Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 41
Circa textum
Distinctio. 41. in qua magister agit de difficultate an perdestinatio et repro batio sint ex meritis postris. 7 aut quaerimus meritum obdurationis et misericordiae: obdurationis meritum inuenimus: misericordiae autem meritum no inuenimus etc. Hic signatur. 41. distinctio huius primi: in qua postquam in praecedenti distinctione onndit magister quid est praedestinatio et reprobatio: Nunc in ista distinctione ostendit an earum in nobis sit me ritum vel ratio. Et diuiditur in tres partes In prima ostendit qualiter praedestinatione et reprobatione meritum quaeritur. In secunda ostendit quod praescientia a praeuisione sepe de sinitur. In tertia dei scientia in cognitione aeterna: aeterna dicitur: prima in principio. se cunda ibi: Praeterea considerari oportet vtrum ea omnia etc. tertia ibi. De scientia autem ali ter dicimus. secunda et tertia partibus indiuisis manentibus. Prima iterum particula in qua ostendit magister qualitur a predistina tione et reprobatione meritum quaeritur. di uiditur in tres partes. In prima ostendit quali ter ad meritum varie praedestinatio est et re probatio. In secunda grata sub serie falsa iam extirpatur opinio. In tertia onndit quod cau ta maneriae a re tanta separetur varia quaesitio. pri ma in principio. secunda ibi: Opinati sunt tamen quidam. tertia ibi. Muinti vero de isto profundo quaerentes reddere rationem etc. Etem diuisio praesentis distinitionis.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat de causa prae destinationis vel abiectionis anstet in merito vel demerito et reprobat aliquorum doctorum opinioes quas vide in margine.
¶ Irca quam talis mouetur titulus quaestionis: vtrum nostrum aliquale meritum diuinae praede stinationis vel reprobationis iure censeatur ratio. Et arguitur quod sic triplici medio.
¶ Primo sic: omnis personarum acceptio a domino deo relegatur: sed si sine quocumque merito vnum prae destinaret reliquum reprobaret esset persona rum acceptor. igitur ex parte nostra aliqua est huius ratio. maior est sacri canonis pluribus in locis. Unde dicit petrus. In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor deus: sed in omni gente quod timet eum et operatur iusticiam acceptus est illi: sed probatur minor accipio enim ab aeterno iudam et petrum voluntati diuinae in puris naturalibus praesentatos: acceptio est si vt sic petrum acceptat et iudam non: cum in natu ra sint aequales.
¶ Secundo arguitur sic. Omnis crudelitas a deo relegatur: sed maxima esset crudelitas reprobare vnam creaturam sine quacumque ratione in ea reparta. igitur prius videt causam reprobationis quam reprobet. ma ior patet: quia in deo misericordia quam maxime commendatur. Hisericordia domini super omnia opera eius. Et item. Hisericordia domini plena est terra Unte Aug. non est prius deus vltor quam ho mo peccator. minor patet. in iudicio enim ciuili argueretur crudelissimus qui inuocentem condemnaret scienter: ita et in deo. Et vltra si reprobatio habet in nobis causam: ergo predestinatio cum sint aequales.
¶ Tertio a arguitur sic: omnis electio quandam segregationem et praeeminentiam electorum super omnia po nit: sed omnis predestinatio aut electio est aut eam supponit. igitur praesupponit rationem in predestinatis: et pariformiter reproba tio in reprobatis. maior patet auctoritate Ioh. Dam. in suis sententiis predestina tionem diffinientis. Clectio enim secundum eum est duo bus entibus vnum alteri preoptare: ideo dicta est quasi extra lectio sed minor probetur per apostolum. quos enim elegit hos et prae destinauit. In oppositum auctoritate apostoli ad roma. 9. de Iacob et Esau. cum enim nondum nati essent: aut aliquid mali aut boni egissent etc. sic scriptum est. Iacob dilexi: elau autem odio habui. Et Augustinus in li. de praedestinatione sanctorum. Non quia nos tales esse praesciuit: ideo elegit: sed vt tales essemus
¶ In ista questione ad alias conformi ter sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Tertius est dubiorum motiuus; Quantum ad primum articulum termini sunt praedestinatio: reprobatio meritum.
¶ Predestinatio secundum doctosubtilem huius primi distin. 40. est ordinatio electionis a diuina voluntate alicuius naturae intellectualis ad gratiam et gloriam. Ista diffinitio tangit tria secundum tria quae aspi cit predestinatio. Primum est in predestia tione propositum dei aeternum. Secundum est id quod predestinatur. Tertium id quod habet idem quod predestinatur: vel habet id ad quod praedestinatur. Quo ad propositum dei aeternum dicit doctor in diffinitione quod predestinatio est ordinatio electionis a diuina voluntate: vnde primo patet quod verius predestinatio est actus voluntatis quam intellectus: licet supponat intellectum sicut electio consilium ex. 3. ethicorum vnde tangit intellectum et voluntatem. Intellectum dum dicit ordinatio: quia intelle ctus est ordinare: et voluntatem dum dicit a di uina voluntate. differt autem predestinatio ab electione diuina: quia loquendo proprie ele ctio est entium ad finem ex. 3. ethicorum. sed praedestinatio est ipsius finis: ideo dicitur praepa ratio ad gloriam. Unde ista tria differunt. vocatio electio et predestiatio et a parte rei: et in intentione praeintelligitur predestinatio ipsi electioni et vocationi: sicut appetitus finis his quae sunt l ad finem: licet in executio ne prior sit vocatio quam electio et predestina tio. Multi enim sunt vocati pauci vero ele cti. Rursus prior in executione est electio predestinatione sicut per media venitur ad finem. Secundum quod tangit doctor in sua dif¬ finitione est id quid praedestinatur: dum dicit quod praedestinatio est alicuius naturae intellecualis. Ex quo patet quod est quasi species praescientiae: praescientia enim omnium est: sed prede stinatio solum naturae intellectualis. Inquit autem naturae intellectualis et non rationalis nature: quia angeli praedestinati sunt sicut et nos: et tamen proprie non dicuntur rationales: quia non discurrunt in cognitione: quod est opus rationis sed sunt intellectuales. Tertium quod tangit doctor est id quod habet id ad quod praedestinatur: seu id quo tendit in illud ad gratiam et gloriam Inquit gratia est medium tenden di: sed glia est id in qud tendimus Et dicitur praedestinatio a pre quod est ante et destinato: et ratione destinationis dicit quid absolu tum: actum scilicet voluntatis: ratione autem huius praiepositionis prae connotat antecessionem ad praede stinatum
¶ Noto vlterius quod praedestinatio prae tria aspicit attributa diuina et secundum hoc a beato Aug. trifarie diffinita est. Primo enim aspicit voluntatem diuinam libere gloriam impartientem seu efficientem. et sic diffinit eam Aug. in lib. de praedestinatione sanctorum: prae destiatio inquit est propositum miserandi. Secundo aspicit scientiam disponentem: et isto modo eam diffinit aug. in lib. de bono perseuerantiae praedestinatio est prescientia beneficiorum dei Tertio aspicit potentiam exequentem: et sic eam diffinit aug. in lib. de fide ad petrum: prae destinatio est gratuite donationis preparatio.
¶ Secundus terminus est reprobatio: vnde secundum Aug. et est in littera. Repro batio est praescientia iniquitatis quo rundam et preparatio eorundem ad damnationem: vnde reprobatio tria dicit scilicet odium dei s aeternum: secundo obdurationem reprobati vnde ista obduratio secundum Augstin. in li. de praede stinatione sanctorum nihil aliud est quam dei obuiare mandatis. Tertium quod dicit: re probatio est damnatio aeterna seu poena. pri mum est ex parte dei: alia duo ex parte reprobati: sed secundum scilicet obduratio ex suae vo luntatis malicia: sed tertium scilicet poena aeterna iusticia dei punitiua quae vnicuique reddit iuxta opera sua.
¶ Tertius terminus est meritu: vltra dicta de merito distinctioe 17. Noto hic secundum doctorem deuotum huius distinctionis triplex esse meritum: scilicet de com¬ gruo de digno de condigno. Meritum de congruo dicitur quando peccator facit: quod in se est vt gratiam dei percipiat. He ritum de digno seu digni est quando iust orat pro peccatore. Etenm peccator de se indignus est etiam pane quo vescitur: secundum Augstin. Rursus quia orans est iustus: non solum habet meritum de congruo: sicut dum peccator orat pro seipso: sed habet meritum digni: quia ex parte orantis est dignitas: sed ex parte eius pro quo oratur indi gnitas. Meritum vero de condigno est quando iustus pro seipso orat: condignum enim est vt in his quae suut ad deum exaudiatur Et hoc de primo articulo.
¶ Prima est de praede stinatione: secunda de reprobatione. tertia de comparatione predestinationis ad reprobationem.
¶ Prima est haec: aeterna dei predestinatio finem primo aspiciens predestinati non producitur merito: prima pars dicit quod predestinatio est aeterna: patet: quia est actus diuinae voluntatis ex primo articulo: et iste estaeternus cum in eo sit beatitudo. ex Rich. de trini. Et si dicatur quod potest predestinari quod non est praedestinatum: et ita erit predestiatio noua: et per consequens non est aeterna. Dicendum quod potest predestinari quod non est predestinatum in sensu diuisionis: vt sit sensus: id quod est predestinatum potest non esse predestinatum: non tamen in sensu compo sitionis: vt sit sensus: id quod est predestinatum manens predestinatum: potest non esse praedestinatum: sicut de ista: album potest esse nigrum quae in sensu diuisionis est vera: quia significat id quod est subiectum albedinis potest esse nigrum: et hoc est verum: et in sensu compositionis est falsa: quia significat quod ista propositio album est nigrum est possibilis. Et tamen licet ita sit quod predestinatum possit non predestinari. nulla tamen est mutatio in praedestinatione sed in predestinatis. Sicut si radiis solis auferantur diuersa illuminabilia: variatio est in illuminabilibus stante vnitate radii.
¶ Secunda pars conclusionis dicit quod predestinatio primo aspicit finem quam ea quae sunt ad finem probatur ista conclusionis pars medio doct. subti. in ordinario et reportatis parrhysius hac distinctione. Omnis ordinate volens finem et ea quae sunt ad finem: pri mo vult finem quam ea quae sunt ad finem. probatur. medicus enim primo vult finem in patiente scilicet sanitatem: et ex hinc media quaerit ad sanitatem ita quod alia diligit inquantum ordinantur ad sanitatem. Cum igit deus quicquid diligit et vult velit ordinatissime. prius enim natura praede stinatum ordinat ad gloriam et beatitudinem: et ex hinc dat sibi media quibus hanc consequitur beatitudinem. scilicet gratiam: merita: et naturalia. Ex quo patet quod fides in praedestinato quae ordinatur ad habendum gloriam: non est ratio praedestinandi quamuis hoc senserit primario Augustinus vt patet ex verbis eius super epstulam ad roma. Et si bo na inquit opera in praescientia dei non sint ratio praedestinandi fides tamen in praescientia est ratio praedestinandi. Et inde dicit quod propter fidem quam praeuidebat iacob habiturum: Iacob fuit perdestinatus. Et propter infidelitatem quam vide pat esau habiturum fuit esau reprobatus: sed ipsemet Aug. retractat istam opinion. 7I. retractationum innuens contra se rationem: quia fides est donum dei sicut alia opera bona: vnde inquit illud non dixissem si fidem inter dona spiritus sancti connumerare sciuissem.
¶ Sed tertia pars conclusionis dicit: quod dei predestinatio praedestinati non producitur merito. probatur: nullum aeternum temporali producitur: patet clare: sed predestinatio est aeterna ex prima harte conclusionis: merita autem nostra temporalia sunt igitur. Sed nunquid: licet non sit aliqua caula in predestinato respectu praedestinationis: est ne in eo aliqua ratio propter quam predestinatio ad eum terminetur. Dicit poct. solennis quod sic: et inquit quod illud est vsus. bonus liberi arbitrii. Quia enim deus videt punc bene vsurum libero arbitrio: et hunc non. ideo hunc praedestinat: et hunc reprobat: non enim videtur quomodo talis electio et predesti natio ad predestinatum terminaretur nisi in eo esset aliqualis ratio. Et confirmat ex dicto Pauli. 2. ad Thim. 2. vbi arguit pau lus de ista materia. In magna domo non et solum sunt vasa aurea et argentea: sed et lignea et fictilia. Certum autem est quod ex parte sui aurum habet quod sit ordinatum ad nobilius officium quam argentum: et argentum quam li¬ gnum: et lignum quam fictile: sic dicit in proposito: Sed salua sua reuerentia hoc non ap paret. Quaero enim ab eo: vnde est quod praeui det deus hunc bene vsurum libero arbitrio nonne est donum dei: patet quod sic: quid enim habes ait paulus quod non accepisti: et ita est predestinatus homo antequam praeuideatur vel detur sibi ille bonus vsus liberi arbitrii Et quod dicit oportere aliquam habere segregationem quae eliguntur. Dico quod habent sed non oportet quod sit ratio huius electionis. Et si obiiciatur ex dicto Brego. dyalogorum primo di. quod predestinatio sanctorum praecibus adiuuatur: et dat exempla. Dicendum quod hoc adiumentum non intelligitur quantum ad essentiam predestinationis: sed quantum ad consecutionem gloriae: ad quam predestinatus ordinatur.
¶ Secunda conclusio est de reprobatione: et est horrende reprobationis. reprobatis in mentibus: ratio non causa ponitur. Dicit prima pars conclusionis: quod reprobatio est horrenda: sic loquitur Aug. in lib. confes. Deus est in angelis sapor et decor in electis liberator et redemptor: in damnatis terror et horror. Licet nempe reprobatio in quantum dicit actum diuine voluntatis sit pul cherrima sicut deus: tamen apparet damna tis horrida: sicut iudex mitis reo seuerus apparet.
¶ Secunda pars dicit: quod huius reprobationis extat in reprobato ratio. pro batur: deus enim extat propitior ad miserandum quam ad puniendum: vnde ad puniendum secundum sacrum canonem vsque in quartam vadit geniationem: sed ad miserandum vsque in milia milium: licet igitur si ne ratione ex parte predestinati predestinat: non tamen reprobat quin habeat ratio nem ex parte reprobati. tum secundo: quia nul lus iustus aliquem sine ratione condemnat: reprobatio vero est quaedam condemnatio. tum tertio: quia deus est misericors respe ctu illorum qui peccauerunt: igitur a fortiori respectu illorum qui non peccauerunt. Unde Aug. li. 93. q. Cui vult inquit deus miseretur: et quem vult indurat: sed voluntas dei iniusta esse non potest: venit enim de occultissimis meritis: quia et si ipsi peccatores propter generale peccatum vnam massam fecerunt: non tamen inter eos non est diuersi tas: precedit enim aliquid in peccatoribus quo quamuis nondum sint iustificati digni efficiuntur iustificatione: et iterum precedit in aliis peccatoribus quod digni sunt obstinatione: Haec illae.
¶ Et si quaeratur: quae in est ratio huius reprobationis: dicit doctor deuotus huius distinctionis: quod duplex est ratio: vna communis: alia specialis: De in speciali patebit in sequenti conclusione. q Seneralis autem est vt duae viae dei appareant scilicet misericordia et iusticia: vnde misericordia apparet in predestinatis: iusticia vero in reprobatis. Unde inquit Augustinus 22. de ciui. dei. si remanerent omnes in paena: non appareret misericordis gratia redi mentis. Rursus si omnes transferentur de tenebris ad lucem: in nullo appareret seueritas vltionis: et dicit quod in particulari nequit dari causa a nobis. Et potest da ri exemplum in naturalibus. Sicut enim natura docet causam in vniuersali esse quare in domo lignum est supra lapides: gros sioresque lapides inferius: non tamen in par ticulari: quare hic lapis est in altari: non ille sicut philosophorum vnus in. 2. philosophicorum dicit eufortunos lapides esse in altri sicut est in proposito. Sed cum reuerentia tanti doctoris non apparet verum quod dicit: quod deus alios homines condiderit vt dam nentur et reluceat in eis sua iusticia: non enim clementissimus artifex ad tale malum aspicit: cum damnati in perpetuum in blafr. phemiam prorumpant creatoris. Caeterum et si oportebat aliquas creari mentes in quibus propter probationem et damnationem diuina reluceret iusticia numquid sufficiebant de mones: tum tertio quia poena sequitur culpam si igitur deus non praeuidet culpam in reprobandis non debet eos damnare vt sua reluceat iusti cia: immo de directo si sic faceret non vide retur relucere eius iusticia: sed obtenebrescere iniusticia: vnde ratio generalis huius reprobationis ex parte dei solum est diuina voluntas quae vult vni dare beatitu dinem alteri non. Et si quaeratur: quare vult vni dare: alteri non. Illi qui sic quaerunt similes sunt illis qui in iudicio appelilant a papa ad episcopum aliquem ad quem non est appellatio. Sic isti primae causae quaerunt causam. Unde Aristote. in metaphica principiorum demonstratio nis non est demonstratio vnde Apostolus. Nun quid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere quidem aliud vas in ho norem: aliud in contumeliam: Sic de deo: fi gmentum enim dei sumus. Prima enim causa rum est diuina voluntas. Sed tertia pars conclusionis dicit quod huiusmodi reprobatio nis non est causa in reprobato. probatur clare quia reprobatio est aeterna: reprobatum autem temporale: et temporale aeterni non extat causa.
¶ Tertia conclusio est de praedestinatione tespectu reprobationis: et est in diuina vo luntate sanctissima: predestiatio reproba tioni praeintelligitur probatur conclusio. quando aliquis actus quasi per se aliquid respicit: et aliud quasi per accidens: prior est compa ratio eius ad id quod est quasi per se: quam ad id quod est quasi per accidens. patet ista: quia esse per accidens ad per se: reducitur ex secundo hilosophicorum: vbi fortunam et casum reducit Ari sto. ad causas per se: sed idem actus volitio scilicet inquantum predestinatio tendit in finemus per se: quia finis predestinatorum est deus in quantum reprobatio quasi aspicit accidens: scilicet malum et punitionem reprobatorum: ad 5. quam quasi trahitur: vt ait propheta: heu in quit vindicabor de inimicis meis: vnde praeter esse naturale in quo nude offeruutur diuinae voluntati predestinati et reprobati in telliguntur tria signa vt inquit doctor subtilis in reportatis et in ordinario vt verbi gratia repraesententur diuinae voluntati nudae petrus et iudas: in primo instanti dat de gratiam et gloriam petro et nihil iude: in secun do instanti ambo cadunt in peccatum et petrus et iudas: et in tertio deus misericorditer pe trum liberat et iudam reprobat. Et sic patet quod praemittebatur in secunda conclusione quod scilicet ex parte reprobati est ratio reprobationis scilicet peccatum: quia peccat in secundo instanti: et in tertio reprobatur. Et est quo ad hoc exemplum clarum. Sint apud vnum principen: vtpu ta ducem burgundiae duo iuuenes per omnia aequales: nunquid poterit sua mera volun tate: vnum ordinare ad aliquam dignitatem: re liquum dimittendo: et si ambo peccent contra eum misereri vni et punire alium: patet quod sic. Ex quo liquidem patet: quod omnes predestinati intelliguntur in mente diuina antequam aliquis reprobetur. Ex quo patet: quod christus est praede stinatus filius dei secundum apostolum ad Roma. Immo christus est primus et ierarcha prae destinatorum: quod dato quod adam non peccasset adhuc fuisset incarnatus: quia intelligitur praedestinatus in primo signo et adam peccatin secundo: de hoc in tertio. Et patet tertio quod si status innocentie stetisset: nullus homo dam natus genitus fuisset. Tantum vero hoc prae destinationis et reprobationis extat misterium: vt apostolus ad Roma. 11. clamet. Oaltitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei quamin comprehensibilia sunt iudicia eius: et inuesti gabiles viae eius: iudicia quippe dei aby sus multa: qui de occultis nos diiudicat: ne igitur secundum verba magistri de tanto perscru tando profundo demergamur in profundum: hic secundus terminetur articulus. Quantum ad tertium articulum sunt tres est difficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Prima est vnde est quod deus inprae destinatione non habet in predestinato ro / / nem: habet tamen in reprobatione respectu s reprobati. Dico quod hoc facit summa liberalitas. Deus enim secundum Dionyh. 4. de diuins nominibus est quasi quidam sol: suam de se omni bus communicans bonitatem: et ita sicut sol lolum habet quod illuminabilia possint lumen sustinere: et tunc infundat: sic deus ex sua mera liberalitate aliquos praedestinat nulla ex parte eorum motus ratione: non sic vero extat de reprobatione: nam figulum non est decens sua vituperare figmenta: nisi in eis aliqua reperta ratione: sic deum non decet cuius omnes creature figmentum existunt aliquem a sua curia in perpetuum relegare nist ex parte reprobati sit ratio.
¶ Secunda i difficultas: vtrum ratio qua ex partere probati diuina reprobatio talem condem in nat carceribus perpetuis: sit affirmatiua vel negatiua. Respondendum quod sic: si sit peccatum commissionis est affirmatiua: si omissionis negatiua. primum. scilicet commissio dicitur iniu sticia. secundum scilicet omissio dicitur delictum: iuxta illud. Delictum meum cognitum tibi feci: et iniusticiam meam non abscondi: Uel dicendum quod semper loquendo proprie: illa ratio est priuatiua: quia peccatum illud in reprobato non est ratio reprobationis / inquantum aliquid habet positiuum / si sit peccatum commissionis / sed ratione annexe deformitatis: rursus omissio solan priuationem nominat.
¶ Tertia difficul tas. Quare magis ponitur praedestinatio et reprobatio in diuina voluntate quam in diuinon intellectu: cum etiam dicant scientiam: Dico quod res in suo esse locatur per voluntatem eius. Et quia tam praedestinatio quam reprobatio: li cet dicant cognitionem: tamen in voluntate complentur: cuius sunt vnus et idem actus / licet ad diuersa terminatus. Hinc est quod magis proprie dicuntur in diuina voluntate quam in diuino intellectu. Et sic patet ad quaestionem quod videlicet diuina reprobatio / sed non praedestinatio rationem et meritum ex parte exigit teprobati. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad prae mum minor est falsa. Acceptio enim personarum a theologis dicitur iniusta praelatio personae. super personam propter indebitam causam: sicut dum boni dimittuntur inferius: et mali eliguntur in quilatos: aut pecunia / aut honore / aut fauo re / deus autem nemini debet / et omnes debemus ei: ideo respectu nostri nequit habere inde bitam causam: et ita si vni dat / alteri non: non est acceptor personarum: nos vero sumus mutuo ad inuicem debitores et dei: ideo non est simi le.
Conclusiones
¶ Ex praesenti vero distinctione sicut de praecedentibus de mente magistri tres eliciuntur conclusiones. Prima est. Predestinationis causa non ponitur / nec obdurationis ratio quaeritur. Dicit conclusio quod nec praedestinationis nec reprobatio nis extat in creatura aliqua causa vel ratio. Et in hoc deuiat doctor subtilis a magistro: vt patuit in quaestione: quia magister di cit / reprobationis non esse rationem in reprobato. Oppositum dicit doctor subtilis et doctor solenis et eorum sequeces. Et deducitur haec conclusio a principio distinctionis vsque ad illud ca. Multi vero de isto profundo quaerentes.
¶ Secunda conclusio. Uana quasitio tanti myste rii extat occasio erroris deuii. Dicit conclu sio quod multi errauerunt nimis curiose istam praedestinationem et reprobationem indagantes: et dat exemplum in littera. Et ponitur ab illo ca. Multi vero de. etc. vsque ibi: Praeter ea considerari oportet / vtrum omnia etc.
¶ Tertia conclusio. Deus praescientia desinit praescire: sed in scientia semper extat scire. Dicit conclusio / quod praescientia ratione praescitorum potest augeri et minui: sed eadem scientia extat funditus et manet semper. Et tertio quod idem est enunciabile: deus est incarnandus / et incarnatus / et incarnaturus / et consimilia. Et in hoc passu reliquunt eum san. Tho. in scripto / hac distinctione. q. 5. Et doctor deuotus hac distinctione q. iiii. Et ponitur haec conclusio ab illo ca. Praeterea considerari oportet: vsque etc.