Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 38-40
Circa textum
Distinctio. 38. in qua magister agit de modo scientiae seu cognitionis dei et sciendi immutabilitate et certitudine.
Nunc ad propositum reuertentes / caepto insistamus. Supra dictum est quod praescien tia dei futurorum tantum est etc. hic signatur. 38. distinctio huius primi: quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam a. 35 distinctione egit magister de scientia dei generaliter: nunc ostendere in cipit / quomodo deus nouit omnia immutabiliter. Et diuiditur in tres partes. In prima praedictorum datur docta repetitio. In secunda certa declaratur dei cognitio. In tertia summa resaeratur eius perfectio. Prima in principio. Secunda ibi: Hic oritur quaestio non dissimulanda. Tertia distinctione 39. ibi: Praeterea solet quaeri: vtrum scientia dei: prima parte indiuisa manente: secunda pars in qua a magistro certa declaratur etc. in tres scinditur partes. In prima quaerit / an praescientia praesciti sit causa seu effectus. In se cunda mira industria dubium hoc soluitur pe nitus. In tertia / quod contingentia praescitum praescitur a deo funditus. Prima in principio. Se cunda ibi: Hanc igitur quae videtur repugnantiam etc. Tertia ibi: Ad hoc autem quod supra dictum est. Et quia materiae praesentis patitur connexio: et temporis vrget brevitas: simul cum praesenti distinctione expediendae sunt duae sequentes distinctiones: vnde sequitur. 39. distinctio.
Preterea queri soet let: vtrum scientia dei possit augeri vl minui etc. In qua scientiae dei summa reseratur perfectio etc. Et diuitur in tres. In prima ostendit quod diuina scientia non augetur nec di minuitur. In secunda contra datur instantia quae aperte soluitur. In tertia Hieronymi face tia lucidius aperitur. Prima in principio. Se cunda ibi: hic opponitur a quibusdam. Ter tia ibi: Ei vero quod predictum est. Et tunc se quitur. 40. distinctio / ibi:
Predestinatio vero de bonis salutaribus est / et de hominibus saluadis etc. In qua postquam in. 36. et. 36 distinctionibus ostendit magister: quomodo deus omnia noscit immutabiliter: Nunc de praedestinatione agit specialiter. Et diuidit ista pars in tres partes principales. In prima ex ponitur praedestinatio. In secunda quid dicitur iam re probatio. In tertia exquiritur quae harum ra tio. Prima in principio. Secunda ibi: Cumquod quodestinatio sit gratiae. Tertia. 41. dis. ibi: Si autem quaerimus meritum obdurationis. Prima iterum particula in qua exponitur prae destinatio: in tres diuiditur. In prima praedesti nationis donatur quidditas. In secunda via ra tionis patet necessitas. In tertia vi speculationis subticetur falsitas. Prima in prin cipio. Secunda ibi: Predestinatorum nullus videtur posse damnari. Tertia ibi: Ue runtamen adhuc instant etc. Et haec diuisio di stinctionum trium praesentium in generali.
Quaestio
Utrum sic diuina scientia rerum sit contingentium: vt inuariabilis recte alirmetur:Questio haec determinat de infalli biliet ineffabili scientia dei: in qua reci tat errores quorudam philosophorum et nonullas opinioes theologorum: quas refutat: et cum doctore sub. deius ninat in isto loco. q. percipue tres.
CIrca quarum etc. Utrum sic diuina scientia rerum sit con tingentium: vt inuariabilis recte al irmetur:
Et arguitur quod non / triplici medioPrimo sic. Contingens intantum a deo coc loscitur inquantum ad esse determinatur: sed esse contingentis est variabile: igitur scientia qua cog noscitur est variabilis. Maior patet: quia prae ter determinationem diuinae voluntatis conti gens non habet esse: et per consequens nec cognoscibilitatem: dicente Aristis. in. 2. metaph Sicut se habet res ad esse / sic ad veritatem. Sed minor patet de quolibet contingen ti: potest enim nostrum quilibet et saluari et non saluari.
¶ Secundo arguitur sic. Illa scientia ni est inuariabilis quae augmentum suscipre potest et diminutionem: sed huiusmodi est diuina scientia: igitur etc. Maior patet: quia augmentum et diminu tio sunt species motus: ex postpdicamentis et. 5 phyy. Sed minor probatur. Suppono quod deus non disposuit alium facere mundum. Certum est autem quod potest: ponatur quod faciat: tunc de nouo scit se facere vnum mundum et prius nesciebat: et ita augmentatur eius scientia. Idem de diminutione: cadat iustus a gratia: prius sciebat hunc deus iustum esse: modo nescit: et ita minuitur eius scientia.
¶ Tertio arguitur sic. Tunc cognoscitur res perfecte dum sicut est attin gitur: igitur non cognoscitur contingens nisi contingenti et variabili scientia. Probatur consequen tia: quia inuariabile ad variabile non habet conuenientiam: et ita nequit scientia dei inuariabilis esse variabilis contingentis. Sed pro batur antecedens per communem veritatis diffinitio nem. Ueritas est adaequatio rei ad intellectum.
¶ In oppositum est diuinus Dionysius de diuinis nominibus. Cognoscit deus omnia immutabilitur mutabilia impartite partita vni formiter multa. Et Augustinus .15. de trini. Eius scientia est inamissibilis et inuariabilis.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter sunt tres articuli declarandi. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. ¶ Tertius est dubiorum motiuus.
Articulus 1
¶ Diuina scientia est diuini intellectus habitus: quo suam contemplatur s essentiam et vniuersas creaturas. Unde ad istum nominandum habitum intellectum in theologia sunt tres nominum ternarii. Primus est no ticia / scientia sumpta proprie / et sapientia. Dicitur enim diuina cognitio sapientia: inquantum aeter nas intuetur rationes vt suam essentiam. Unde Philosophus in. 6. ethicorum dicit. Sapientia al tissimarum rerum causas cognoscit. Scientia autem dicitur / secundum quod creaturas intuetur: noticia autem commune nominat tam sapientiae quam scientiae: et iste ternarius est de nominibus nihil conm notantibus. Secundus ternarius est praescientia / prouidentia et dispositio et differat. Praescientia nempe diuinam nominat noticiam cum euentuquodam rei praescitae solum: prouidentia autem ean dem nominat vt res gubernantem: vnde prouidentia quasi pro alio videntia. Dispositio autem vt dantem rebus esse naturae: et iste secundus ternarius est rerum connotatiuus: et est omnium rerum respectu: nam cunctae res a deo praesciuntur /praevidentur et disponuntur. Tertius ternarius est reprobatio / praedestinatio / et liber vitae: et differunt. Na reprobatio est respectu damnatorum. Unde magister dicit distinctione. 40. Reprobatio est praescientia mali ciae in quibusdam non finiendae / et praeparatio poenae non terminande: predestinatio autem re spectu saluandorum:. Unde praedestinatio est praescientia beneficiorum dei. Liber vero vitae est eti am respectu saluandorum / sed differenter. Predestinatio nempe magis est respectu primii / sed liber vitae respectu meriti. Unde super illud apostoli. Quorum nomina: id est merita: scripta sunt in libro vite: et iste ter narius connotatiuus est sicut secundus: et solum est respectu rationalis seu intellectualis creaturae: et de isto ternario magis dicetur in sequenti quaestione.
¶ Secundus ter minus est continges: et dicitur triplici ter secundum philosophos: contingens ad vtrumlibet / comtingens innatum / et contingens altum. Dicitur comtingens ad vtrumlibet / quando indifferenter res se habet ad opposita contradictoria: vt esse vel non esse: et ideo dicitur ad vtrumlibet: et sic capit contingens Aristo. vbi agit de modis propositionum modalium. Contingens autem innatum dicitur: quando se habet ad vna: partem: tamen cum quadam inclinatione ad aliam: licet non aequaliter: et ista dicitur contingentia naturae: vbi sepius quod natura intendit / accidit: licet no semper: et ideo dicitur contingens innatum / quasi intus natum seu in natura positum. Et de isto loqui videtur philosophus. 1 priorum. Tertio dicitur contin gens altum: et est quoddam commune tam contingenti ad vtrumlibet quam innato: et ideo dicitur altum: sicut communia in linea praedicamentali altiora sunt particularibus: et de isto agit philosophus in. 2. perihermenias in quadam dubitatione sub nomine possibilis: vbi ponit commune possibile / contingenti et necessario. Et accipitur modo contingens in nostra q. his tribus modis.
¶ Tertius termi nus est inuariabilitas. Unde noto secundum doctorem deuotum huius primi distin. 6. triplicem esse mutationem. Quedam enim est ab ente simpliciter in ens simpliciter: et dici tur variatio. Secunda est ab ente simpli citer in ens secundum quid / vel econtra: et dicitur generatio seu corruptio. Tertia est ab en te simpliciter in non ens simpliciter: et dici tur versio et sic secundum hanc triplicem mutationem dicitur per oppositum immutabile: iuxta priman inuariabile: iuxi secundam incorruptibile seu ingenerabile: iuxta tertiam inuertibile. Quaerit autem quaestio: vtrum ista contingentia cognita ali quid per modum formae / et ita variationis: ad / dant ad diuinam scientiam: et ita quod sit variabil vel non. Et tantum de primo principali.
Articulus 2
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de diuinae scientiae necessitate. Et secunda de diuinae scientiae. infallibilitate. Tertia est de diuinae scientiae inuariabilitate:
¶ Prima est haec. Sic diuina scientia qua diuinus cuncta contemplatur in tuitus extat necessaria: vt rebus contingentibus nullam legen necessitatis imponat. Prima pars dicit quod per diuinam scientia cuncta contemplatur diuinus intuitus. Probatur. Omnis res etiam non viuens instinctu naturali in suum tendit finem: igitur ab aliquo ipsam intelligente dirigitur. Pro batur ista consequentia. Si enim iuxta viam Diony. 4. caelestis hierarchiae. infima per media in suprciuma deducuntur: oportet primum dirigens rerum cunctarum certius rerum finem cognoscere quam res deductae faciant. Certissimus autem cognitionis modus est scientialis seu intellectualis: et ita exquo extat primum vt supponitur / et cuncta dirigit: omnia cognoscit. Sed quod ipara scientia qua omnia cognoscit sit necessaria probatur: quia si non: se habebit in deo ad modum formae et accidentis venientis et rece¬ dentis: et per consequens variabitur scientia dei Ego inquit qui non mutor. Et Boetius in li. de trini. forma simplex subiectum esse non potest. Et corroboratur medio rhetorico. Cogitamus ab aeterno deum beatissimum: iocundissimum: et perfectissimum: sed non esset nisi haberet cunctorum scientiam: quia cuiuslibet per se cognitio aliquam arguit perfe ctionem adminus extensiue: igitur ab aeterno istam habet scientiam: sed omne aeternum est necessari um. igitur etc. Sed tertia pars dicit quod ista scientia seu praescientia dei non imponit re bus cognitis necessitatem. probatur. illa sci entia nullam imponit rebus necessitatem qua non existente per impossibile res eodem modo in telliguntur: sed huiusmodi est praescientia dei igitur non imponit rebus necessitatem maior patet: quia si imponeret rebus necessitatem esset contradictio res intelligere ea non intellecta: sed minor declaratur: si enim inquit doc. deuo. hac distinctione intelligitur praescientia dei non esse quid aufertur libero arbitrio nihil ita bene contingenter bonum facie mus sicut modo: vnde ad hoc valde gratum affert Aug. exemplum in libro de libe ro arbitrio inquiens: sicut memoria mea non cogit facta esse quo praeterierunt: sic dei praescientia non cogit facienda esse quae futura sunt. Et ratio huius est: determinatio mere contingens diuine voluntatis quae talia vult esse contingentia: vnde in cognitione complexorum in diuino intellectu secundm doct. subti. tria intelliguntur signa. In primo praesentantur omnes complexiones quaecunque sint: aut necessariae: aut contingentes et in hoc signo omnes complexiones necessarias intelligit: et sibi sunt neutrae contingentes: sicut ista antichristus erit: iudas dam nabitur: Petrus saluabitur: in secundo signo diuinae praesentantur voluntati: iste neutrae con plexiones: et tunc diuina voluntas vnam eligit partem et dicit volo antichristum esse: et petrum saluari. In tertio signo videt diuinus intellectus diuinae voluntatis determina tionem et scit illas contingentes veritates: quia scit suam voluntatem esse omnipotentem ad im plendum quod vult et immutabilem.
¶ Ex quo patet error manifestus marci tullii ciceronis et omnium epicureorum qui posuerunt deum ista ignorare contingentia: vt seruaretur libertas liberi arbitrii: patet quod simul stant liberum arbitrium et praescientia dei
¶ Ex eodem error totius gimnasii stoicorum eliditur: qui posuerunt per oppositum ad tullium et epicureorum sectam omnia de necessitate euenire propter praescientiam diuinam. In medio autem horum duorum ambulat tertia opinio: veritatis scilicet peripatheticorum quae dicit deum omnium habere praescientiam contra tullium et arbitrii contingentiam contra stoicos. Et si quaeratur ali quod manuductiuum ad videndum quomodo cum dei praescientia possit stare contingentia rerum doctor profundus in summa sua dat exemplum: et est consimile exemplo boecii in. 5 de comsolatione: ponatur ad imaginationem vnus ocu lus clarus sursum in aere cuius visio sit idem per essentiam secum: videbis tunc omnes transeuntes per viam loquentes ludentes etc. et tamen non mutabitur in se: quia visio est eiusdem secum essentiae: nec imponit necessitatem ambulandi: vt patet eis quos videt: sed solum res mutabuntur. Et si dicatur. exquo sum predestinatus quicquid faciam ero saluatus: ita de praescito quicquid faciet erit damnatus. Dico quod solum est hoc necessitas contingentie non consequentis: quia nec deus nos necessario prescit et predestinat: sed contingenter: nec sumus necessario prae destinati sed contingenter: vnde referunt do ctorem subtilem quodam semel ambulare permaiorem britanniam: a casu autem cuidam obuiauit bladum in agro seminanti: et multis habitis aliis locutionibus inquit homo ille: quid mea interest facere bonum vel ma lum ex quo deus me praeuidet: aut saluan dum aut damnandum. Cui doctor: si deus sic rebus ex sua praeuisione necessitatem imponit iam amplius bladum non semina. Si enim praeuisum est a deo venire etiam non seminatum veniet: quo sermone homo con ticuit. Ex quo relinquitur solam contingentie non consequentis in hoc esse necessitatem. Et si dicatur exquo iam factum est praescitus sum aut predestinatus nequit fieri oppositum: immo deus non posset secundum illud agatho nis vel solonis in. 6. ethicorum: hoc lolo priuatur deus vt ingenita non possit facere quae genita sunt. Dicit doctor subtilis: tam in reportatis parrhysius quam in ordinario quod hic nos excecat imaginatio: quia imagia mur istam praescientiam iam transisse in praete ritum quod est falsum: quia apud deum nihil praeteriit: quia instans aeternitatis ab omi relegatur temporis mensura. Ita enim nunc primo predestinat: sicut ante mundi consti tutionem et contingenter et libere tantam et non plus rebus contingentibus imponens ne cessitatem: sicut vnus homo alteri homini quem aspicit eum videndo.
¶ Secunda conclusio est de diuinae scientiae infallibilitate: et est: tam certa est apud deum rerum cogni tio: vt falli nequeat probatur conclusio medio docto. subtilis. in reportatis parrhysius: distinctione. 36. q. 1. quod enim inquit in aliquo non sit certa cognitio ex duobus venit: aut quia cognoscibile valde excedit cognoscens: et inde est quod philosophus dicit in. 2. methaphisice: quod intellectus noster se habet ad manifestissima naturae: sicut oculus noctue ad lumen solis: aut quia est minimum in entitate: sicut materia prima: quae nequit cognosci nisi in anologia ad formam ex primo: philosophicorum. Unde Aristo. in de sensu et sensato dicit: quod secundum quod diminuitur obiectum visus debet augmentari virtus visiua: sed ista non impediunt deum quin certe: immo certissime cognoscat: igitur assumptum patet primo quod non excellens intelligibile: quia diuiuo intellectu nihil excellentius: secundo quia non minimum in entitate: quia nihil extat nisi eo effectiuae: et ita cognoscendo se causam cognoscit suum effectum. Si er go certissime res cognoscit: oportet quod co gnoscat infallibiliter.
¶ Et si quaeratur ex quo apud deum rerum extat infallibilitas. vnde venit ista contingentia in rebus Bodefredus de fontibus dicit: quod ex causa secunda ita quod esse est a prima causa: sed contingentia quae est imperfectionis: est a causa secunda: nec est inconueniens inquit quo ad quid effectum esse a causa secunda et non prima: dat exemplum in peccato: substratum enim peccati: quia est positiuum est a deo: et tamen difformitas a sola creatura extat voluntate. Sed patet hoc esse falsum. Prima enim vt dictum est com tingentia est aperte diuinae voluntatis: et confir¬ matur: quia adminus secunda causa solum producitur a prima: et tamen non necessario: quia prima causa secundum fidem extra se nihil agit necessario. Iterum patet de animabus qualibet die a solo deo creatis: et tamen contingenter. Et quod adduxit de dif formitate in peccato conformiter ad contingentiam. dicendum quod non est simile. Contingentia autem est vere ens positiuum: vnde necessarium et contingens sub disiunctione sunt passiones entis: difformitas vero est pura pri uatio: ideo non sequitur: quod si difformitas a sola sit creata voluntate: quod et contingentia a sola causa secunda. Et si dicatur quod possit falli deus ponatur: quod sciat me iturum ad ecclesiam: sed poe sito hoc adhuc possibile est: quod ego non vadam: tunc exquo est possibile ponatur in essi oportebit tunc: quod vel deus sciat me ire ad ec clesiam: quod est falsum: vel mutetur scientia sua sed non mutatur: igitur fallitur. Hic dicendum est quod iste due stant simul deus scit me iturum ad ec clesiam: et possibile est me non ire ad ecclesiam: non tamen iste deus scit me iturum ad ecclesiam: et non ibo ad ecclesiam: multa enim repugnant ante cedenti quae non consequenti: sicut multa homini quae non animali: illa autem de in esse est antecedens ad illam de possibili: quia sequitur est: ergo potest esse: et non econtra: et ita non sequitur quod si illa de possibili possit stare cum prima: quod etiam illa de ines se: et cum dicitur ponatur in esse illa de possibili dicitur quod licet simpliciter possit poni in esse non tamen cum prima: quia repugnant.
¶ Tertia conclusio est de diuinae scientiae inuariabi litate: et est amplissima dei cognitio nulla rerum variatione variatur: praemittendam puto huic conclusioni quandam distinctionem quam dat in prima parte summe frater alexam. de hali. est enim quaedam scientia quae causatur a rebus et res sunt mensura scientiae sicut nostra: et haec ad variationem variatur rerum: est alia scientia quae rerum est mensura: sicut diuina: et haec inuariabilus est licet res varientur: sicut eadem vlna varii. mensurantur pamni: hoc habito probatur conclusio primo quod sit amplissima. Attingit a fine vsque ad finem fortiter: suauiterque disponens omnia. Et apostolus dicit: non est vlla creatura inuisibilis i conspectu eius. Secundo probatur quod sit inuaria bilis. Aug. super Sen. Dnem mutationem di uidit: aut secundum locum: aut secundum timphus. Si igitur scien tia dei sit inuariabilis: aut hoc est secundum locum et hoc non: quia vbique est ex distinctione praecedem ti: aut secundum tempus: et hoc non. quia aeternitas est mem sura eius et non tempus. Sed hic est graue dubium: quomodo ista amplissima cognitio dei ab aeterno potuit esse omnium rerum contingentium nondum existentium. Dicit sanctus Tho. huidist. q. 5. in scripto: quod triplex est effectus Aliqui enim sequuntur semper et necessario su am causam: sicut est motus solis: et motus fir mamenti: et de his est demonstratio. Alii sunt qui sequuntur in maiori parte causam: sed non emper sicut est in naturalibus: et de his est communiectura: sicut astrologus facit de ven is: et medicus de sanitate. Tertii sunt ad trumlibet: et hi non cognoscuntur a nobis isi dum sunt: dum enim sortes currit: possum cire non prius: applicando autem dicit quod ab erno erant in dei praesentia futura contin entia: nec dum vt futura: sed in propria existemla: quia inquit si non aliter cognosceret deus acta et fienda. Et confirmat: quia deus mensu atur aeternitate: et ita totum tempus complec: i ir: et quamuis tempus sit in se successiuum: tamen pud deum est totum simul: et quasi in qua am specula in sua aeternitate illa aspicit. ed cum reuerentia tanti doctoris hoc mocam habet apparentiam: quomodo enim potest co existere tempus: quod non est: deo illud non est intelligibile: et quod dicit quod aeternitas ex edit tempus conceditur: et si tempus esset sinul totum: simul aspiceret: sed quia non: non notest: et est simile. Centrum enim in circum feentia est praesens toti circumferentiae: capiitur circinus et figatur in centro vnus pes deducatur alius pes per circumferentiam ergo erit centrum praesens circumferentiae nisiuantum actu est. Sic in proposito: quia temus est quasi circumferentia fluens: sicut enim on dicitur deus praesens loco nisi actu sit: c nec tempori nisi existenti: et dum dicit quod tunc iter cognosceret facta et fienda: non sequitur nia eadem determinatione sue voluntatis ignoscit fiendum pro tali tempore: et fa um in tali tempore. Et hoc de secundo ticulo.
Articulus 3
Quantum ad tertium articulum: sunt s difficultates iuxta tres conclusiones. Prima est: si scitum imponat necessita tem diuine praescientiae: quia dicit Orige. super epostolam ad roma. quia aliquid est fu turum: ideo scitur a deo antequam fiat: quia autem dicit causam. Respondet doctor de uotus hac distinctione: quod quo ad hoc esto triplex modus causandi: modus inferendi: et modus dicendi. Quo ad primum sccausandi: praescientia est causa aliquorum praescitorum sicut eorum quae sunt necessaria: sicut motus solis etc. numquam tamen praescitum est causa praescientiae: quae ad secundum. scilicet inferendi mutuo sunt esse praescitum et praescientia: quia sequi tur praescitum est: ergo praescientia: et rursus praescientia: ergo praescitum quam maxime inesse obiectiuo: quo ad tertium scilicet modum dicendi praescitum est causa praescientiae: habet enim praecientia hoc nomen propter futurum: dicitur enim a prae: quod est ante.
¶ Secunda difficul tas: vtrum sit ordo in certitudine diuine scientiae. Dico quod sic. Primo enim intelliguntur ea quae pertinent ad obiectum primarium: vt sunt omnia intrinseca diuina essentia at tributa et personae. Secundo ea quae habent ideas in deo sicut sunt necessaria. Tertio ista cotingentia.
¶ Tertia difficultas: vtrum contingentia habent ideam in deo: dicitur quod non: vt sunt contingentia: sed sola cognoscuntur determinatio s ne voluntatis. Et sic patet ad quaestionem: quod vicem diuina scientia sit rerum est contingentium vt inuariabilis recte affirmetur. Et tunc ad argumon ta.
¶ Ad primum dicitur quod argumentum istud procedit de scientia causata a rebus: qualis non est diuina quae est mensura rerum: cognoscit autem deus res sicut sunt: sed non scientia quae sit sicut res sunt: quia sunt variabiles et ipsa est in uariabilis secundum dyon.
¶ Ad secundum dico: quod ista augmentatio et diminutio non est ex parte sui sed obiecti producti in esse cogni to seu volito: vnde ipsa vna in se manet: sicut si solis radius vltra aerem cristallum iluminaret esset augmentatio ex parte passi non radii sic in proposito.
¶ Ad tertium iam et patet quod contingens cognoscitur sicut est non tamen oportet scientiam habere modum existendi quem habet: sicut plato cognoscit lapidem: et buius cognitio non habet modum existem di quem habet lapis: quia lapis substantia: cognitio accidens: sic in proposito. Et sic patet ad prae quaestionem.
Conclusiones
¶ Ex dictis distinctioibus is tribus de mente magistri tres habentur conclusiones: de qualibet vna.
¶ Prima con clusio: summa praescientia est infallibilis et in causabilis per alia entia: dicit conclusio: quod diui na praescientia non causatur a praescito: et quod extat in fallibilis. Et deducitur per totam. 36. distinctio nem