Distinctio 1
Distinctio 1
Circa textum
Incipit liber secundus magistri sententiarum de rerum productione seu creatione: et in ista id est dist. specialiter de hominis conditione.
¶ Leationemu rerum insinuans scriptura: deum esse creato rem initiumque teporis at que omnium visibilium vel in lisibilium creaturarum in primordio sui ostendit dicens etc. Brandi labore o optimi magistri laude ampliori perceebres patres atque non immerito aeternaum virtutum cumulis studiosius honorandi: nagistri petri lombardi parrhyseorum an istitis fulgentissimi: primario expedito vo imine: In quo sanctissimae vnitatis diui issimaeque trinitatis radiosissime patuerunt eritates a qua vniuersa: vt a fonte semiterno profluit entitas: Expetit ratio vt ad cundum huius voluminis in quo vniuercreature dei in lucem panditur cognitio noti sermonis vertatur curriculus. Quid nm menti contemplanti dulcius quam iam deum noscenti in suis effectibus eum cognosceestimo nihil) vt non iam per effectus (vt ulus docuit. Sempiterna cognoscatur dinitas: sic quippe inuisibilia dei per ea quae facta sunt intelleca conspiciuntur: hic fateor modus cognitionis extat naturalis: vt per effectus noticiam in causae cognitionem mens leuetur: vt Aristo. in. 5. philosophicorum: et in. 2. metha. aliisque fecit in locis. Sed per creatorem ipsa cognoscatur creatura: cuius est vmbra aut vestigium: aut imago. hic igitur liber secundus in quo de rerum creatione per magistrum agitur prima sui diuisione in tres partes diuiditur.
¶ In prima onndit magister ego summam vnitatem entis primarii. In secunda ib grandem bonitatem finis principii. In tertia nouam entitatem rerum initii. prima in principio. secunda ibi. Et quia non valet eius beatitudis etc. tertia distinctione. 2. De angelica itaque natura etc.
¶ Prima rursus particula in qua magister ostendit summam vnitatem etc. in tres diuiditur particulas. In prima proponitur planae veri positio. In secunda istius tangitur explanatio. In tertia errorum additur euacuatio prima in principio. secunda ibi. Et creare proprie est de nihilo aliquid facere etc. tertia ibi. Horum igitur et similium errores etc.
¶ Et tunc sequitur secunda parti cula scilicet Et quia non valet eius bentitudinis tem. In qua postquam ostendit magister summan vnitatem entis primarii ostendit grandem bonitatem finis principii. Et diniditur in tres partes. In prima finis ratione patet rerum distinctio. In secunda illa distinctione diuersa ad finem fit comparatio. In tertia brevi complexione datur epilogatio. prima in principio. secunda ibi. Ideoque si quaeratur quare creatus sit homo etc. tertia ibi. Ex praemissis atque etc. prima et vltima partibus indiuisis manentibus.
¶ Rursus secunda particula in qua ex data distinctione diuersa ad finem fit comparatio: in tres scinditur partes. In prima finis rei datur intellectualim pure. In secunda terminus notatur corporalis mere. In tertia limes assignatur ex vtraque mixturae. prima in principio. secunda ibi. Et sicut factus est homo propter deum etc. tertia ibi. De bomine quoque in scriptura etc. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in generali.
Quaestio
Questio haec declarat de creatione in qua multipliciter errores impi¬ gnantur philosophorum qui dicunt detum necessario producere etc. vide sco. li. 2. dist. 1. q. 2. tru vnicu sumus mum principium de nihilo creatu ram produxerit. Et arguitur quod non tri plici medio.
¶ Primo sic: ostendo quod non sit vnicum rerum principium: nullum in natura contrarium exrat possibile: nisi et suum contrarium sit possibile. Sed summum bonum summo malo opponitur: igitur ponibilia sunt duo prima principia: scilicet summum bonum et summum malum. Et si sunt ponibilia: actu sunt: quia sunt a se: alioquin non essent summa. maior patet per philosophum secundo caeli et mundi: vbi inquit quod si vnum contrariorum sit in natura et reliquum. Sed probatur minor ex regula thopica. Si enim bonum simplicitur opponitur malo simpliciter et magis bonum maiori malo: et maximum bonum maximo malo. Si enim simpliciter ad simpli citer: et magis ad magim: et maxime ad maxime.
¶ Secundo arguitur quod non produxerit res: si enim illud vnicum principium produxerit res: aut actione antiqua: aut noua: sed nec sic nec sic. igitur etc. maior patet ex diuisione sufficienti: sed probatur minor. primo quod non antiqua: quia tunc ab aeterno res fuissent producte: implicat nempe contradictionem: quod aliquis aliquid agat: et nihil sit actum: et quod sit actio et nihil agatur: quod etiam non agat noua actione in probatur. quia tunc mutaretur de non actione in actionem: nec potest es se fuga ad creaturam: cum non habeat actionem ed passionem f
¶ Tertio arguitur quod non pro duxerit de nihilo res. antequam a deo produceretur erat producibilis: igitur aliquod habebat esse ante productionem: et ita non fuit producta de nihilo. antecedens patet. Si nempe non fuit producibilis antequam produceretur. igitur erat improducibilis ex equipolenti: et ita impossibile fuit eam produci: quia ex. 6. phisico rum: quod impossibile est fieri: impossibile est factum esse: sed minor probatur: quia ista producibilitas cum sit passio: et de secundo modo dicendi per se requirit subiectum in quo fundetur et primum medium supponit. In oppositum borum omnium est magister in littera: vnde et in simbolo niceno dicitur: Credo in vnum deum: ecce vnitas principii: factorem id es creatorem quo ad aliud scilicet de nihilo: caeli et terrae: visibilium omnium et inuisibilium quo ad producibile¬
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est terminorum motiuus.
¶ Primus igitur terminus est principium. vnde vltra dicta de pricipio in primo in distinctione. 29. Notandum quod principium dicitur tripliciter sicut et primum. Ratio. quia principium dicitur quasi capienslprimum: seu primi tatem. Primo igitur modo difiter primum seu principium idem quod immediatum vnde Aristo. 1st posteriorum in quit. primum et immediatum idem scilicet hoc modo. maior et minor in sillogissimo quando sunt immediata dicuntur prima seu principia id est quando ex se habent euidentiam. Secundo dicitur primum seu principium in gene: et isto modo a porphirio in isagogis suis: decem predicamenta dicuntur decem rerum prima principia: dicuntur tamen prima seu principia in gene: quia limitata sunt: antequam enim ens diuidatur in decem praedicamenta secundum algam elem in sua metha. diuiditur in ens finitum et infinitum: et ens finitum seu limitatum in illa decem rerum pricipia. Tertio modo dicitur primum seu principium simpliciter: et sic solus deus dicitur primus et principium Ego sum alpha eto: principium et finis. Li et cet tamen sint in re idem primum et principium: differunt tanteum in modo significandi: quia primum di respectu ad praecedens: quando scilicet caret priori. Sed principium dicitur magis respectu ad sequens: quia scilicet res principiat.
¶ Noto rursus quod de principio in libro sminarum in tribus locis egit magister an sit vnum vel plura. potest enim considerari principium tripliciter. Primo ratione bonitatis: vtrum scilicet sint postora principia bona: et sic egit de principio magister dist. 2. primi in qua quaesiuit: vtrum sit tantum vnus deus Secundo potest considerari: vt se ampliat principium ad bonum et malum et sic infra in hoc secundo quaerit magister in tractatu de malo: vtrum sint duo principia: vnum summe bonum et aliud summe malum. Tertio potest considerari in respectu visibilium et inuisibi¬ lium vt quaeratur. vtrum sint plura principia vnum visibilium: reliquum inuisibilium: et isto modo git hic de principio magister.
¶ Secundus terminus est creatura seu creatio. Creatura enim secundum beatum Aug. ad felicianum est ab eo quod non est in eo quod est essentia: et ideo creatio est ab eo quod non est in eo quod est deductio et istud non esse intelligitur triplici ter. Primo vt dicat non esse simpliciter et solum priuationem formae: quae st altera pars compositi per se nonmateriae: et hoc modo gene ratio est deductio de non esse ad esse quia de non forma ad formam eadem tamen in vtrisque terminis stante materia. Secundo intelligitur vt non esse non dicat priuationem nisi alicuius esse secundum quid: et isto modo alteratio et augmentatio et loci mutatio sunt deductiones de non esse ad esse: quia scilicet non de esse tali: ad esse tale: vt de non albo ad album: de non quanto ad quantum: de isto non vbi ad hoc vbi. Tertio intelligitur vt non esse simpliciter: neget esse seu materiae seu formae: et hoc modo sola creatio est deductio de non esse ad esse: quia nec praesupponit materiam nec formam. Ex quo infertur quod loquendo proprie creatio non est motus nec mutatio: quia tam motus quam mutatio praesuppo nunt subiectum commune vtrique termino scilicet a quo et ad quem non sic creatio vnde in mutatione seu motu est aliter se habere nunc quam prius: sed non in creatione: quia prius nullo modo se habebat. Et vt melius hoc habeatur.
¶ Noto rursus secundo quod ista tria diffoe runt: actio / creatio / et factio. Actio enim loquendo proprie requirit subiectum in quod agat Unde gilbertus porretan. in libro sex principiorum. Actio est secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur. Creatio autem nihil penitus praesupponit: et ideo soli conuenit omnipotenti qui de nihilo aliquid potest producere: factio autem nominat quid commune tam actioni quam scilicet creationi: vnde per totam seriem sex dierum: vt patebit infra: dicitur: Dixit deus: fiat: et factum est: et tamen illuc extat creatio.
¶ Noto tertio quae ad creationer: quod. in sacra sgtiptura: creatio so iet capi tripliesters? Primpo morgtue creatio vt dictum est de non esse simpliciter ad esse ideductio et sic accipitur. In principio cre auit deus caelum et terram Secundo dicitur creatio videm quod ordinatio: vt est illud. Ego dominus faci ens pacem et creans malum: non enim creat deus malum: sicut fecit caelum: sed ordinat malum et ponit in loco debito: vt patuit in primo. Tertio diffter creatioidemqude recreatio per gratiam sicut est illud. Dixi etfacta sunt: mandauit et creata sunt id est recreata.
¶ Tertius terminus est de nihilo. notat beatus Auns. in suo monologion: quod aliquid fieri de nihilo potest capi tripliciter: vno modo materia liter: et isto modo omnes consenserunt philosophi: ex nihilo nihil fieri: vt tangitur primo philosophicorum. Impossibile quippe est nihil esse materiam ali cuius. Secundo modo capitur causaliter: vt sit sensus. Nihil est causa alicuius: et rursus: isto modo ex nihilo nihil fit: nequit quippe fieri: vt nihil aliquid efficiat. Tertio modo difitur ordinaliter: vt sit sensus: ex nihilo fieri aliquid id est post nihil aliquid fieri. Et isto modo concedit: et Aui cem. in sua metha. et philosophus in sua: et alii valem tes philosophi: ex nihilo aliquid fieri id est post nihil: differenter tamen a theologis: quia dicunt non esse vniuersi solum praecedere esse eiusdem natura: cuius ratio: quia ponunt deum agere modo naturai. Theologi autem dicunt non esse vniuersi praecedere non solum natura sed tempore imaginando esse eius: quia dicunt deum ad extra solum agere modo voluntatis et libere. Et tantum de primo arti Quo ad secundum articulum sunt tres conclusiones. prima est de summo principio. secunda de rerum creatione ab isto principio: vtrum sit aeterna. tertia de nihilo quomodo scilicet se habeat ad res.
¶ Prima est haec: visibilium et inuisibilium vnicum est principium summum: et finis vnicus probatur conclusio quo ad primam partem quae dicit: quod visibilium et inuisibilium sit vnum principium summum: omnis multitudo reducitur ad vnum: quod est supra illam multitudinem: sed visibilia et inuisibilia quandam exaggerant multitudinem: igitur ad vnum debent reduci principium. maior patet: nam sicut inquit philosophus in. 5. metha. species se habent sicut numeri. videmus autem omnes numeros ad vnitatem reduci quae non est numerus: vnde et dyon. hac ratione in li. diuinorumnomnim: vocat deum monadem seu vnitatem. Confirmatur: quia visibilia et inuisibilia in vniuerso sunt ordinata ad modum partium: sicut partes in animali: vnde et tempore pitagore: vniuersum dicebatur vnum maximum animal. Sicut cut igitur ad constitutionem et ordinem partium in animali requiritur vnum agens supra animal: sic in proposito. Confirmatur tertio: quia mutabilia reducenda sunt adanum immobile primum: vt tangit philosophus in. 5. philosophicorum. Exquo igitur omnia corpora adminus secundum locum aut alterationem sunt mobilia: Omnes etiam creati spiritus adminus secundum affectiones sunt mobiles: reducem di sunt tam spiritus quam corpora: tam visibilia quam inuisibilia ad vnum primum principium immobile. Sanctus tho. tangit vnam rationem: qua re non sunt plura prima principia. Quia inquit primum principium caret materia. Omnis autem indiuiduatio fit per materiam. Sed contra: quia secundum eum angeli sunt immateriales et tamen in qualibet speci potest deus facere plures angelos. Est enim articulus condemnatus parrhysius: quod scilicet non possit deus facere plura indiuidua in qualibet specieideo sua reuerentia salua ratio valere non videtur. Secunda pars conclusionis: dicit quod etiam omnium rerum est finis vnicus. probatur: quia summum bonum et finis vltimus sunt idem. Unde Arist. in. 2. metha. dicit quod qui tollit ratio nem finis: tollit rationem boni: sed vnicum est summum bonum: quia iuxta quod ait Arist. in. 5 thopicorum: quod per superabundantiam dicitur vni soli conuenit. igitur vnicus omnium extat finis scilicet vltimus. Et si quaeratur quomodo hunc vltimum fi nem attingere possunt etiam simpliciter insensibilia vt lapides: aut vegetabilia: aut simpli citer sensitiua: vt sunt bruta: dicendum quod licet non attingant finem vltimum: quemadmodum mens rationalis videndo et diligendo: tamen in eum ordinentur sicut imperfectum ad perfectum et propter a eum fiunt qui propter seipsum omnia operat est. et haec est ratio finis. Finis enim est cui gratia caetera fiunt.
¶ Ex parte prime comclusionis patet manifeste error impii ma nichei: quae posuit duo prima principia: vnum inuisibilium quod vocauit deum lucis: et aucto rem noui testamenti: et aliud visibilium quod vocauit deum tenebrarum et actorem antiqui testamenti. Et confirmabat suam positionem per illud vbi dicit christus: "Uenit enim princepus mundi huius: et in me non habet quicquam." Et dicitur. "Regnum meum non est de hoc mundo." Et multa alia male intellecta. patet oppositum ex conclusionae: deus enim noster: qui no uum condidit testamentum et inuisibilia: et antiquum condidit et visibilia. Unde. "Omnia per ipsum facta sunt." Et si dicat quod intelligitu omnia inuisibilia: vt sit distributio acconmoda. Quid est rogo quod: sequitur: mundus per ipsum factus est: nec videlicet quod dicit: quia dixit christus: venit princeps mundi huius: vocatur enim dyabolus princeps mundi id est viuentium carnaliter: et in peccato quod non est a deo factum: sine quo factum est. nihil id est peccatum. Nec sequitur diabolus est princeps mundi: igitur est actor mundi. Sicut non sequitur rex francorum: est princeps franciae. igitur actor francie: qui enim sic argueret derideretur merito: idem sonat alia auctoritas et consimiles. Et habuit ortum opinio ista ex pitagora: qui vt refert venerabilis eustratius super. 1. ethicorum. posuit duas sistertias: vnam bonorum: aliam malorum. Et in qualibet sistercia posuit decenarium: et in qualibet decenario suum pricipen cui tribuit a dextris bonum: a sinistris malum. A dextris quidem posuit finitum imparem numerum masculinum dextram lucem quadratam quietem rectum bonum. A sinistris vero infinitum parem faemineum sinistrum tenebras: altera parte lom gius: motum obliquum: malum quae duae sistercie valde faciunt ad intelligendum opico. philosophi: vbicumque improbat pictagoram. Ex eadem radice improbatur opinio democriti: qui solum posuit vnum principium: sed illud vocauit materiam primam. patet oppositum: quia illud prin quod cipium extat effectum.
¶ Ex eadem opinionem empe qu docles: qui posuit in rebus sex principia duo effectiua scilicet litem et amicitiam: et quattuor materialia scilicet quattnor elementa.
¶ Ex tn eadem etiam opininem quorundam ponentium ab aeter / no tria distincta principia scilicet opificem ideas quas vocant causas formales: et ile seu materiam primam. Et si quaeratur cuius est haec opinio dicitur quod fuit plationis. Sed obuiat huic dicto Aug. qui dicit platonem posuisse ideas non extra deum: sed in deo: et per consequens idem quod deus: vt dictum est dist. 35. primi. Et si dicatur: quod etiam in praesenti dist. dicit magister: quod illa fuit opinio platonis. dicendum quod loquitur magister secundum mentem Aristo. Nulli autem dubium quin plus credendum sit Aug. quam arist.
¶ Secunda conclusio est de rerumcrea tione ab isto principio an sit aeterna: et est haec: A principio ab aeterno productiuo non extat pro aeterno creatura producibilis. Prima pars dicit: quod creature ab aeterno est deus productiuus. Probatur: quia ab aeter non est omnipotens: sed omnipotentia sua pro ducit creaturas: igitur. Confirmatur: quia si ex tempore efficeretur cteature productiuus: et non esset ab aeterno: sequeretur in eo esse mutationem. Et si quaeratur: vtrum in productione creaturarum praexigatur productio filii et paracleti quasi rationes istius productiuitatis? Dicit sanctus Tho. primo scripto / di. i0. q. 1. et doctor solenis. 6. quoli. q. 3. quod sic: ita quod si solus pater per impossibile esset: non posset producere vnam muscam. Patet oppositum ex ista parte conclusionis. Omnipotentiam nempe qua producuntur creature non accipit pater a filio / aut a spiritusancto. Ex quo restat: si solus pater foret per impossibile in diuinis: adhuc posset quaelibet creabilia producere. Unde recte hac dist. dicit doc. subtilis. q. 1. quod solum est ordo quasi effectuum multorum ad causam eandem: non quod vnus sit causa alterius / sed quod vnus est ante alium. Sicut non illuminat sol occidentem / nisi prius illuminet orientem: et tamen illuminatio ori entis non est ratio illuminationis occidentis. Sic in proposito: prius est productio diuinarum personarum quam creatio creaturarum: licet non sit ratio huius. Et ratio est: quia productio diuinarum personarum est de obiecto necessario / et creaturarum de obiecto contingenti: et prior est comparatio ad obiectum necessarium quam contingens.
¶ Secunda pars conclusionis dicit: quod creatura non est pro aeterno producibilis. Probatur. Nullum implicans contradictionem est factibile: sed creaturam fuisse ab aeterno est huiusmodi: igitur etc. Maior patet de se. Unde propterea dicebat tragicus agatho. hoc solo priuatur deus: vt ingenita non possit facere quae genita sunt. Sed minor declaratur. Si emim fuit possibile ponatur in esse: sequuntur quo ad praesens tria magna inconuenientia. Primum quod infinito possit fieri additio. Si nempe ab aeterno incepit creatura / ab aeterno incepit homo: et cum anima rationalis non corrumpatur: adhuc secundum philosophos / vt Pheralidem pi t agorami plato nem / et caeteros: sequitur quod iam sunt actu infinitae: et si creetur vna / et addatur infinito: fiet additio: quod est impossibile.
¶ Sed hic diceret Auerrois quod omnes animae postquam exutae sunt a corpore fiunt vna intelligentia. Sed quid insanius: peribit meritum et demeritum: de hoc infra. Secundo sequeretur / quod quilibet angelus sciret infinita. Probatur. Angeli nempe seu intelligentiae secundum philosophos fuerunt ab initio mundi. Suppono quod nil obliuiscuntur: et tamen a principio mundi casu posito fuerunt infinitae reuolutiones caelorum: et quemlibet cognouerunt: cum non habeant intellectum impeditum. Tertio sequitur / quod infinito esset aliquid maius. Probo. Casu enim posito a mundi principio vsque modo fuerunt in finitae reuolutiones solis: sed cuilibet reuo lutioi solis correspondent. 12. lunae: igitur plu res fuerunt reuolutiones lunae quam solis: et tamen illae solis sunt infinitae: vnde patet manifeste) impossibilitas rerum esse pro aeterno. Ex quo infertur error variorum philosophorum. Primo anaxa gore: qui in quadam chaos aeterno posuit res quiescentes: et postea per intellectum immixtum et impassibilem facta est segregatio et separatio rerum. Eliditur etiam error Empedoclis: quae posuit ab eterno mundum corrumpi et generari / ad modum homins per litem et amicitiam: vnde secundum eum ante nos fuerunt mundi infiniti geniti et corrupti: et forsan subito iste qui modo est corrumpetur et nouus efficietur. Ex eodem et tertio extirpatur error Democriti: posuit hic ab aeterno res moueri inordinate et confuse: et postea casu acceptus est motus inordinatus. Sed de opinione Aristo. quid dicendum: Aliqui dicunt et satis probabiliter / quod argumenta quae facit in 6. physicorum: ad probandum mundi aeternitatem solum fecit exercitio stoico / no ex intentione. Unde et in 1. thopicorum diciti / quod problema est / an mundus sit aeternus. Sed quio quid sit ille iniquus Auerrois: maculam posuit in gloriam philosophi: quia vult in suis commentis / quod expresse posuerit aeternitatem mundi. Rationes autem philosophorum et solutiones eorum tam Auerrois / auicennae quam philosophi: querantur a sancto Thoma in scripto distin. hac. q. 5. numero. 14. vel ma¬ gis compendiose in doctore deuoto / hac dist. q. 2. numero. 6. duae ex parte motus: duae ex parte temperis / et duae ex parte agentis: quae continent vim illarum. 14. quas posuit Tho.
¶ Tertia conclusio est de lihilo: quomodo ad res se habeat: et est haec. Sic ab exordio de nihilo: Deus res condere potuit: vt de materia aliquae nunc producantur. Dicit prima pars conclusionis / quod deus potuit res de nihilo condere. Probatur. Quanto aliquod agens est potentius et perfectius / tanto minus requirit adiutorium in sua operatione: sed deus est agens potentissimum: ideo potuit nullo alio ente de nihilo aliquid producere modo exposito in primo arti culo: quod et factum est in rerum creatione in triplici rerum genere: se enim ipso solo producit formas simplices sicut angelos. Secundo se solo corpora incorruptibilia: vt solem firmamentum etc. Tertio hypostases spe cierum primarias: vt primum hominemi prius mum leonem etc. nisi earum quae generantur putrefactione: sicut vermes / pulices etc. Secunda pars conclusionis dicit: quod de materia aliqua res producuntur ad sensum: patet de gene ratione / et caeteris mutationibus. Ex prima parte conclusionis eliditur error variorum philosophorum. Primus est quorundam antiquorum et videtur opionm marci varronis: qui quia non vide bat quomodo poterat aliquid fieri de nihilo: posuit quod deus de sua substantia cuncta produce bat. Sed haec positio nimis iniqua est: quia suba dei non partitur nec mutatur. Ide fuit secunda opinio anaxagorae: quae posuit omnia in quolibet: ne de nihilo aliquid fieret: et dicebat / quod generatio nihil aliud erat nisi segregatio et manifestatio partium latitantium: sed hoc ad oculum patet falsum: quomodo enim in minimo potest maius latitare / non videtur.
¶ Ex eo dem tertio eliditur error Aristotis. qui posuit materiam ingenitam et incorrumptibilem / vt sub sisteret omni producibili: nec vidit alium modum producendi: sed patet quod alius est deo pos sibilis: cui nihil est impossibile. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articu llum sunt tres difficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Prima difficultas. Utrum summum principium sit finis visibilium per inuisibilia: Dicendum quod seipso extat finis tam visibilium quam inuisibilium. Uerum est tamen quod visibilia ex lege diuina: quae statuit quod infima per media in suprema reducantur: vt habet diuinus Diony. de angelica hierarchia: reducuntur in deum per inuisibilia.
¶ Secunda difficultas. Utrum aliqualiter possit apprehendere inte lectus res conditas fuisse ab aeterno: Ranen dit doc. deuotus hac dist. q. 2. quod sic: data eternitate materiae / als non. Dat exempla Intelligamus pedem aeternum et puluerem aeternum: erit possibile apprehendere et vestigium aeternum. Aliud exemlpum. Intelligamus lucem aeternam quae appropriatur patri. Rursus intelligamus splendorem aeternum qui appropriatur filio: data aeternitate materiae / poterimus intelligere vmbram aeternam: quae appropriatur creature: sed assumptum est impos sibile scilicet materiam aeternam esse.
¶ Tertia difficultas. An adhuc aliquid modo deus operetur de nihilo: Dicendum quod sic / ad minus ani i mas: iuxta illud: Qui finxit sigillatim cor da eorum. Et sic patet ad quaestionem / quod vide licet vnicumsummum principium de nihilo producit creaturam. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur minor. Et ad regulam philosophi respondit egregie frater Guilemus ofam in logica aurea: quod tunc illa regula tenet: quando predicatum dicitur de subiecto vniuersitatis / ales non. Dat exemplum. Bibere est bonum: ergo magis bibere magis bonum: et summe bibere summe bonum. Non sequitur: quia ista est falsa. Omne bibere est bonum: quae requiritur ad regulam: sic in proposito ista est falsa: Omne bonum contrariatur malo: quia summum bonum caret contrario: ideo non tenet regula.
¶ Ad secundum dico ad minorem: quod agit ex parte sui actione antiqua et aeterna: quia sua volitione quae ipse est: nec tamen oportet effectum esse aeternum: quia licet agat ab aeterno / non tamen pro aeterno sed pro tempore effectus producendi sunt sicut volitione hodierna cras quis vult ire ad missam: et dum dicitur: quomodo potest esse actio / si nihil agitur. Dico quod fit productio in esse volitor et sufficit.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione sicut de praecedentibus de mente magistri tres capiuntur conclusiones. Prima conclusio est. Inuisibilium vnum principium / et visibilium non multipharium. Dicit conclusio quod est vnum solum principium ab aeterno tam visibilium quam inuisibilium. Et ponitur a principio vsque ibi: Et creare proprie est etc.