Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 3
Circa textum
Distinctio tertia in qua tres par ticulae ponuntur notabiles. In prima particula tractat de angelorum proprieta te / seu quattuor attributis.
Ece ostensum est vbi angeli fuerint mox vt creati sunt: nuo consequens est inuestigare etc. Hic signatur tertia distinctio huius secundi: quae sic continuatur ad praecedentem: Nam postquam in praecedenti distin. angelica ostensa est creatio: In ista osteuditur corundem naturalis conditio Et diuiditur ista pars in tres partes pricipales. In prima: angelica proprietas in summa tangitur. In secunda eius varietas ex in de ponitur. In tertia angelica habituali tas in eis quaeritur: prima in principio. se cunda ibi: hic considerandum est etc. tertia ibi. Illud quoque inuestiga etc. secunda et tertia partibus pro duabus sequentibus lectionibus indiuisis manentibus. Prima pars in qua angelica proprietas in sunma tangitur: in tres partes diuiditur. In pri ma praeponitur praedictorum epilogatio. In secunda subsequitur dicendorum continuatio. In tertia concluditur sigillatim huius decla ratio. prima in principio. secunda ibi. Nunc consequens est etc. tertia ibi. Et quattuor quidem angelis etc. Et haec diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de compositione angelicalis naturae ex forma et ma teri metaphisicali in qua opinione thome acriter ipugnat de quo Sco tum vide hac dist. q. 1. et aliis. N angelus ex materia affirmetur compositus vel immaterialis iudicetur. Et arguitur quod non sit compositus ex materia et forma triplici medio sancti tho. in. 2. scripti hac di stin. q. 1.
¶ Primo sic: nullum materiale est in tellectuale: sed angeli sunt intellectuales igitur non habent materiam. maior patet: ma teria nempe intellectionem impedit. vnde et oportet formam denudari a conditionibus materiae vt intelligatur. Sed patet de se mi nor: vnde apud diuinum dyoni. quarto de dini. nomnibus. angeli dicuntur specula clara: et in angelica hieiarchia dicuntur supernae memotes.
¶ Secundo arguitur sic. Nullum incorpo reum habet materiam: sed angelus est incorporeus. igitur non habet materiam: maior patet quia materia de se est indiuisa: et ita oportet quod corporeo diuidatur: et per consequens sibi non congruit incorporeum. Sed minor est expresse Richardi de sancto victore in li. de tri. vs patebit infra.
¶ Tertio arguitur auctoritatibus. prima est dyo. 4. de diui. nomnibuus vbi angeli dicuntur immateriales et incorporales. Alia est Boe. in li. de duabus naturis et vnica persona christi inquientis: quod omnis natura incorporee substantiae nullo modo inni titur fundamento: et ita angeli: vt videtur non habent materiam. In oppositum autem et pro parte affirmatiua arguitur auctoritate Aug. in lib. de mirabilibus sacrae scripturae dicentis primo: ca. Omnipotens deus ex informi materia quam ipse prius de nihilo condidit cunctarum rerumhoc est sensibilium: intellectualium: et intellectu carentium: species multiformes diui sit: haec ille. clarissima auctoritas est innuens angelos habere materiam
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus terminus est ma teria. vnde solet in proposito materia capi tripliciter. Uno modo dicitur materia heceitas: seu differentia indiuidualis: sicut sorteitas aut platonaeitas: et sic loquitur philosophus in primo caeli et mundi: dum dico caelum dico formam: dum dico hoc caelum dico materiam cum forma. Secun do modo dicitur materia extensa quantitas: quomodo dice re solemus de grosso homine et pingui: hoc homo valde est materialis. Tertio modo dicitur materia: vt est vnum principium tertium naturalis philosophie: quam philosophus in. 5 metaphice diffiniens dicit: materia est ex qua cum aliquo fit aliquid eadem quippe est sub vtroque termino muta tionis: vnde sequendo doctorem venerabilem magistrum Nycolaum boneti doctoris subtilis discipulum in primo suae philosophie. Dico quod materia prima est ens limitatum formalitur et quidditatiue: ita quod prius diuidatur ens in ens illimitatum simpliciter quod solum conuenit deo: et limitatum quod extat commune decem praedicamentis Illud ens limitatum extat materia prima. Et hoc declaratur ex proprietatibus materiae quas antiqui attribuerunt ei philosophi quae sunt in triplici ternario. Prima igitur proprietas primi ternarii est quod philosophi soliti sunt diuidere materiam in materiam proximam: et materiam primo primam quae proprietas enti limitato conuenit vt dicatur materia proxima humanitas: remota animalitas: et sic de aliis ascendendo vsque ad ens limitatum quod erit materia primo prima. Secundo proprietas huius ternarii est quod materia prima nec est quid: nec est quale: nec quan tum: nec alicuius praedicamenti: sed est potentia ad vnumquodque. quae propietas recte conuenit enti limitato quod abstrahit a quaelibet praedicamento: sicut superius a suo inferiori. Ex quo infertur quod esse substantiam accidit materiae primae: sicut inferiora accidunt superioribus vt differia geni inquit porphirius. Tertia propetas est quod materia prima est in pura potentia denudata ab omniforma scilicet cuiuslibet praedicamenti: huiusmodi est ens limitatum quod nullum in se includit formalitur praedicamentum: sed a quaelibet abstrahit sicut prius aposteriori: solum quippe formaliter dicit entitatem et illam differentiam quae dicitur limitatum. Sequitur secundus ternarius cuius propetas prima est quod materia prima est ingenerabilis hoc quippe enti conuenit limitato: quia in suo esse quidditatiuo abstrahit a genatione quae est indiuiduorum: licet non sit aeterna: vt alibi di ctum est de esse quidditatiuo. Secunda prope tas huius secundi ternarii est quod materia prima est incorruptibitur haec competit enti limi tato ex eadem radice. Tertia proprietas ma teriae primae est quod in prima est qua quodlibet genatur et corrumpitur: et quod semper machinatur in malum: et quod appetit formam: sicut mulier virum et turpe bonum: et hoc conuenit enti limitato quod ad diuersas trahibile est productiones et corruptiones: et si in aliquibus sicut in caelo vel in angelis non tendat ad malefici um non ratione sui est: sed adiuncti scilicet for mae vel dono dei. Sequitur tertius terna rius cuius proprietas prima est: quod non ex quo libet fit quodlibet: sed ex determinato de terminatum: et ista conuenit enti limitato non enim ex homine fit equus: nisi prius fiat resolutio: vsque ad communem materiam. Secunda proprietas huius tertii ternarii est quod est vna respectu omnium: et haec conuenit enti limitato quod includitur quidditatiue in quolibet decen generum. Ex quo infertur clare quod quodlibet decem generum habet materiam primam: et quaelibet eius species et quodlibet indiniduum Tertia proprietas huius ternarii tertii: et vltima est: quod materia prima est insima in genere entium: et ista competit enti limi tato. est enim ens limitatum formaliter etiam imperfectius entibus rationis cum sper inferius aliquid addat perfectionis ad superius: sicut homo animali: et animal corpori: et sic de aliis
¶ Secundus terminus est immaterialis vnde noto quod immaterialis dicitur tripliciter: vno modo dicitur immaterialis: vt opponitur differen tiae indiuiduali: et isto modo quidditates ab stracte vt humanitas inquantum humanitas: et equinitas inquantum equinitas suut immateria les: quia non indiuiduantur. Secundo modo dicitur im materialis vt opponitur materiae: quae est al tera pars compositi: et isto modo forma distincta contra materiam dicitur immaterialis. Tertio modo dicitur immaterialis vt opponitur contra quantitatem extensiuam: et isto modo dicuntur a doctoribus sanctis angeli immateriales: quia non sunt quanti quantitate extensiua.
¶ Ter tius terminus est compositio. vnde quo ad praesens noto triplicem compositionem quam tan git doc. subtilis li. 1. distin. 5. q. 1. Prima est partium quantitatiuarum: sicut componitur corpus hominis ex diuersis partibus ethe rogeneis. Secunda compositio est partium essen tialium: sicut componitur quaelibet species in praedicamento ex suis principiis diffinitiuis. Tertia compositio est ex subiecto et accidemte sicut ex homine et albedine fit hoc totum homo albus. Unde noto rursus quod ista tria differunt componibilitas: compositio et compositum: multa namque sunt componibilia quae compo sita esse non possunt: sicut ens extat componibile cum alio non tamen potest effici compositum: cum sit simpliciter simplex: vnde ex componi bilitate venitur in compositionem et ex compositione in compositum. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secudum articulum tres sunt conclusiones. Prima est de compositione angeli ex materia et forma. Secunda de identitate materiae in angelis et corporali bus. Tertia vero de immaterialitate angelica.
¶ Prima est haec. licet partibus quantitatiuis angelicareant: in eis tamen aci/ n cidentalis et materialis est compositio. Di cit prima pars conclusionis: quod angeli non sunt compositi ex partibus quantitatiuis probatur. omne quod habet partes quantitatiuas potest in loco esse circumscriptiue: licet nempe primum caelum quod habet partes quantitatiuas non sit actu in loco cir cunscriptiue: tamen non est repugnantia quaen fiat maius ipsum circundans: sed angelus ne quit loco circumscribi ex praecedenti distinctione igitur etc. Confirmatur: quia omnem habens partes quantita tiuas de natura sua: locum suum implet et oc. cupat: sed angeli nullum implent locum. igitur non sunt compositi ex partibus quantitatiuis. maior patet de se: sed patet minor: quia Lu ce. 6. scribitur: quod in vno obsesso erat daemo num legio. Legio vero continet vt inquit vegetius flaccus de re militari circiter sex milia sexcentum sexagintasex. hoc non potuisset fieri si implessent locum. Et si dicatur: quia duo corpora quorum vnum extat glorificatum reliquum non ita se habent quod vtrumque est quantum: et tamen similisambo stant: et ita ad quantitatem non sequitur loci occupatio: respondendum quod hoc est ex bene ficio gloriae: nunc vero loquimur de posse nature: nec quaerimus quid possit deus facere sed quid fecerit.
¶ Secunda pars conclusionis. dicit quod sunt angeli compositi ex substantia et accidente. probatur ista pars medio dectoris subtilis in 1. dist. 5. q. 2. Suppono nempe primo: quod intellectus angelicus potest di uisim intelligere quodcumque intelligibile: cum ens sit eius obiectum adequatum. Tunc arguitur sic: aut intellectus angelicus ex se et per suam essentiam cognoscit omne intelligibile: aut distinctis cognitionibus quae sunt in eo accidentia. Si dicatur secundum habetur propositum: quod videlicet in angelo est compositio ex subiecto et accidente. Si autem dicatur quod cognouit omne intelligibile sua essentia: tunc arguitur sic: co gnoscere a est alicuius perfectionis. Et iterum cognoscere b. est alterius perfectionis: et ita de omnibus obiectis intelligibilibus quae sunt infinita: sequitur quod angelus in sua essetia infinitam habet potentiam non solum extensiue sed intensiue. Et vltra sequitur quod ex ista infinita potentia quae est in intellectu angelico poterit producere verbum subsistens sicut pater in diuinis producit filium. Idem ar gueretur de voluntate et volitionibus: et ita in qualibet angelo erit trinitas distinctorum sup positorum: et eiusdem numero essentiae: quod est abusus dicere. Confirmatur: quia volitio mala angeli: dum peccauit non videtur posse fuisse a deo: quia deus non est causa peccati: et tamen deus creauit essentiam mali angeli: et per consequens oportuit: quod esset distincta ab essentiam angeli: et non videtur alius modus nisi quod se haberet ad voluntatem angeli sicut accidens ad subiectum.
¶ Sed tertia pars dicit quod angeli sunt compositi ex materia et forma. probatur: omne ens limitatum quidditatiue habet materiam primam:. sed angeli sunt huiusmodi: igitur habent materiam: et formam tanquam partes. maior patet ex primo articulo in quo dictum est: quod ens limitatumest materia prima Sed probatur minor. quia substantia diuidi tur in incorporeum: et corporeum: sub incorporeo vero collocantur angeli. Cum igitur substantia includat ens limitatum sequitur quod et angelus. quia quicquid includit: superius: includit et inferius. Sicut quicquid includit animal: includit et homo. Dixi tamen notanter omne ens limitatum quidditatiue: quia licet differie diuidentes praedicamenta: et indiuiduales: sicut sorteitas et platoneitas sint limitate: non tamen quidditati ue: sed denominatiue solum: sicut et genus deno minat differentiam: vt animal rationale. Confirma tur ratio: vbicumque reperitur proprietas alicuius subiecti: ibi reperitur et subiectum: maxime dum proprietas est adequita sicuti vbi reparitur risibi litas et homo. Sed pati est propsica propetas materiae agere vero formae: et ambo repariuntur in angelo: ergo angelus habet materiam et formam: patet minor: quia causat intellectionem et recipit. Et si dicatur: si angelus habet materiam et formam: ergo est corporalis. Qui sic arguunt ostendunt se ignorare librum Clencorum et committunt fallaciam consequentis. Primo enim intelligitur ens limitatum vt communius ad decem praedicamenta. secundo substan tia. tertio corpus: quomodo ergo sequitur a est ens limitatum ergo corpus a superiori ad infe rius. hoc modo non tenet consequenta: leo est animal: ergo leo est homo: non sequitur quinimmo incorporeum quod est constitutiuum esse angeli imme diate contradiuiditur corporeo. Sed diceret aliquis sequeretur: quod angeli essent corruptibiles: quia materia tendit ad maleficium ex primo phisicorum. Dicendum quod forma et dei manutenentia angelicam conseruat naturam vt sentit plato in thimeo. et Bregus in moralibus. Omnia inquit ex nihilo creata sunt eorumque esse in nihilum tenderet: nisi ea auctor omnium manu regiminis retiueret.
¶ Ex prima parte conclusionis infero quod defecit plato et apulegius eius discipuls qui posuerunt intelligentias quas plato in thimeo vocat cacodemones et calodemo nes: patet per calcidium in commento esse corpora seu habere corpus vt latius declarat aug. in. §. de ciuitate dei: dicebat nempe plato il las intelligentias esse corpore aerea: mente rationalia: animo passiua: duratione aeterna. Et videtur aliquando Augustinus fuisse huius opinionis: patet expresse in libello de diuinatione daemonum. De hoc distinctione. 6. huius secundi. oppositum tamen patet ex conclusione Rursus ex tertia parte coclusionis patet opus positum illius quod dicit san. Tho. vbi dicit angelos penitus non habere materiam oppositum tamen patet ex conclusione. Et si dicatur: quod securius est credere sibi. Respondeo quod securius est credere Aug. quam sibi: qui expresse vt allegatum est in oppositum in libro de mirabilibus sacrae scripture ponit fuisse in angelis ma teriam. Idem super principium Sen contra manicheum exponens illud. In principio creauit deus caelum et terram inquit id est quandam materiam informen seu quoddam chaos ex qua factum est caelum: facta est terra: facti sunt angeli: quid clarius: Concordat huic fententiae doc. irre fragabilis Alex. de ales barum scholarum primus doctor: quae in sua parte summae in materia angelorum variis sanctorum fultus auctoritatibus di cit angelos compositos ex materia et for ma. Idem doctor deuo. sanctus Bonauem. hac dist. q. 1. 2. 3. Et addit quod multo subtilius ca piunt materiam quae ipsam capiunt metaphicae si cut fit in proposito dicendo materiam esse ens limitatum: et eam ponunt in angelis: quam qua sola visibilia meditantes vltra naturalemus materiam seu philosophicam eleuare nequeunt mem tis internos oculos: sicut sunt negantes materiam in angelis: sper nempe descendit eorum internus oculus in istis insimis: nec possunt stare in contemplatione veritatis. Idem dicit doc. subtilis in quaestionibus de anima: vbi illam materiam metaphicam in anima ponit: ex quo a simili arguitur in angelis. Et alii mul ti quorum laus extat varia: vnde non oportet tantum mare: sicut est vniuersitas parrhysien. ad hoc deuenire: vt ad quendam coartetur fluuium: sicut fuit sanctus Tho. vt aliud sentire non liceat nisi quod dixerit. Et si dicatur quod extat articulus: angelos quao habere materiam. Respondeo quod non vidi articulum: et quaesiui diligenter. Si tamen sit articulus intelligendus est de materia philosophica: non metaphisica: qualem ponunt doctores praenomnati qualem et ponit conclusio. Corroboratur ista conclusio auctoritate illius venerabilis auicebron: qui in libro fontis vitae ex presse ponit intelligentias compositas ex materia et forma.
¶ Secunda conclusio est de identitate materiae in spiritualibus et cor poralibus: et est haec: angelorum et corporum eiusdem rationis extat metaphica materia non phisica. Et vt melius videatur conclusio: Noto quod tres extant modi sciendi: scilicet mathematicus: phisicus: et metaphisicus. Philosophicus est cum motu: et secundum esse et secundum considerari: quia de re agit mobili: et secundum quod mobilis: mathematicus est cum motu secundum esse: sed non secundum considerari: quia est de quantitate coniuncta rebus mobilibus: non tamen inquantum coniungitur. Metaphisicus deo est de abstractis a motu: et secundum esse et conside rari: sicut sunt rerum essentiae abstracte con siderate deus ipse et intelligentiae. Hoc ha pito probatur prima pars conclusionis: scilicet quod in corporibus et in angelis sit eiusdem rationis materia loquendo metaphisice: illa sunt vnius rationis formalis quae habent vnum nomen et consimilsem diffinicionem: sed huiusmo di est materia prima in angelis et corporibus igitur etc. maior patet: quia rationis formalis vniuocatio ex nomine eodem: et ratione formali eadem arguitur secundum mentem philosophi in antepredi camentis dicentis: vniuoca sunt quorum nomen est commune: et ratio substantiae id est essentiae seu quidditatis est eadem. Sed pro batur minor. loquendo quippe metaphice ens limitatum est prima materia: sicut autem corpus est ens limitatum quidditatiue: sic et angelus. Et corroboratur: quia materia prima est ex qua cum aliquo fit aliquid cum insit ita habet in angelo veritatem sicut in corpore: quia angelus componitur (ex prima conclusione) ex materia et forma: et inest sibi semper ista materia sic et copori.
¶ Et si quaeratur qua vnitate est in vna materia in angelo et corporibus: an numero an speci: an genere. Respondeo quod neutro isto¬ rum modorum: sed modo transcendenti: ens quippe limitatum transcendit decem genia: et ita non est in eo vt sit identitas generica aui specifica seu numeralis: sed prior transcendens. Sed tunc surgit dubium: an genia habe ant rationnem mediae loquendo metaphi ce. Dico quod sunt materia: et habent rationem materiae: et differentiae sunt formae: et habent rationem formae. Ex quo vlterius patet: quod eadem est materia metha. corporalium et incor poralium. patet eodem medio et patet: quod me lius et subtilius locutus est Auicem. ponens materiam eiusdem rationis in caelestibus et elemen tis: quam auerrois et rabbi moys. dicentes caelestia ab elementis in materia distingui Auicem. quippe ad altissima leuatus est: sed hi duo in insimo depressi sunt. Et si quaeratur vtrum angeli solum habeant istam materiam primo primam. Dicendum quod non: immo habent et materiam proximam: sicuti est substantia: substantia incorporea et caetera quae con trahuntur sicuti enim dictum est loquendo methaphisice quodlibet genus nominatur materia Sed secunda pars conclusionis dicit: quod non habent eandem materiam phisicam: patet: quia ista materia subiecta est generationi et cor ruptioni: et variis aliis mutationibus qui bus non sunt angeli subiecti: immo nec hoc modo extat eadem materia in caelis: et in his inferioribus: et si sic intellexeruntlauerrois et rabi moys. bene dixerunt.
¶ Et si quaera tur: vtrum materia phisica includat materi am metaphisicam: vel sit primo diuersa ab ea. Dico quod includit eam: et aliquam aliam differentiam ratione cuius inest sibi ista varia bilitas: sicut homo includit animal: et addit rationale ratione cuius extat risibilis. Ex quo pa tet quod illa materia metaphisica extat vel lut quedam cathena qua ligatur intrinsece vniuersum: sicut extrinsece per respectum ad finem primarium. scilicet opificem et principen. Sed si tunc obceretur: sequeretur: quod materia phisica esset nobilior quam methaphisica: quia includit materiam methaphisicam: et addit propriam differentiam. Dicendum quod comparando ma teriam methaphisicam ad phisicam ratione illius additi positiui nobilior est phisica quammethaphisica. Loquendo vero permissiue lon ge nobilior est methaphisica quam phisica: quia reperitur in spiritibus vbi non est phisi ca.
¶ Tertia conclusio est de immateriali tate angelica: et est haec: tanto spirituali de core preditus est angelus: vt immaterialis nulla extensus quantitate affirmetur. Pri ma pars dicit: quod angelus est spiritualis: pro batur per magistrum distinctione prima huius secundi: vbi tripharie diuidens vniuersum dicit aliqua sunt spiritus solum sicut angeli: aliqua corpora solum sicut lapides: aliqua et spiritus et corpus sicut homines. Sed secunda pars dicit: quod nulla quantitate est extensus Dimissa immaterialitate: vt habet oppo ni indiuiduationi pro sequenti lectione: probatur quod isto modo est materialis. Quandocumque negatur prius in ordine essentiali negatur po sterius: patet ex ratione illius ordinis. Si enim nego intellectum: nego ex consequenti voluntatem sed corpus essentialiter prius est quantitate extensiua. Cum igitur ex prima conclusione non sit corpus: sequitur quod nulla extenditur quamtitate: patet assumptum quantitas nempe ad minus ex consequenti dicit sper extensionem: et ita oportet quod aliquid semper extendatur: et illud di co corpus. Et si dicatur quod in sacramento al taris est quantitas extensa: et tamen non est ibi corpus extensum. Dico quod licet impro prie dicatur tunc extensa quantitas: habet tamen semper inclinationem ad corpus quod proprie extensum dicitur. Et si rursus dicatur poterit an gelus extendi: aut linea: aut superficie non cor pore quod est tertia dimensio et per consequens esse quantus sine corporeitate. Dico quod argumentum equiuocat dmne corpore. Solet nempe corpus capi tripliciter. Uno modo vt diuidit substantiam in incorporeum et corporeum et efficitur corpus: et sic potest cogitari methaphisice sine quantitate sicut prius sine posteri ori. Secundo dicitur corpus: vt est altera pars compositi in praedicamento substantiae: sicut di citur corpus hominis: et isto modo nequit esse corpus sine quantitate potentia ordinata: hoc enim modo dicitur quamdiu substantia tam quals et quanta. Tertio modo dicitur corpus tertia dimensio praedicamti quantitati. scilicet profunditas vel verius ipse tres dimensiones simulscilicet longitudo: latitudo: et profundum: et sic inquantum linea est vel superficies est: non repugnat lineae vel superficiei fore sine huiusmodi profunditate quae est corporeitas vel tertia pars eius. Sed repugnat corpori deus praedicamento substantiae et cuilibet longo quod careat profundo et lato potentia ordinata: et ideo non valet obiectio.
¶ Ex quo patet er ror sarracenorum immo verius fatuitas credentium vt sibi predicauit in suo alchorano impiissimus mahumetus angelos maxi mi corporis pus resurrectionem eis mistrare. Quantum ad tertiii articulum: sunt tres difficultates iuxta tres conclusiones.
¶ Prima est an angeli solum sint conpositi intrinsece ex materia et forma. Di cendum quod non: vnde intrinseca in angelis tri plex reperitur compositio. Prima est ex materia et forma: et ex ista compositione resul tat tertia quidditas addita scilicet quidditas an geli. Secunda compositio est ex illa quidditate angelica: et differentia indiuiduali: de qua in sequenti lectione: et ex ista resultat indiuiduum angelicum. Tertia est ex quo est et quod est: et tunc resultat esse indiuidui angelici
¶ Secunda difficultas. Si materia methaphica possit fieri se sola sine quacunquam forma. Dicit doctor subtilis in reportatis parrhysius li. 1. dist. 42. q. 1. in simili quod sic: cum non repugnet priori vt sit esse sine po steriori.
¶ Tertia difficultas: qualiter angelus carens extensiua quantitate potest opus facere corporale: vt mouere caelum Respondetur: quod secundum diuinum Dyon. illa quae sunt dispersa in inferioribus sunt collecta in superioribus. vnde nos aliud oculis videmus: aliud mente concipimus. Angeli vero et id quod oculis videmus: et id quod mente concipimus intellectu solo apprehendunt. Sic in proposito sola voluntate cum execu tiua potentia: de qua superius habitus est sei mo in primo libro ipsi operantur id quod nos va riis organis perficimus. Et sic patet ad quaestionem: quod scilicet angelus ex materia compositus vere in quantitate continua immaterialis iudicatur. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum sancti tho. negatur maior nisi intelligatur de materia phisica et quantitate extensiua. Et dum probatur quia quando intelligimus oportet quod quidditas denudetur a coditi onibus materiae. Hic dico primo quod equi¬ uocat de materia: nam in maiori capit materiam pro altera parte compositi et in probatione pro differentia indiuiduali. Caeterum dico quod non repugnat intellectui inquantum intellectus est apprehendere materiale: alioquin nec deus: nec angelus cognosce rent indiuidua quod est falsissimum. Sed bene est verum in nobis quod quo ad sensibilia pro pter diuersas receptiones sensibilium in diuersis cellulis et diuersis depurationibus donec ad intellectum veniant agentem virtu te cuius possibilis veritatem intuetur: non in telligatur illa conditio indiuidui.
¶ Ad secundum negatur maior: et ad probatione: quia ma teria est in se indiuisa: et sic oportet: quod diuidatur per corporeum. Dico sua salua reuem tia: quod ista est grossa imaginatio. Dico enim primo: quod ens limitatum sua propria vnitate transcendenti idem est in omnibus habentibus materiam. Dico vltra: quod non oportet quod con trahatur et diuidatur ex consequenti per corpus: sed per differentias indiuiduales quae non sunt corpus: vt patebit infra.
¶ Ad tertium A ad primam auctoritatem Dyonisii dico quod ipsa soluit seipsam si et capitur expositiue: vt sit sensus: angeli sunt immateriales: et incorporales: et id est et est loquendi modus comsimilis apud ouidium in principio de remedio amoris. Legerat huius amor titu um nomenque libelli: quea id est Ad istam vero aucto ritatem Boetii debet sic intelligi: non in nititur natura incorporea alicui fundamen to sicut accidens subiecto: sicut quidam sunt suspicati: vt empedocles animam esse armo niam: et accidens corporis: quinimmo sunt formae per se stantes: nec tamen sequitur quin habeant materiam. Et sic patet ad quaestionem.
Circa textum
Secunda particula huius. 3. distinctionis in qua agit magister de habi litatibus angeiorum quantum ad susceptiuum magis et minus. Ic consideram dum est: vtrum in substantia spirituali et sapientia ae rationali et libertate arbitrii quae omnibus in erant: omnes equales fuerint etc. Hic si gnatur secunda particula distinctionis tertie huius secundi sententiarum: sic continuata ad prae cedentem. Nam postquam in praecedenti parte prima ria in summa angelorum naturalis tacta est proprietas: nunc hac in secunda huius proprietatis in eisdem declaratur varietas. Et diuiditur ista secunda pars in tres partes principales. In prima de eius naturalibus proprietatibus: an sint in omnibus ex equo quaeritur. In secunda sacris sermonibus negando soluitur. In tertia quibus sint entibus equales dicitur. prima in principio. secunda ibi. Illae essentiae rationales etc. tertia ibi. Et sicut in predictis angeli differebant etc. Et haec est diuisio secundae partis. 3. distin in generali.
Quaestio
¶ Quaestio ista tractat valde egre gia de inuiduatione in qua doctoris subtilis tenetur opinio quae contra mul tas militat egregie doctorum opinio nes contra Guilhelmum occa in primo dist. prima parte. 2. q. 1. et quolibe. 6. q. 12. et. 13. Bodfredum de fontibus quali be. 6. q. 16. quoli. 7. q. c. Bonetum. 6. metha. Regereum bethonis Alios in margine signaui: scilicet henricu Tho ma et Egidium. N differentia in a trinseca in specibus angelicis sit com senda distinctio personalis. Et ar guitur quod non triplici medio sancti tho. in secun lo scripti hac di. q. 4.
¶ Primo sic: multi plicatio indiuiduorum in eadem specie non est ni si ad conseruationem speciei quae in eodem in diuiduo conseruari non potest: sed angeli sunt incorruptibiles: igitur non sunt plu res eiusdem speciei. maior patet. Sol non pe et luna et caetera caeli luminaria quae sunt incorruptibilia ideo sunt in vnico indiuiduo minor autem de se nota est.
¶ Secundo arguitur nula forma seu natura multiplicatur seu nuns ratur nisi per materiam: sed angeli non habent materiam: igitur eorum species nequit multiplicari: mino rem supponit ex prima sua questione huius distinctionis. Sed maior patet ex. 3. philosophicorum vbi Arist. numerum inquit nasci ex diffinitione continui.
¶ Tertio arguitur sic: nilla species incorporea potest multiplicari in supposita: sed angeli sunt substantiae incorporeae: igitur non etc. maior patet: quia materia quae extat idiuiduationis principium nequit esse alia et alia in alio et alio nisi aut quantitate terminata: aut adminus interminata dimensiua: vt vult auerrois in de substantia orbis et in primo philosophicorum. re mota quippe quantitate dimensiua a materia ipsa remanet indiuisibilis: vt vult philosophus primo philosophicorum. sed minor patet ex prima sua quastione in praesenti distinctione. In oppositum ar guitur auctoritate aug. in enchiridion. ca. 29. Placuit inquit vniuersali dominatori: vt quoniam non tota multitudo angelorum deum deserendo deperisset illa quae perierat in perpetua dama natione remaneret: quae autem cum deo illa de serente perstiterat de sua beatitudine certa semper faelicitate gauderet. At vero na tura talis quae in hominibus erat quoniam peccatis at que suppliciis tota perierat ex parte reparari meruit: vnde societati angelorum iungere tur. Haec illae. Ista autem ratio Aug. nihil va let si quilibet angelus solam et propriam habe ret speciem: tot enim ceciderunt secundum sanctos vt quilibet homo sicut bonum habet angelum ad adiut orium sic malum ad exercitium: et ita valde multae species angelice essent penitus damnate.
¶ In ista quaestione ad alias conformiter sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus igitur terminus est differia: vnde noto quod drerina capitur tripliciter. vno modo dointur dif ferentia quacumque in aliquo differunt: seu in ali quo conueniant seu non: hoc modo soliti sumus differe etiam simpliciter simplicia sicuti ens et bonum differre. Secundo dimintur differia magtis propre quo in aliquo conueniunt: et in aliquo differunt sicuti vult philosophus. 5 metha. ca. differentia. Sicuti verbi gratia: hoc modo dicimus sortem et platonem differre: quia conueniunt in humanitate: et differunt in sorteitate et platoneitate: et his duobus modis accipitur hoc no men differentia adiectiue a differens differentis quod est participium. Tertio modo dicitur differentia substantiue et propriissime: et hoc modo habet opponi contra contrahibile seu sit genus seu aliud. Et he differentiae sunt in tri plici modo: quedam sunt primae: sicut sunt ille quae diuidunt ens. Quedam mediae sicut sunt haee quae diuidunt inter media ab ente exclusiue: vsque ad speciem specialissimam: etiam exclusiue. Tertiae sunt vltime: scilicet he quae diuidunt species specialissimas: et constituunt indiuidua: et he vltimae differunt a duabus primis: quia prime due dicuntur quidditatiue: quia pertinent ad rei esse diffinitum: et competit eis diffinitio differie donata a por phirio in suis isagogis. Differentia est qua prae dicatur de pluribus differentibus specia: in eo quod quale: vltime vero dicuntur materiales: quia sicuti materia ignobilior forma existit sic iste quidditatiuis. Et notat doctor subtilis huius dist. q. 6. quod differia media habes comparari ad haec tria: ad superius: ad aequa le: et ad inferius relatiue ad superius diuidi potest in partes essentiales: quia aliquando medie differentiae non sunt simpliciter simplices: comparatiue ad aequale non diuiditur: sed diuidit veluti homo rationale comparatum irrationali non diuiditur: sed diuidit hoiem ab asino vel leone. Comparatum autem ad infe rius diuiditur subiectiue veluti homo seu ra tionale in sortem et platonem: et ex hoc potest in ferri: quod prime differentiae solum habent duas comparationes: vnam ad aequale: sicut limitatum ad illimitatum aliam ad inferius: ad superius vero non habent. Econtra vltimae quedan sicut sorteitas et caetere: ad superius quar dam habent comparationem non ad inferius: quia insime. Rursus ad se comparantur veluti sor teitas platoneitati.
¶ Secundus terminus est intrinsecum: vnde quo ad praesens solet capi tripliciter intrinsecum. Uno modo dici tur intrinsecum: vt opponitur contra extrinsecum proprie dictum: et sic illud et non aliud di citur intrinsecum quod est de ratione formali et quidditatiua alicuius veluti animal de ratio ne hominis: et sic capitur in q. nostra. Secun do modo dicitur intrinsecum id quod quasi mediat inter primum et secundum per se dicendi modum: nec variat rationem eius cui pertinet: hoc modo solemus dicere modum intrinsecum licet nempe non sit de ratione quidditatiua eius cuius est modus: tamen immediatius se habere videtur ad illud quam ea quae sunt de secundo modo: nec rationem variat formalem sicut est finitas et modi caeteri. Tertio dicitur intrinsecum quod entitatem consequitur positam nullo alio addito: licet tamen non sit de quidditate eius: sed ab eo differat formaliter: et hoc modo soliti sumus diuidere respectus in respectum intrinsecus aduenientem: et extrinsecus aduenientem: licet enim respectus intrinsecus adueniens ex positis oria tur extremis nullo alio addito differt tamen vt sepius ab extremis formaliter.
¶ Tertius terminus est distinctio personaliso vnde vltra dicta de persona in primo distin cti. 2. et. 23. Noto sequendo diffinitionem per sonae datam a Richardo de sancto victore li. 4. de trinita. ca. 21. Persona est naturae intellectualis incommunicabilis existentia
¶ Tria ad personae esse requiruntur. Primum a est incommunicabilitas: et ista vt inquit doc. subtilis. 1. q. 3. arti. 3. dicitur tripliciter: apti tudinalis: actualis: et potentialis. duae pri mae reperiuntur in persona creata. perlona emim creata nec actu communicatur: nec apta natatur communicari. Sed tertia scilicet negatio potem tiae communicationis solum conuenit personae in create: quia persona omnis creata est impotentia obedientiali respectu dei. Secundum est existentia id est ex alio esse: seu ex quo fit alia per sona. vnde notat Richar. quod personae differunt tripliciter. Aliqui nempe ad inuicem solum differunt origine: sicut sunt diuinae personae quia vna ex alia. Aliquae differunt sola qua litate id est differentia indiuiduali: sicut angeli: quia non oriuntur mutuo a seipsis: sed a deo omnes. Tertiae autem personae differunt et origine et qualitate seu differentia indiuiduali: sicut homines qui proprias habent indiui duales differentias: et mutuo ex se per geniationem oriuntur vnde sicut in diffinitione personae melius ponitur incommunicabilis a Rich. quam indiuidua a Boetio. Sic existentia a Ri chardo quam substantia a boetio. Unde de viverbi loquendo / ista tria differunt: substantia / subsistentia et existentia. Substantia nem pe in diuinis quoddam commune tribus no minat non multiplicatum. Subsistentia autem magis dicit quod est suppositi proprium: vnde non concedimus in diuinis tres de communi substantias / sed bene tres sub sistentias: existentia autem modum processionis: quia existere quasi ex alio stare / vel ex quo alius stat: et differt existemtia a subsistentia: quia subsistentia nominat quasiabsolute quod est proprium suppositi / sed exi stentia respectiue. Tertium requisitum ad esse personae est naturae intellectualis: eapropter in sensibilibus autem solum et vegetabilibus non extat personalitas / sed in solis intellectuali bus: et hoc magis expressit Richardi diffinitio quam Boetii: qui dicit / rationalis naturae: quia proprie ratio est solum hominum. Unde Isaac in lib. diffinitionum dei dicit: quod ratio creata est in vnibra intelligentiae: intellectus vero est communis deo et angelis et hominibus / sicut persona. Quatum ad secundum articulum sut tres conclusiones. Prima est de communicatione actuali naturae angelicae pluribus eiusdem rationis suppositis seu personis. Secunda de personalitate angelica relatiue ad orbes caelicos. Tertia de personalitate seu indiuiduatione angelica relatiue ad quantitatem et puram negationem.
¶ Prima est haec. Species angelicae pluribus eiusdem rationis communicabilis suppositis materialis differentiae indiuiduantur enti tate. Prima pars dicit: quod in speciebus angelicis possunt esse plures angeli eiusdem rationis. Probatur. Omnis quidditas plu ribus suppositis est communicabilis: sed spe cies angelicae sunt quidditates quedam: igitur sunt pluribus communicabiles. Maior patet. Si enim aliqua quidditas esset qua non foret communicabilis: quaeritur vnde hoc est: aut enim hoc est propter perfectionem / aut propter imperfectionem: non propter perfectio nem: quia essentia diuina est communicabilis tribus personis: licet sit idem in identitate essentiae: tamenhoc est propter ampliorem perfectionem: quia caetere quidditates communicantur in identitate numeri / vtputa specifica vel alia. Nec propter imperfectionem: quia quidditates generabilium et corruptibilium communicantur hoc modo. Confirmatur ex casu quem ponit doctor subtilis in hac dist. Deus potest hunc angelum (verbi gratia? Hichaelem: quem n hac condidit specie annihilare: et iterum reparare illam annihilatam speciem in alio indiuiduo / vel in isto: alias non posset eundem ordinem vniuersi facere quem fecit a principio: quod est falsum: quia per annihilativnem huius indiuidui non repugnat huic speciei esse: aliter enim esset tantum ens ficticium / sicut chimera: potest igitur iterum producere ipsam in alio indiuiduo / sed non in isto / secundum Thomam dicentem: quod homo non posset resurgere idem numero / nisi anima re maneret eadem numero: de quo in quarto: et ita in alio indiuiduo: et per consequens pluribus est communicabilis suppositis.
¶ Se cunda pars conclusionis dicit: quod ista supposita indiuiduantur materiali differentia. Pro patur. Unde aliqua differunt et conueniunt: opor tet quod alio conueniant / et alio differant: ex primo articulo. Et patet exemplo. Quia nempe homo et asinus differunt et conueniunt: alio differunt / et alio conueniunt: quia differunt in propriis rationibus / et conueniunt in genere / et aliis praecedentibus. Sed ista indiuidua speciei angelicae conueniunt in alia specie / et differunt: ergo oportet quod id quo differunt: aut sit differen tia formalis: quod est falsum: quia tunc essent species distincte: aut differentia materialis: et habetur propositum. Et si quaeratur: quid est ista differentia materialis: et vnde habet ortum: est ne materia vel forma? Dicendum quod loquendo formaliter nec est materia vel forma: bene tamen verum est: quod loquendo realiter est vltima realitas materiae vel for mae. Et si quaeratur: cuius principaliter: vel materiae vel formae: Satis probabiliter dicit doctor deuotus: huius distinctionis. parte prima / articulo. 2. q. 3. quod compositum est hoc aliquid: ratione materiae est hoc: quia materia secundum Auerroim: est quasi fundamentum naturae: ratione autem formae est aliquid quasi aliud quid: quia alietas est distinctio a forma: et ita dicit ista differentia et realitatem vltimam materiae / et vltimam formae in con¬ posito: et inde est quod in suo nomine sortitur vtriusque nomen dum dicitur differentia materialis: vt dicatur differentia ratione formae: sed materialis ratione materiae. Et si quae ratur: vtrum differentia materialis sit idem quod existentia? Dico quod non: vnde tota coordinatio praedicamentalis intelligitur completa / et vsque ad indiuidua inclusiue ante existentiam: ita quod existentia est rei iam indiuiduatae. Sed quis peteret: quomodo nominatur ista differentia indiuidualis? Dico quod in quolibet indiuiduo habet nomen proprium: vt in platone platonei tas / in sorte sorteitas: habet et nomen commu ne omnibus vt dicatur in comne hecceitas.
¶ Ex ista conclusione patet grauiter sanctum Tho. defecisse / dicentem: de necessitate quamlibet specien angelicam vnius solummodo fore indiui dui. Ex quo patet quod deus non posset secundum eum plures angelos facere in eadem specie: quia ad impossibile nulla est potentia. Et dicit / quod ista est positio philosophorum / et diuini Diony. 9. caelestis hierar. vbi in quaelibet ordine ponit primos / medios et vltimos: et subdit: et hoc necessarium est consentire. Primum quod occur rit contra istam opin.e est articulus parrhysien. secundum enim determinationem parrhysien. in qualibet specie ponibilia sunt plura indiuidua numeraliter: cuius haec opine. expresse ponit opupositum. Secundum quod occurrit est quod dicit doc. deuotus huius dist. parte. 1. arti. 2. q. 1. vbi dicit: quod exquo non apparet / nec per officia an gelica / nec per operationes eorum / nec per scripturam: tanta distinctio non videtur / nisi praesumptio illam ponere: et addit a principio distin ctionis manuductionem rhetoricae in palacio regio. Bloria enim regtis est habere aliquis consimiliter indutos / de eodem etiam mysterio seruientes: quantomagis in superno palacio. Tertium quod occurrit est auctoritas Danie lis. Milia milium ministrabant ei: et decies centena milia. Uel secundum aliam litteram: et decies milies centena milia assistebant ei. Et ali bi dicitur: quod non est numerus militum eius. Esset valde magnum quod tot essent: et quod non essentur duo in eadem specie. Ceterum quod tot sunt damnatae species angelicae: et quod propter vnam solam specie. scilicet humanam naturam miserit deus filium suum in mundum non apparet. Et quod dicit quod ista est opinio pilosoorum. Dicen dum quod in materia angelorum errauerunt conmuniter philosophi: vt ipsemet dicit in. 3. q. Capropter in huiusmodi materia eis non est danda fides. Et quod inquit de Diony. quod in quolibet ordine sunt primi / medii et vltimi: et ita diuersae species. Dicendum quod ordovt patebit. 9. distin. potest capi / aut pro hie rarchia: et sic in quolibet ordine sunt primi / medii et vltimi: quia quaelibet hierarchia habet tres particulares ordines: et sic intelligit textus: aut pro illo ordine qui est pars illius hierarchiae: et sic non capitur. Uel di cendum quod in quolibet ordine etiam particulari sunt primum / medium et vltimum /secundum tres actus hierarchicos: purgare / illuminare et perficere. Primum purgare: secundum illuminare: et tertium perficere: de quibus in fra.
¶ Secunda coclusio est de personali tate angelica respectiue ad orbes caelicos: et est haec: Sanctorum spirituum grandis exet citus ex motu orbium vel caelorum numero nullatenus colligitur. Prima pars dicit / quod sunt spiritus seu angeli in natura. Probatur ex modo arguendi Aristo. in. 7. et. 5. physi corum. Undecumque aliqua ad inuicem coniunguntur: si vnum reperiendum est per se / et reliquum: et maxime si illud quod dicit imperfectionem / per se reperitur: et illud quod dicit perfectionem. Sed spiritus et corpus in homine communiunguntur: ergo exquo reperitur corpus per se: igi tur et spiritus: et illum dico angelum. Maior pa tet exemplo. Quia enim coniunguntur ad in uicem mouens et motum: et reperitur aliquid quod ita mouetur quod non mouet: reperietur ali quid quod ita mouet quod non mouetur.
¶ Sed alia pars diciti / quod numerus eorum non debet colligi ex motu orbium seu caelorum nu mero. Probatur. Quando aliquod agens habet duo opera: vnum primarium / ad quod semper tendit: aliud secundarium: ad quod minus intendit: non debet concludi vnitas eius ex mi nus intento: et maxime dum dubium est si id fiat actione eius. Sic est in proposito / vide re deum: frui deo est opus angelicum prima rium: mouere caelum secundarium: vel forsan so lius dei: de quo alias: igitur etc. Sunt etiam adhuc auctoritates ostendentes manifeste aliquos fuisse angelos hic in terris cae lo moto. Ex quo patet quod tunc illud non mo¬ uebant.
¶ Ex prima parte conclusionis patet error laduceorum / qui omnem negauerunt spiritum. Ex alia parte patet error Aristoqui secundum numerum motuum caelorum posuit numerum intelligentiarum: et non posuit nisi cit ca. 25. quia non sunt plures motus caelici coputando motum epiclorum: vt patebit infra: quod est error manifestus.
¶ Ex eodem etiam patet error Auicene: qui posuit numerum intelligentiarum penes numerum caelorum et per consequens non posuit nisi decem iuxta nouem orbes: et primam a qua aliae procedunt: ordine tamen vt sola prima producat secundam / et secunda tertiam: et sic consequenter vsque ad. 10. quam vocat intelligentiam terrenorum et in hac posuit animas nostras felicitari.
¶ Tertia conclusio est de indiuiduatio ne seu personalitate angelica relatiue ad quan titatem et puram negationem: et est haec. Licet per sonalitas angelica negatione formaliter constituatur: nullatenus eiusdem indiuiduum negatione aut quantitate pura concipitur. Prima pars dicit / quod personalitas angelica constituitur formaliter negatione: patet ex pri mo articulo: formale emim personae est incommn nicabilitas quae puram dicit negationem. Et si quaeratur: quomodo potest persona puram dicere formaliter negationem: cum sit nomen dignitatis: Respondetur quod aliquotiens negationes dicunt dignitatem: sicuti dignitas est in rege quod non sit ribaldus.
¶ Secunda pars dicit quod indiuiduum angelicu non constituitur pura negatione. Probatur. Omnis negatio fundatur super aliquam affirmationem: ex primo po steriorum. Haec enim non est vera: homo non est asinus / nisi quia homo est homo et asinus asinus: igitur ante illam negationem est aliquod positiuum in illa quidditate: per quod determinatur ad illud indiuiduum. Et si quaeratur: numquid ex se potest se determinare? Dicendum quod non: quia tunc esset singularis: et si posset in infinitis esse indiuiduis / actu esset in illis: et per consequens foret infinita. Et si di catur / quod secundum philosophos species de se athoma est: id est indiuisibilis. Et Boetius dicit / quod di cit totum esse indiuiduet talia multa. Di cendum quod species dicitur / athoma: non quia non possit in indiuiduis diuidi: sed quia nequit diuidi in species: quod non conuenit nisi ge neri: quod bene diuiditur in plures: et ideo re spectu generis / non respectu indiuiduorum dicitur athoma. Et per idem ad Boetium dum diciti / quod species dicit totum esse indiuiduorum verum est specificum. Et si quaeratur: an species in illo priori sit vniuersalis: cum dicat Auerrois in commento de anima: quod intellectus facit vniuersitatem in rebus. Respondet doctor subtilis: quod quaelibet quidditas capta in suo priori solum est ipsa: vt humanitas solum humanitas / et equinitas tantum equi nitas: et subdit quod non est vniuersalis ante actum intellectus agentis: vnde secundum eum ista tria quo ad hoc sunt ordinata: primo intelligitur quidditas. Secundo commumitas: quia quae libet quidditas est communis: et ex hoc habet vnde possit esse vniuersalis. Tertio vir tute intellectus agentis in intellectu possibili fit ista vniuersalitas: quando dicit intellectus: hoc est hoc: vt praedicatum habeat modum formae seu velis sbiectum modum materiae seu particularis. Sed tertia pars conclusionis dicit: quod indiuiduum angelicum non constituitur quam titate. scilicet extensiua. Probatur: quia talem non habet ex praecedenti lectione. Immo dico quod sim pliciter loquendo quantitas non est principi um indiuiduationis. Probatur. Illud non est principium indiuiduationis quod rem sequitur po sitam in esse et indiuiduatam: huiusmodi est quantitas: igitur. Probatur maior: quia effectus non dat esse causae suae: nec posterius suo prioriSed probatur minor. In praedicamento subae quantitas nempe est accidens. et per consequens ortum habet a suba: et si sit accidens particulare a substantia particulari / singula reddendo singulis.
¶ Ex secunda parte conclusionis patet defectus doctoris solennis / ponentis res indiui duari duplici negatione: patet oppositi ex conclusione. Notandum tamen quod rem indiuiduari potest intelligi tripliciter. Uno modo intentionaliter et isto modo indiuiduantur per animam id est com cipiuntur: et repraesentantur per hoc nomen indiuiduum: quod est nomen secundae intentionis vel impositi onis. Secundo intelligitur indiuiduari forma liter et sic indiuiduatur negatiue. Indiuidu um nempe idem est quod in se indiuisum: et si sic intellexisset doctor solennis / bene dixisset. Tertio intelligitur res indiuiduari originaliter et sic intelligitur quod non pura negatio sed aliquod positiuum indiuiduat.
¶ Ex tertia parte rursus patet oppositum roma ni Egidii / ponentis principium indiuiduati onis esse quantitatem extensiuam: patet oppositum ex dictis: prius enim materia intelligitu esse quam sibi adueniat quantitas / cum sit accidens: vnde et si fieret indiuiduatio per quan titatem: quodlibet indiuiduum de aliis predi camentis esset vnum per accidens: cum haberet res diuersorum generum: quod est valde inconueniens. Quantum ad tertium artic culum sunt tres difficultates.
¶ Prima diffi cultas est. Utrum foret inter angelicas species aliqua in solo reparta indiuiduo? Pro babiliter valde potest dici quod sic: de specie cu ius erat lucifer: qui met in ipso esse naturae erat / quasi quidam specialis splendor inter alios angelos: aliique angelici spiritus huius respectu in creationis dono minores cemsebantur: vt trahitur ex dictis Ecechielis pro phetae hunc alloquentis: Omnis lapis prie ciosus operimentum tuum. Et nominat ibi nouem lapides / denotantes nouem ordines angelorum: vnde quasi erat hierarcha inte rior totius vniuersi.
¶ Secunda difficu tas. Quot sunt species angelicae in caelesti exercitu: Respondetur: quod non occurrit ex sacra scriptura numerus determinate positus / nisi in numero nouenario: quia sunt nouem ordines: et quilibet ordo specie differt ab alio ordine. Uerisimile tamen est / quod in quolibet ordine etiam multae valde sunt species: de quo inferius satis fiet mentio¬
¶ Tertia difficultas. Utrum vna ange lica personalitas aeque sit nobilis vt alia? Di cendum / quod proprie nobilitas et dignitas ne gationum: cuiusmodi est formaliter personalitas: ortum habet fundamentaliter a nobilitate subiecti in quo fundatur. Et quia natura propria aliqui angeli sunt aliis no bili ores: censendum est quod etiam in personalitate. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: videlicet quod per differentiam in trinsecam in speciebus angelicis censenda est distinctio personalis. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum: maior est falsa: si enim sola indi uiduorum multiplicatio fieret proptrer speci conser uationem qua nequit in vno conseruari indiuiduo: iam non esset filius in diuinis: quia in patre po terat conseruari natura diuina / cum sit incorruptibilis: vnde ista causa data a philosopho solum habet intelligi in generabilibus et corruptibilibus: nec est ibi tota causa. Dato enim quod adam non peccasset / multi fuissent homines: et tamen non subiecti morti: vnde principalior causa secundum doc. deuotum in primo / distinctione. 9. q. 2. et hac dist. parte. 1. arti. 2. q. 1. Est sapientia dei et bo nitas eius: qui non solum vult communicare bonitatem suam pluribus speciebus distinctis / sed pluribus eiusdem speciei indiui duis. Et quod obiicitur de sole / quia est vnus: quia est incorruptibilis: dicendum quod illa non est causa totalis: sed quia sufficit vniuersor et melius reguntur vnico sole quam pluribus: vt forsan patebit infra.
¶ Ad secundum negatur primo maior: et dum probat ex. 3. physicorum: quod numerus nascitur ex diffinitione continui. Dicendum quod male arguit Thomas. Philosophus enim non dicit omnem nmerum nasci / sed numerum. Ex indefinita enim non sequitur syllogi stice vniuersalis: vt non sequitur: homo nascitur ex paula: igitur omnis homo. Ceterum et minor est. falsa scilicet quod angeli non habeant materiam: patet ex superiori lectione.
¶ Ad tertium negatur maior: et dum probatur per Auerroim et philosophum / patet vnico verbo: loquuntur enim de generabilibus et corruptibilibus: et ibi bene verum est / quod dimensionem partium materiae sequitur extensiua quantitas: non tamen facit ad propositum. Angeli autem non sunt sic generabiles: ideo non habet ibi locum illa auctoritas. Et sic patet ad quaestionem.
Conclusiones
¶ Ex senti autem textu de mente magistri vnica el citur conclusio talis: seu de hac secunda tertie disparte: et est haec. Inter spiritus non est equalitas nec inaequalitas ponenda penitus. Dicit conclusio quod angelici spiritus nec in omnibus proprietati bus sunt aequales nec inequales: sed in aliquibus sunt aequales / in aliis non. Et poni tur per totum illum textum.
Circa textum
Tertia particula illius tertiae distinctionis li. secudi: in qua magister docet de angelorum naturali bo nitate qua facti sunt: et falsam refu tat opinionem. Aluod quoquem in uestigatione dignum videtur quod etiam a pluribus quari solet: vtrum boni vel ma li etc. Hic signatur tertia et vl tima pars huius tertiae dist. secundi saminarum: quae sic continuatur ad praecedentes duas partes: Nam postquam in prima parte in summa angelorum tacta est proprietas: et in secunda parte huius proprietatis declarata est varietas: Nunc in hac parte tertia declaratur angelica habitualitas: et diuiditur in tres partes principales. In prima panditur naturalis angeli bonitas. In secunda ponitur naturalis cognoscibilitas. In tertia exprimitur hinc naturalis dilectiuitas. Pri ma in principio. Secunda ibi: hic quaeri solet quam sapientiam etc. Tertia ibi: Solet etiam quae ri vtrum etc. Prima rursus pars in qua panditur naturalis angeli bonitas: in tres partes diuiditur. In prima falsitatis praeponitur opinioIn secunda sanitatis ostenditur positio. In tertia veritatis habetur confutatio. Prima in principio. Secunda ibi: Aliis autem videtur omnes angelos etc. Tertia ibi. Ideoque Augustinus exterminans etc. Et haec est diuisio praesentis di. in generali. Circa etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat quomodo ange lus cognoscat alias quidditates a se creatas: in qua doctor solennis et doctor sanctus impugnantur. Et ha betur a Sco. li. 2. dist. 3. q. 10. Utrum angelorum cognitio actu sit specie vel babitu: Et arguitur ad partem negati uam tripliciter.
¶ Primo quod non sit actu id es intellectione quae sit accidens. Cognitio angelica respectu sui est eius essentia: ergo et cognitio in eo cuiuslibet alterius. Proba tur consequentia ex. 4. de diui. noin. vbi agit diuinus Diony. de motu circulari angeli: incipit enim in deo: tendit secundo in creaturas: et tertio per seipsum in deum reuertitur: vt ex quo libet creato in laudem reuertatur creatoris: et ita cognitio angeli: primo dei: secundo creaturarum aliarum: tertio suiipsins. Si ergo co gnitio sui sit eius essentia: et cognitio ali¬ orum: cum eius cognitio sit vltima. Sed probatur antecedens: quia cognitio respectu sui habet locum medii: intellectus autem et essentia locum extremorum: et tamen extrema scilicet intellect angelicus et eius essentia sunt idem: igitur et cognitio: cum immediatius se habeat.
¶ Se cundo arguitur quod non fiat specie. Nulla in tuitiua noticia patitur speciem: sed angeli ero cognoscunt / intuitiue cognoscunt: ergo no pabent cognitionem per species. Maior pa tet. Species nempe exigitur propter obiecti absentiam. Sed probatur minor. Intuitiua nem pe noticia abstractiua est perfectior: exquo ergo sunt in statu perfectiori creaturae: debent habere perfectiorem cognitionem.
¶ Tertio arguitur quod non fiat habitu. Omnis habitus po nitur ad facilitandum potentiam: sed potentia intellectiua angeli de scto faciliter operatur: igitur non habet nec exigit habitum. Maior patet auctoritate commentatoris. 3. de anima. Habitus inquit est quo quis vtitur cum voluerit. Sed minor clara est de se: cum secundum Diony. 4. de di. nomin. intellectum habeant deiformem.
¶ In oppositum vero arguitur primo de actu cognoscendi auctoritate magistri in littera: vbi dicit ca. illo: Hic inquiri solet etc. quod erat in eis tri plex naturalis cognitio. Secundo de specie: auctoritate Augustinus super Sen. ad litteram: qui posuit in angelis species concreatas. Tertio de habitu: per illud Ecech. vbi egechiel lucife rum alloquendo / dicit: Plenus sapientia et decore in deliciis paradisi dei fuisti. Sapientia autem habitum nominat.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter sunt tres articuli declarandi. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Pri mus igitur terminus est habitus. Unde apud philosophos / habitus solet capi tripliciter. Primo modo dicitur habitus decimum praedica mentum / seu sextum sex principiorum. Et isto modo Bilbertus porretani in li. sex principiorumhabitum diffiniens dicit: Habitus est corporum et eorum quae circa corpus sunt adiacentia. Hoc enim modo habitus solum dicit quemdam respectum extrinsecus aduenientem habituati ad eius habitum: quomodo dicimus aliquem armatum vel indutum. Secundo dicitur habitus qualitas de difficili mobilis: et isto modo su mitur habitus a philosopho in prima specie quali tatis: quae est habitus vel dispositio: vt dispositio dicatur qualitas seu affectio defa cili mobilis / sed habitus de difficili. Hoc etiam modo loquitur philosophus in. 2. ethicorum: vbi diuidit ea quae sunt in anima in tria: in po tentiam / in passionem / et habitum. Et hoc modo multotiens species est habitus: dum scilicet firmiter imprimitur. Tertio modo dicitur habit quedam qualitas: qua prompti efficimur ad exeundum in opus cum voluerimus: et hoc modo dicuntur habitus scientiarum. Unde doctor subtilis. tertia parte tertiae distinctionis pri mi. q. 1. habitum diffiniens dicit: Habitus est quaedam habilitas derelicta ex actibus: vbi primo dicit habitum habilitantem manife stans qualitatem substratam per ipsam habili tatem. Habitus enim quid absolutum est quo habiles reddimur. Unde est illud Uictori. ni: Natura habilem facit / ars facilem / vsus potentem. Et notat Aristo. in. 2. ethicorum: quod habitibus inest delectabilitas in affectiua in operando / facilitas in executiua potentia / promptitudo respectu operis / et expeditio ex impedimentorum remotione. Secundo dicit doctor subtilis / derelicta ex actibus. Unde est illud famosum: Ex actibus frequentatis generatur habitus. Et debet cabi li ex / effectiue: sicut apostolus. Ex ipso et per ipsum et in ipso etc. Actus enim secundum eum sunt causae effectiuae habitus: dist. 17. primi. q. 1. vt sit ordo iste. Primo obiectum seu spe cies obiecti: secundo actus: tertio habitus. Unde et notat idem doctor hac distin. q. 10. quod hoc modo species differt ab habitu: quia ali quis habebit habitum magis intensum: et tantum specien magis remissam. Dat exemplum. Sit aliquis ru dis ingenii fortiter studens: sit rursus aliquis boni ingenii / sed modicum studens. Ille qui est rudis ingenii hbebit habitum fortiorem et magis intem sum et speciem magis remissam. Econtra iste quai est boni ingenu / habebit speciem magis in tensam: quia faciliter apprehendet: sed habitum / aut nullum / aut minus intensum: et hoc est quod sepius videmus naturaliter rudes ingenio ad maiorem venire scientiam quam inge niosos: quia primi laborant / secundi non.
¶ Secundus terminus est species. Ultra dicta in primo distin. 31. species quo ad praesens solet capi tripliciter. Est primo nempe species innata: et ista secundum viam Augstin. super Sen. ad litteram: potest dici tripliciter in angelis: secundum illa tria verba quae habentur in fa ctione mundi: fiat / fecit / et factum est. Habuit nempe noticiam rerum in verbo: ideo dicitur / fiat. Secundo habuit noticiam rerum prius natu ra quam fierent: ideo dicitur fecit. Tertio habuit rerum noticiam dum factae sunt: ideo dicit: factum est. Et cuilibet mo cognitionis a prin cipio suae creationis potest correspondere species: et istae species dicuntur in angelo tripli ci nomine. scilicet concreate: quia cum eo simul creatae sunt. Secundo innate: quia a principio in natu ra sua sunt positae. Tertio infuse: quia habi tae sunt dono dei speciali. Secundo dicitur spe cies acquisita: et ista est quae acquiritur: aut inuentione / aut studio: quales possunt in angelis poni respectu contingentium / aut singularium. Tertimo accipitur species vt opponitur contra innatam speciem: vt solum dicatur infusum quod non est a principio datum: et hoc modo ponunt theologi species scibilium infusas salo moni: quo etiam modo de reuelationibus possunt a deo vel per angelos superiores aliquo de nouo species angelis infundi inferioribus.
¶ Ter tius terminus est actus. Unde actus solet accipi tripliciter. Primo modo dicitur actus pro actu primo: et sic secundum Aristo. in. 2. de anima: est quasi res in habitu / veluti in anima scientia / vel in voluntate charitas. Dicitur tamen actus primus tripliciter. Uno modo primum in re: et isto modo rei in habitu est bene actus primus et secundus. Dicetur enim actus primus quod primo inest: actus secundus quod secundo. Sicut si in mente primo insit grammatica / secundo fogica: grammatica dicetur actus primus / sed logica actus secundus. Secundo dicitur actus primus prior in perfectione: sicut sapientia est actus primus / prudentia hoc modo secundus. Tertio dicitur actus primus / vt in proposito: vt dicatur actus primus res in habitu actus secundus operatio eius: et isto modo secundum eum philosophum: scire in actu est actus secundus. Tertio vero limitatur actus pro exteriori ope¬ ratione: et sic loquitur venerabilis Eustraci us in. . ethicorum: vbi praxim diffiniens dicit: Praxis est secundum electionem energia. Pra xis enim in greco / actus est in latino. Et isto modo primo fit consideratio in intellectu: secundo electio in voluntate: tertio actus in execu tiua potentia. Et tantum de primo articulo. Quatum ad secudu articu lum sunt tres conclusiones. Prima est de cognitio ne angeli respectu sui. Secunda respectu dei. Tertia de cognitione eius respectu aliorum.
¶ Prima est haec. Sic a suo intellectu essentiam est intelligibilis angelica: vt ad eiusdem cognosci habitus non requiratur. Prima pars dicit: quod essentia angelica est intelligibilis a suo intellectu. Probatur. Si nempe essentia angelica a suo non esset intelligibilis intellectu: aut hoc esset quia sim pliciter non esset intelligibilis: aut secundo: quia isti intellectui non esset proportionata: aut tertio: quia requiritur quod cognitum informet cog nosentem: quod non fit eiusdem ad seipsum. Sed nec sic nec sic: igitur. Maior patet a diuisione sufficienti. Sed probatur minor. Primo quod non ideo sit: quia simpliciter non sit intelligibi lis: quia tunc non posset intelligi ab intelle ctu diuino: quod est manifeste falsum: nec secundum. scilicet quod non sit proportionata: quia nihil ita alicui proportionatur sicut idem sibiipsi: cuiusmodi est intellectus angelicus et eius essentia. Nec tertium: quod requiratur quod cogni tum sit formaliter seu subiectiue in cogno scente. Si nempe species esset praesens intellectui absque informatione: ita moueret intellectum sicut modo: non enim mouet intellectum inquantum informat: et patet hoc manifeste in noticia intuitiua: vbi sepe obiectum est extra potentiam cognoscentem. Et si di catur: quia secundum philosophum in primo physicorum. Intellectus est vniuersalium / sensus dero singula rium. Cum igitur essentia angelica sit singularis: non poterit intelligi Respondetur: quod illa au ctoritas debet intelligi cum praecisione: vt sit sensus: Sensus est solum singularium: licer intellectus sit vniuersalium et singularium: sicut si diceretur: Regnum est regis / et ducatus ducis: licet rex in ducatu dominium haheret. Et si dicatur: quod oportet secundum Philosohum in 2 de anima: cognoscentem denudari a cognito vt cognoscat: sicuti oportet oculum extra omnem colorem fieri: vt omnium colorum species recipiat. Et ita a simili videtur exigi: quod intelligens differat a cognito / vt sit extra omne cognitum: vt omne cognitum possit cognoscere. Hic respondet doc. subtilis huius dist. q. 6. quod aliter est in sensibilibus / aliterin intellectu. Sensus quippe sunt limitati ad certa sensibilia / veluti visus ad colores / et auditus ad sonos: et sic de aliis: et ita oportet organum determinatae complexionis esse: vt suum recipiat obiectum sine materia: quod alibi est cum materia. Color enim habet esse materiale in superficie. Unde dicit philosophus: quod co lor est extremitas perspicui in corpore terminato: sed habet in perspicuo seu oculo esse spirituale: et ideo requiritur determinatio in organo propter alietatem obiecti in essendo in organo et in re extra. Intellectus autem est illimitatus quo ad obiectum: obiectum autem cuiuslibet intellectus est totum ens: ideo non oportet quod limitetur ad certum gradum receptionis / vt intellectionem recipiat: ideo sua indeterminatio est determinatio sufficiens vt cogno scat: sicuti ouis non signata cognoscitur ab bue signata per non signum: sic in proposito: vnde et a philosopho collaudatur anaxagoras: quia po suit intellectum immixtum / immaterialem et impas sibilem. Sed dicit secunda pars conclusionis quod non requiritur habitus vt intellectus angelicus seipsum intelligat. Probatur. Unde sunt duo agentia mouentia: vnum perfectum / reli quum diminutum respectu eiusdem operis: si diminutum potest in opus / et perfectum: sed huiusmodi sunt habitus angeli et eius essentia respe ctu cognitionis: quia habitus est causa imperfe cta / et essentia perfecta: et habitus potest: igitur et essentia seipsa poterit. Et si dicatur: Ita prae sens est anima sibiipsi sicuti angelus: quare ergo non poterit anima ita se cognoscere sicuti angelus. Respondendum / quod quantum ad actum primum ita praesens est anima sibi sicuti angelus si bi: sed non quantum ad actum secundum seu intellecti onem. Sed quaeritur causa: vnde hoc: Inquit Augustinus hoc tibi facit infirmitas: et quae cau sa infirmitatis: vtique iniquitas. Idem commentator super. 6. ethicorum: et Robertus linconiensis ibidem / et super lib. posteriorum. Ex ista parte conclusionis patet defectus doc. so lem. dicentis / quod angeli non possunt se cognoscere per suam essentiam nudam. Unde inquit: quod si angeli poneretur in puris naturalibus: non posset seipsum cognoscere. Cuius ratio est: quia secundum Bo etium in sua arithmetica. Scientia non est nisi eorum quae necessaria sunt: et incommutabili tatem suae essentiae sortiuntur: cuiusmodi solum sunt vniuersalia: et ideo oportet ponere in intellectu angelico aliquem habitum: quo cognoscat primo suam essentiam in vniuersali / vt re lucet in habitu: et sic cognita est medium cognoscendi seipsam in particulari: patet oppositum ex conclusione. Et confirmatur. Ualde quippe est vilificare intellectum angelicum: quod non possit ex ordine causarum naturalium seipsum cognoscere. Habitus enim ille non esset naturalis / sed supernaturalitur infusus a deo: cum tamen intellectus humanus quo multo est inferior habeat ta lem cognitionem: vnde et creatus est secundum Isaac in lib. diffinitionum in vmbra intelligentiae: et secundum commen. de causis: in origonte aeternitatis possit cum intellectu agente et phantasmatibus naturaliter multa vera cognoscere. Et quod dicitur de Boe. quod scientiae sunt necessariorum: fatetur: et indiuidua habent necessario proprias passiones / vt propriam distinguibili tatem et vnitatem etc. et necesse est eas inesse da ta eorum existentia: et hoc sufficit: sicut habe mus scientiam de motu et tempore. Et si dicatur: quod Plato ibi iubet quiescere. Respondetur quod hoc non est: cum non habeant proprias passiones: sed propter eorum infinitatem et propter intellectus nostri ruditatem. Unde secundum mentem Alexandri in prima parte summae. Intellectus noster se habet ad dignissima naturae et insima / sicut oculus noctuae ad lumen solis. Deus enim qui est ens supremum: non cognoscitur a nobis nisi in communi per naturam: et materia prima quae est insima in rerum natura: solum con cipitur secundum philosophum per analogiam ad formam. Hedia autem inter haec aliqualiter concipi mus: non autem sic loqui conuenit in intellectu angelico: qui est denudatus ab imhe dimentis corporis.
¶ Secunda conclusio est de cognitione angeli respectu dei: et est haec. Licet citra beatitudinem non possit naturaliter angelus intutiue videre diuinam ossentiam: potest tamen per specien distincto eam cognoscere. Noto prius pro intellectu comcli / sionis: quod triplex est cognitio: intuitiua discursiua / et abstractius. Intuitiua dicitur quando obiectum in sua praesentia et existentia et mouet et terminat: sicut dum visus videt: et intuetur obiectum actu praesens. Abstractiua autem dicitur illa quae abstrahit et a praesentia: et existentia / et motione / sed non in ter minatione: sicut dum quis cogitat de re ab sente. Discursiua est quae aliquid praesuppo nit noticiae illius ad quod discurritur: licet aliunde motus incipiat: vt dum ex creaturis ad deum discurrimus. Hoc habito pro batur prima pars: quae diciti / quod angelus nequit per naturam videre diuinam essentiam. Undae dicitur. Haec enim est vita aeterna / vt cognoscant te deum: et quem misisti iesum christum. Si ergo angelus per naturam huiusmodi posset habere noticiam: posset per naturam esse beatus. Confirmatur. Impossibile est enim pculum humanum peruenire ad visionem solis / nisi per immissionem radiorum a sole. Cum igitur incomparabilitur praecellat diuina essentia intellectum angelicum / plus quam sol faciat humanum oculum. Sequitur. Et si quaeratur: Quam dei cognitionem habere potuit ange lus per naturam in virtute: Respondet doc. deuotus huius distinctionis parte secunda / articulo secundo. q. secunda: quod tripiex est dei cognitio facialis / specularis / enigmatica. Uisio facialis est: quando res videtur si ne medio: et ex parte visi / et ex parte videmtis: ita quod sola requiritur visio et istam dei cognitionem habent beati in patria. Specularis est: quando non requiritur medium ex parte visi / sed videntis: quia scilicet visum ex cedit nimis videntis potentiam: medium tamen non est obscurum: solum enim est propter visi profunditatem: et istam habuerunt angeli ante collationem gloriae: habuit et adam: sed clarius angeli / quanto naturae erant eminentioris: vnde videbant in speculo. Tertia dicitur enigmatica: et in hac est requisitum medium. Tum propter videntis obscuritatem. Tum propter visi profunditatem: et istam modo de deo habemus. Unde sapienter Paulus ad Corinthios iunxit enigmata speculo / dum dicit: Ui i demus nunc per speculum: ratione. scilicet profun¬ ditatis dei visi: et enigmate ratione obscu ritatis videntis: habemus igitur nos et enim gma et speculum. sed angeli in naturalibus puris: et adam speculum: non enigma: sed beati vtroque carent.
¶ Secunda pars conclusio nis dicit: quod angeli possunt in naturalibus per spe ciem distincte cognoscere diuinam essentiam Pro intellectu huius noto triplicem cognitionem quam tangit doc. sub. in 1. dist. 3. q. 2. Est enim cognitio confusa: et est quando solum res cognoscitur in communi: sicut bomo in animali: vel solum cognoscitur quid nomins: et non res: sicut si non cognoscitur humanitas: licet no scatur: quod homo signat humanitatem: quamuis prima magis proprie dicatur cognitio in confuso: et ista confusa. Secunda cognitio dicitur virtualis: et est quando superius in suo cognoscitur inferiori: sicuti animal in homine peroppositum ad primam. Tertia cognitio dicitur distincta: quando res scilicet in seipsa cognoscitur vt ab alia distinguitur: hoc habito probatur conclusio sic: Cognitio angelica in puris naturalibus perfectior fuit cognitione adam etiam in puris naturalibus. Sed adam videtur habuisse aliqualem distinctam notici am dei in statu innocentiae: igitur et angelus in puris naturalibus. Et corroboratur: quia si quis rapiatur ad diuinam contemplandam essentiam: post raptum remaneret species in memoria illius vise diuinae essentiae. Sicut et paulus dicit. Scio hominem ante annos. 14. siue in corpore / siue extra etc. raptum vsque ad tertium caelum: vnde ista videtur fuisse intentio beati Augustinus super Benes. de illis septem diebus. Primo enim est mane in notitia verbi. Secundo vespere in rerum cogni tione in proprio genere. tertio reuertitur mane dum ex creatura facta processerunt in laudem angeli creatoris: et ideo semper post vespere sequitur mane: nisi in septima die quae habet mane et non vespere: dicitur enim in aliis diebus factum est vespere et ma ne dies vnus et totum hoc factum fuit in statu in nocentiae ante diuisionem lucis a tenebris.
¶ Et si quaeratur vtrum haec species fuit impres sa mentibus angelicis a deo vel acquisita ab eis: dicitur quod impressa: natura enim angelica hoc non potuisset. Ex quo improbatur quadam opantiqua ponens quod angeli cognoscebant de um ex seipsis: cum sint imago dei hoc nihil est. Cicet enim in entitate sint magis deo proximi quam illa species: quia sunt substantiae: illa acciemens non tamen in modo raestontandi.
¶ Tertia conclusio est de angelica cognitione respectu aliorum ase: et est haec. Sic angeli specibus innatis res cognoscunt: vt superiores spebus magis vniuersalibus cognoscere non dicantur.
¶ Pri ma pars dicit: quod angeli cognoscunt res per species innatas. probatur auctoritate dauid iudei: in lib de causis: Omnis inquit intelligentia plena est formis. Confirmatur quia ab extremo ad extremum peruenitur ad medium. Considero in tellectum diuinum in omnimoda actualitate: osidero humanum in omnimoda potentialitate. Est enim secundum philosophum in. 3. de anima in sui principio: sicut tabula nuda: in qua nihil depictum est. igitur erit medius: quie aliquid participapit de potentialitate humani intellectus: inquantum receptiuus: et aliquid de actualitate di uini inquantum spenbus informatus: et hic correspondet triplicifcausae formae. scilicet in causa sicuti in deo: In intellectu sicut in angelo: et in se extra: sicut in vniuerso. Et si quaera tur: vtrum possint eis singularium imprimi spe cies. Dico quod sic: immo cum habeant intellectum vt agentem: et possibilem possunt causa re in seipsis multas nouas de singularibus species.
¶ Sed secunda pars conclusionis: dicit quod superiores angeli non intelligunt per species magis vniuersales: quam inferiores: ita quod vna pecies angeli repraesentet plures quidditates. pbatur sic. Omnis ratio cognoscendi aliqua: habet vnum obiectum primarium: quod illa omnia aut eminenter aut formaliter continet: sed nul la species in intellectu angeli sic accipiendo est huiusmodi: igitur: probatur maior. ideo enim diuina es entia dicitur obiectum adequatum diuini intellectus: quia continet aliquo modo quicquid suus intelligit intellectus. Sed patet minor: quomodo enim si aliqua species representat pardum et leonemus habebit huiusmodi obiectum non videtur Confirmatur ratio: capio angelum perfectissimum in natura demus ei decem species per quas co gnoscat omnia decem praedicamenta: creet de nouo deus vnum angelum in decem gradibus: isto perfectiorem sicut est possibile secundum sic opinantem in primo scripti. dist. 44. vbi ponit quod vltra omnem specim potest deus nouam fa¬ cere tunc iste cognouit per vnam specim omnia: et ita ista species erit infinita: quia infinita sunt co gnoscibilia: et cognitio cuiuslibet est alicuius perfectionis. Rursus si iterum alius perfectior fieret: cognosceret per minus vno quod ni hil est dictu.
¶ Ex quo patet falsitas opi nionis sancti tho. hoc ponentis: non enim opor tet hoc ponere ad saluandum angelicam praeeminentiam: sed sufficit quod superior aut plura aut perfectius cognoscat quam inferior. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum tunt tres breves difficultates.
¶ Prima est: an herfectius angelus seipsum per se cogno scat: an habitu. Respondetur quod potest compara ri vnum ad aliud separatim: et tunc dicitur quod seipso perfectius se cognoscit quam habitu: quan to perfectior est sua essentia quam habitus si autem capiatur habitus: vt subseruiens ange lico intellectui: tunc perfectius se cognouit essentia: et habitu simul: quam altero solo: sicut duo perfectius trahunt nauem quam vnus
¶ Secunda difficultas: an ex illa spe cie sic impraessa in mente angelica potuis set angelus cognouisse trinitatem personarum. Dicitur quod sic: sicut perfecte videns huma nitatem abstractiue cognoscit risibilitatem esse passionem eius.
¶ Tertia difficultas. An vnus angelus alium cogno scat per essentiam an per speciem. Dicendum quod vtroque modo: sicut patebit infra de lo cutionibus angelicis. Et sic patet ad quae stionem: quod videlicet angelica cognitio et actu et speciae et habitu perficitur: et quomodo. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur antecedens: et dum probatur: quia cognitio habet locum medii etc. Dico quod licet secundum nomen habeat locum medii: tamen secundum rem habe locum extremi: est enim effectus productus ab es sentia angeli tamquam obiecto: et intellectu ei tanquam potentia.