Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

Distinctio 2

Circa textum

Distinctio secunda in qua magister agit de conditione purae spiritualis naturae / scilicet angelicae: vbi facti sint. E Angelica itaque naturam haec primo considerada sunt: quam do creata fuerit et vbi etc. Hic signatur secunda distinctio huius secundi: quae ita continuatur ad precedentem. Nam postquam in praecedenti distinctione a magistro ostensa est primi principii vnitas / et vltimi finis bonitas: Nunc hic ostenditur creature conditae nouitas. Et diuiditur in tres partes principales / secundum quod triplex extat creatura. Pii re spiritualis sicut angeli: et pure corporalis sicut lapides: et partim corporalis / et partim spiritualis / sicut homo. In prima igitur tangitur natura mere spiritualis. In secunda nectitur factura pure corporalis. In tertia se quitur mixtura esse humanalis. Prima in principio. Secunda ibi / distinctione. 12. Et de angelicae naturae etc. Tertia distinctione. 16. ibi: His excussis quae supra de homine etc. Prima rursus particula / in qua tangitur natura mere spiritualis / scilicet angelus: in tres partes diuiditur. In prima plane angelica patet creatio. In secunda hinc diabolica claret auersio. In tertia bonorum caelica dignificatio. Prima in principio. Secunda distinctione. 6. Post haec consideratio etc. Tertia distinctione / ibi. 9. Post praedicta superest cognoscere etc. Prima rui sus particula / in qua angelica patet creatio: in tres partes diuiditur. In prima quam do sunt creati / et vbi / ponitur. In secunda / quales sint facti natura / dicitur. In tertia conditi beati vel non quaeritur. Prima in principio. Secunda distinctione secunda / ibi: Ecce ostensum est vbi angeli etc. Tertia distinctione. 4. ibi: Post haec videndum est vtrum perfectiones etc. Prima rursus particula: i qua quando angeli sunt creati / et vbi ponitur: in tes partes diuiditur. In prima inquisitioni praefert proaemium. In secunda huic formationi tangit initium. In tertia quaerit quod locationi horamen sit solium. Prima in principio. Secunda ibi: Quedan auctoritates videntur innuere etc. Tertia ibi: Iam ostensum est quando creati. etc. Prima parte indiuisa manente: secunda pars in qua angelicae formationis tangitur initium: in tres scinditur particulas. In prima angelicae formationis fit dubitatio. In secunda datur quaestionis determinatio. In tertia determinationis fit approbatio. Prima in principio. Secunda ibi: Uidetur itaque hic esse tenendum etc. Tertia ibi: Simul ergo cum tempore etc. Similiter illa tertia particula: Iam ostensum est etc. In qua determinatur quis sit locus vbi angelica condita est natura. In tres partes diuiditur. In prima locus creationis clare exprimitur. In secunda quando conditionis cursus repetitur. In tertia vis dubitationis potenter pellitur. Prima in principio. Secunda ibi: Simul ergo visibilium rerum etc. Tertia ibi: Hic quaeri solet si in caelo etc. Et haec est diuisio prae sentis distinctionis in generali. Circa quam talis mouetur etc.

Quaestio

¶ Quaestio ista docet de angelorum creatione / loco / et aeuo: in qua impugnat Tho. et hen. de gan. sicut patet intueti. Et Sco. habet ista loco hic signato. q. 4. 5. 6. etc. N angelus in euo conditus: creatus sit loco em pireo: Et arguitur quod non / triplici medio.

¶ Primo arguitur quod non sit in aeuo conditus. Cuius tempus est mensura / nullatenus aeuo mensuratur: sed tempus est mensura an gelorum: igitur non aeuum. Maior probatur: quia aeuum dicitur media mensura inter aeternitatem et tempus: vnde sequitur aeternitatem / et praecedit tempus: dicente Boe. 10. metro. 3. de consolatione. Qui tempus ab aeuo Ire iubes. Sed probatur minor autctoritate Bedae dicentis: a principio quattuor fuisse creata scilicet angelicam naturam / materiam primam / caelum empireum / et pispus.

¶ Secundo arguitur quod non fuerit creatus / loco. Omne locatum habet situm: sed angel non habet situm: ergo non est in loco. Maior patet: quia locari est secundum dispositionem sui esse in loco: quod est proprium positionis / secundum Bilbertum porretani in li. sex principiorum. po sitio est quidam partium situs. Sed probatur minor: quia angelus natura extat simplex / partibus carens quantitatiuis.

¶ Tertio arguitur / quod nec loco empireo. Non sunt plura ponenda sine necessitate in natura: sed nulla extat naturae necessitas caeli empirei: igitur non extat ponendum. Maior est philosophi in. 1 physicorum. Sed probatur minor: quia non occurrit de quo seruiat vniuerso.

¶ In horum oppositum est magister in littera. Unde de aeuo innuitur. "Omnis sapientia a domino deo est: et cum illo fuit semper: et est ante aeuum." De loco autem inquit Strabus: Caelum empireum / quod non ab ardore / sed a splendore dictum est: mox vt factum est / sanctis angelis est repletum.

¶ In ista quaestione sunt tres articuli declarandiPrimus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.

¶ Tertius est dubiorum motiuus.

¶ Quantum ad primum articulum termini sunt: angelus / locus et aeuum.

¶ An gelus secundum Orego. nomen est officui / non nature. Idem nempe in greco significat an gelus in greco quod nuncius in latino: significat tamen in proposito naturam quandam mere spiritualem deum de proximo contemplam tem: quam diuinus Diony. 4. de diui. no mi. diffi. dicit. Angelus est imago dei: manifestatio occulti luminis / speculum clarumsplendidissimum / immaculatum / incontaminatum / incoinquinatum: suscipiens sicut conueniens est totam speciositatem vniformis deiformitatis: et in se resplendescere faciens bonitatem silentii / quod est in abditis. Haec diffinitio tria angelo tribuit: esse naturae / esse gratiae / et esse gloriae. Unde exprimitur primo inquantum habet immaginem per naturam. Secundo inquantum habet similitudinem per gratiam Tertio inquantum habet deiformitatem pergloriam. Ratio autem imaginis exprimitur: et quantum ad sursum dum dicit: Angelus est imago dei: et quantum ad deorsum inquantum dicit: manifestatio occulti lumi uis: quia per angelos inter se et ad nos fiunt illuminationes. Similiter quantum ad esse gratiae describitur et per respectum ad sursumi dum dicit: speculum clarum splendidissimum. Ubi notatur / quod gratia desursum veniens tria facit: naturam illuminat: naturam decorat: naturam consummat: et ideo quantum ad primum dicit / speculum: quantum ad secundum clarum: sed quantum ad tertium splendidissimum. Secundo describitur in esse gratiae quantum ad deorsum: dum dicitur: incontaminatum / immaculatum / incoinquinatum. His enim tribus triplicem remouet ab angelo feditatem. Primo mortalem dum dicit: immaculatum. Secundo adhaerentem seu venialem dum dicit: in contaminatum. Tertio feditatem contractam: cuiusmodi est peccatum originale / dum dicit incoinquinatum. Similiter tertio describitur quantum ad gloriam / et quantum ad sursum / dum dicit: suscipiens sicut coueniens est totam speciositatem vniformis deiformitatis: et quam tum ad deorsum / dum dicit: et in se resplendescere faciens bonitatem silentii / quod est in abditis. Omnis quippe homo secundum quod deum magis nouit: a strepitu humanorum magis conquiescit: ideo dicitur / silentium. Notandum tamen quod quantum ad duas vltimas conditiones scilicet esse gloriae et gratiae: non competit haec diffinitio malis angelis: sed bene quantum ad primam: quia naturalia in eis manserunt integra: vt ibidem tangit Dionysius: et patebit infra.

¶ Secundus terminus est locus. Unde locus solet capi triplicite. Uno modo metaphorice: ad similitudinem videlicet veri logici: et sic in rhetorica distinguuntur loci communes / et in logica loci thopici. Unde hoc modo locum diffinit Boe. in 1. suorum thopicorum. Locus inquit sedes est argumenti / vel vnde conueniens trahitur argumentum: et dicitur tunc loci / non loca in plurali. Unde in doctrinali. Est locus atque loci: sunt loca plurima gentis. Secundo locus dicitur naturaliter et fundamenta liter: et sic locus dicit superficien concauam non conuexam corporis continentis: et est species de praedicamento quantitatis. Tertio dicitur locus naturaliter et formaliter: et tunc locus addit super illam superficien respectum quendam ad locatum: vnde isto modo locus vel non est in praedicamento: cum contineat res duorum generum scilicet quantitatis et respectus: vel si dicat solum illum respectum formalem: reducitur tunc ad praedicamentum vbi: vel fingatur secundum alios. 11. pe dicamentum: ita quod sicut vbi quod est respectus locati ad locum habet vnum proprium praedicamentum: sicut locus qui est respectus loci ad locatum habeat aliud. His duobus vltimis modis potest intelligi illa loci diffinitio in quarto physicorum. Locus est vltima superfici es scilicet concaua: contra porretanum: qui in sex principiis posuit conuexam primi mobilis esse locum primi mobilis corporis continentis: contra Democritum: qui posuit in medio lineas mathematicas pro loco immobile primum id est adaequate: in quo distinguitur a vase. Loci autem immobilitas nouorum philosophorum / praetermissis opinionibus / ab antiquis ponitur tripliciter. Primo vt solum loquatur philosophus de primo mobili quod habet caelum supra se chrystallinum simplicitur immobile: et ista videtur fuisse intentio philosophi: agit enim principaliter in libro physicorum tam de tempore quam motu primi mobilis: et ita videtur de loco. Sed dubium est / an caelum chrystallinum sit immobile: quia secundum Ptolemeum in Almagesti. Firmamentum contra motum diurnum in centum annis vnicum acquirit gradum: quod fieri videtur ex mobili superiori. De hoc infra 14. di. Secundo dicitur immobilis locus quo ad partes principales mundi: quodlibet enim elementum habet locum determinatum quem non transcendit. Si enim destrueretur sphaera ignis: numquam aer ascendere posset vsque ad concauum orbis lunae. Si rursus destrueretur orbis lunae: ascendere non posset ignis vsque ad orbem mercurii. Ita inferius si tota destrueretur terra: descendere non posset aqua vsque ad centrum. Tertio dicitur locus immo bilis mathematice: quia mathematica abi trahit a motu: non autem physice: cum maxime de motu agat naturali.

¶ Tertius te miuus est aeuum. Unde vltra dicta de euo di. 9. primi: Noto breviter quod ista tria differunt: aeuum / aeuiternitas / et aeuiternum. Cuum quippe solum nominat illam durationem mediam interaeternitatem et trmpophus absolute. Cuiternitas deo iliam nominat inquantum refertur ad aeternitatem: ideo dicitur aeuiternitas / quasi eui aeternitas. Cui ternum vero dicitur id quod tali euo mensuratur / scilicet angelus: sicut dicitur timspopale id quod tempore menmsurat. Et hoc de primo articulo.

¶ Quatum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima de euo an geli. Secunda de loco angeli. Tertia de eius creatione.

¶ Prima est haec. Cuum quo angelus et eius intellectio mensuratur respectuum ad aeternitatem continuam dicit successionem. Prima pars dicit: quod aeuum est mensura angeli. Probatur: secundum modum naturae debet accipi mensura eius. Unde Aristo. in. 10. me taph. dicit: quod mensura debet esse vnigena. Sed natura angelica est medium inter deum et caeteras creaturas: ergo debet mensurari media mensura quae vocatur aeuum. Noto tamen quod quando dico angelum medium inter nos et deum: non est intelligendum ratione finis: vt non possimus in deum finiri nisi mediante angelo: hoc enim extat falsum. Teste nempe Augstin. mens nostra immediate a prima formatur veritate: sed intelligitur quo ad perfectionem nature: quia scilicet perfectior est angelus in natura quam nos.

¶ Secunda pars conclusionis dicit: quod aeuum est mensura intellectionis angelicae: et hoc triplicis noticiae: scilicet noticiae in verbo / noticiae per innatas species: et tertio noticiae rerum in proprio genere. Probatur. Quae enim habent eundem manendi modum eadem et mensurantur mensura: licet vnum diutius alio duret. Sed intellectiones ange lice habent eundem manendi modum: igitur si secundum communem opinionem. noticia rerum in verbo mensuratur aeuo: sequitur quod reliquae. Maior patet. Sicut enim motus vnius horae tempore mensuratur: ita motus mille annorum: et qua mensura / mensura albedo vnius diei: eadem albedo centum annorum.

¶ Tertia pars conclusionis dicit: quod ista mensura quae dicitur aeuum dicit continuam respectuum successionem ad aeternitatem. Pro declaratione huius puncti noto vnum quod dicit doctor deuotus in. 5. dist. primi / parte id e. in dubiis litteralibus: inquit enim / quod eternitas / euum et tempus secundum ista tria differunt scilicet durationem / successionem et variationem. Tempus dicit haec tria: dura rationem / successionem et variationem. Cuum autem solum dicit duo scilicet durationem et successionem. Licet enim hi respectus noui succedant: non tamen variantur: quia variatio est aliter se habere nunc quam prius: quod non contingit in proposito: cum semper siut noui. Nec esse angeli etiam variatur: quia idem esse manet: sed aeternitas solum dicit durationem sine successione et variatione. Tunc probatur ista pars: primo quod dicat respectum. Co enim dicitur aeuum euiternitas / ex primo articulo: quia respectum dicit ad aeternitatem. Ex quo infertur quod euum in praedicamento est relationis formaliter / aut in vno sex principiorum: et non est quantitas / nec permanens nec successiua. Et si quaeratur: quomodo potest purus respectus mensurare substantiam: cum mensu ra sit semper nobilior mensurato: ex libro de animalibus. Dicit doctor subtilis hac dis. q. 2. quod menmsura a parte rei est triplex: aut secundum maius / aut secundum minus: aut tertio secundum aequale. Secundum maius: sicut fecit philosophus: qui in libro de animalibus caetera ad hominem mem surauit animanlia: et albedo quae est perfectis simus color: dicitur mensura colorum. Secundum equale: sicut per vlnam mensuratur pamnus. Secundum minus: sicut vnitate mensurantur numeri: ex. 10. metaph. Ideo non est inconueniens nobilius hoc modo minus nobili mensurari. Sed quod sit successio in huiusmodi respectibus / patet: quia si non angelus haberet in se vnde stare posset temporibus infinitis: et ita esset infinitus: sicut si homo haberet in se vnde stare posset locis infinitis: esset infinitus secundum locum. Et si quaeratur: vtrum sit idem guum omnium angelorum: sicut idem pimpus omnium temporali um: Potest dici quod sic: vnde quaelibet res temporalis habet suum proprium timpopus: et vltra extrinsece habet tempus primi mobilis. Sic quilibet angelus habet suum proprium aeuum: et vltra habet aeuum extrinsecum: quod est mensura perfe ctissimi angeli: dempto illo perfectissimo angelo / qui solum habet aeuum intrinsecum. Et si quaeratur: quis ille est qui est in mensura extrinseca aliorum angelorum? Dicitur quod in caelo ante peccatum fuit lucifer: cuius omnis lapis praeciosus fuit operimentum: vt innuit propheta Ecechiel. Sed nunquid adhuc est: cum habeat naturalia integra? Dicendum quod non: nam ista extrinseca mem sura proprie perficitur per gloriam qua caret ille maledictus. Sed quis tunc extat modo? Dicitur quod nobilior post eum in caelo re sidens: vnde probabiliter potest dici quod in pura creatura beata Maria dei genitrix est eorum aeuum extrinsecum. Scriptum quippe est: "Erimus sicut angeli dei in caelo." Et si quaeratur: an ista continua respectuum successio sit angeli creatio? Dicitur quod non: quia non est acceptio post non esse immediate: sed dicitur conseruatio scilicet acceptio esse post esse.

¶ Ex secunda partelconclusionis patet defectus sancti Tho. quoa posuit intellectionem an geli in specie innata et genere proprio non mem surari aeuo: Sed somniauit quandam mensuram nouam / quam vocat tempus discretum / quo mensurantur intellectiones angelicae rerum per species vel in proprio genere / de quo in primo scripto di. 6. et distin. 37. parte. 2. Et pro omni ratione sua allegat dictum Augstin. super Sen. Deus inquit mouet creaturam spiritualem per tempus / non per locum: hoc est nihilr salua sua reuerentia: aut valde prope multiplicatio sine necessitate. Quaero ab eo: qualem habitudinem habet tempus illud ad tempus nostrum: aut quod sit instans cum instanti: aut iustans temporis angelici cum tempore habito nostri. Si primum: sequitur tempus nostrum discretum sicut suum. Si secundo modo: ergo necessario inter intellectionem vnam angeli et aliam: mediat tempus nostrum medium. Et quod inquit Augustinus non concludit. Capit nempe Augustinus tempus large pro omni mensura extra aeternitatem: sicut ipsemet Tho. dist. prae cedenti: parte prima. q. 6. exponit illud: "In inprincipio creauit deus celum et terram."

¶ Ex parte tertiae conclusionis manifeste) patet defectus doctoris solennis: qui dicit nullam esse successionem in duratione an geli: sed totum fieri per respectum ad tempus. Hoc patet falsum. Certum est enim quod aeuum est mensura prior quam sit tempus: priori autem secundum naturam non repugnat fore absque posteri ori. Detur igitur in casu euum: et quod non sit tempus: tunc erit successio in aeuo / et non in tempore: ideo non est illa successio ratione temporis / sed eui.

¶ Secunda conclusio est de loco angeli: et est haec. Sic in loco diffinitur angelus: vt sola non sit operatione locabi lis. Pro intellectu conclusionis noto: quod aliquid esse in loco potest capi tripliciter. Uno modo circunscriptiue: sicut dicimus corpora in loco / quia loco circumscribuntur. Secundo diffinitiue: quando scilicet aliquid ita est hic quod non alibi. Tertio praesentialiter solum sine circumscriptione et diffinitione: et hoc solummodo extat deus in loco: ex. 36. distin. primi. Probatur igitur prima pars conclusionis scilicet quod angelus sit in loco diffinitiue. Illa natura est in loco diffinitiue: si sit locus: quae extat limitata: sed angelus est nature limitatae: igitur etc. Probat maior: quia limi tatio entitatis proprie est per oppositum ad illimitationem. Exquo igitur quod deus est immensus: ideo est praesens rebus omnibus: ex. 37. dist. primi: igitur per oppositum: quia angelus non est immensus: non erit praesens omnibus / sed aliquibus: et ita diffinietur loco. Et si quaeratur: vtrum diffiniatur magno loco: Dicendum quod sic: secundum maiorem et minorem virtutem: habet tamen locum quem non transcendit sua virtus vt sit in maiori: et punctum in quo nequit esse: quia punctus non est locus. Sed dubitatur: vtrum possit se exhibere praesentem in toto vno assumpto corpore? Dicitur quod sic. Si enim anima est tota in qualibet parte corporis: a fortiori angesus potest: cum sit maioris virtutis: vnde vnus perfectus angelus forsan se poterit facere praesentem toti huic scholae / aut vni magnae ecclesiae. Sed tunc occurrit dubium: vtrum possit se exhibe re praesentem duobus extremis / et non medio Dicendum quod sic. Ex quo patet quod poterit venire de vno extremo ad seiplum stan¬ tem in alio extremo per medium vbi non est de hoc in quarto in materia eucharistiae. Sed quaeritur: an duo possint simul esse: Dicendum quod sic. Et dat exemplum doctor subtilis. q. 6. huius distin. Moueat Babriel primum mobile: sit in caelo empireo micha el recta linea recta super gabrielem. Et mittatur a deo in terris: non est necesse quod mutet lineam rectam vt veniat ad terram: aut quod gabriel mutet locum: et ita in descensu stabunt simul. Caeterum patet in euangelio: de illo obsesso in quo legio erat daemonum.

¶ Secunda pars conclusionis dicit: quod ange lus non est in loco sola operatione. Probatur: quia multotiens quando veniunt de caelis ad terrannon operantur: et ita tunc nullibi sunt angeli: nec in caelo / nec in terra / nec in mari. Ceterum: demus quod angeli nihil operentur in caelo nisi videre deum et frui deo: quomodo non sunt in loco. Secundum sic ponentes: quomodo erit verum illud christi dictum: Dico vobis: quia angeli eorum n in caelo semper vident facien patris mei. Et si daemones aliqua mora non operentur in infer no: non erunt tunc in inferno. Ex quo patet grandis valde defectus sancti Tho. dicentis angelos solum esse in loco per operationem. Oppositum patet ex conclusione. Et confirmatur: quia videtur articulus damnatus parisius ab episcopo parisiensi: quod angeli solum sint in loco per operationem / et excommunicatus. Sed aliqui dicunt quod ista excommunicatio non transit potenstes: hi valde imprudenter contra tantam vniuersitatem os suum ape iunt: inquientes quod posse huius vniuer. sitatis / solum pontes huius attingat ciuitatis. Secundi dicunt quod non transit diocesim. Tertii dicunt quod non transit mare: et ita non vadit ad angliam. Contra hos est decretalis extra de haereticis. c. ad abolendam. Et in decretis distin. 15. Autctoritate nempe papae fit talis condemnatio et excommunicatio et ita timenda et formidanda. Et quicquid sit: exquo in famosissima totius mum di vniuersitate a viris famosissimis damnata est: non est reuocanda in dubium.

¶ Tertia conclusio est de angeli creatioe: et est talis. Angelica simul creatio duratio ne caelum non praecessit empireum. Probatur per stra bum: vt in oppositum adductum est. Caelum inquit empireum mox vt factum est: sanctis ange lis est repletum. Idem Beda. Idem Altimius. Augustinus. Oregorius papa. Oregori us deo nagancenus: qui dicitur theologus / et Damascenus: tenuerunt quod fuerunt creati ante formationem caeli: sed in hoc non tenentur.

¶ Ex quo patet manifeste error sara cenorum: qui (vt refert hermannus schlauus in historia eorum dicunt malos angelos perseptem milia annorum ante bonos conditos fu isse: et dehinc boni per mille annos ante caetera: pura extat fatuitas. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.

¶ Prima est. Utrum eodem euo mensuretur angelus et sua intellectio Dicendum quod non: quia essentia angeli semper manet: non ita intellectio eorum in gene re proprio: vnde adminus quilibet angelus habet tria aeua. Primum est suae existentiae. Secundum suae intellectionis: et partitur in tria eua. In cognitione verbi et rerum in verbo: quod est primum. Secundum in cognitione per species innatas. Tertium rerum in proprio genere. Tertium aeuum principale est volitionis angelicae: et potest in tria partiri modo praexposito.

¶ Secunda difficultas: an an gelus possit esse: et quod non sit in loco diffinitiue? Dicendum quod sic. Potuit nempe deus condere solos angelos / et nihil aliud: tunt certum est quod non diffiniretur loco: quia nullus esset.

¶ Tertia difficultas. Ubi in caelo empireo est principalior exercitus angelorum? Dicitur quod in partibus aquilonis: propter illud quod dicebat lucifer: Ponam sedem meam ad aquilonem: et similis ero altissimo. De hoc patebit magis distinctione. 9. Et hoc de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet angelus qui est in euo conditus / sit locatus loco empireo. Et tunc ad argumenta.

¶ Ad primum respondit doctor deuotus / dubio quarto litterali praecedentis distinctionis. Tempus inquit dicitur tripliciter. Communissime: et tunc mensurat quicquid exit de non esse ad esse. Secundo dicitur communitur: et tunc mensurat mutationem proprie dictam: maxime illam quae praecessit motum primi mobilis. Tertio accipitur proprie pro motupro¬ mi mobilis. Primo modo autem est commune tam aeuo quam tempori: et sic accipit Beda vens rabilis: ideo non currit argumentum.

¶ Ad secundum dicendum / quod totum argumentum procedit de locato circumscriptiue: quomodo non est in loco angelus / sed diffinitiue.

¶ Ad tertium dicendum: quod exigit congruitas / vt sit caelum empireum: vt patebit inferius. Cuius ad praesens vna ponitur ratio: quia omne mobile dicitur referri ad immobile: et licet possit sufficere quod illud immobile dicatur intelligentia: tamen congruit quod illud etiam sit cor pus: huiusmodi est caelum empireum: nam vt patebit infra: Caelum chrvstallinum mouetur ad hoc secundum astrologos: ideo recurrendum est ad caelum empireum. Et sic patet ad quaestionem

Conclusiones

¶ Ex praesenti autem distinctione sicut de praecedenti etc. Prima conclusio. Simu cum caelica re vi diuinali caepit angelica in esse reali. Dicit conclusio / quod caelum et natura angi lica simul factae sunt seu facta sunt. Et pos nitur a principio distinctionis vsque ibi: Ian ostensum est etc.

Secunda conclusio. Sancti spiritus loco empireo fuerunt primitus dei mysterio. Dicit conclusio quod angelici spiritus fu erunt in principio omnes in caelo empireo. Et ponitur ab illo ca. Iam ostensum est etc. vsque huc: Hic quaeri solet etc.

¶ Tertia conclusio. Caelum deitatis est caelum inclytum quo mens impietatis petebat aditum. Di cit conclusio quod caelum in quo voluit lucifer ascendere / fuit caelum trinitatis diuine. Et ponitur ab illo ca. Hic quaeri etc. vsque ad finem distinctionis.

PrevBack to TopNext