pro prie est: et hanc conclusionem deducit magistera principio distinctionis vsque ad capitulum: illud Dei etiam solius esse.