Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 4
Circa textum
Distinctio. 4. li. 2. in quo magister agit de angelorum creatione quantum ad habitum beatitudinis et miseriae prius tamen de primo.
Ost haec videm dum est vtrum perfectos et beatos creauit de angelos an miseros: et imperfectos etc. Hic si gnatur quarta distinctio huius: secundiquae sic com tinuatur ad praecedentes: Nam postquam in praecedenti distinctione ostensum est quales fuerint angeli conditi quo ad innocentiam: in praesenti distinctione omnndit quales sint conditi ad summam gloriam et diuiditur in tres partes. In prima ponitur du bia quaestio. In secunda tangitur determina tio. In tertia sequitur epilogatio. prima in principio: secunda ibi. Ad quod dici potest etc. tertia ibi. Quales fuerunt. prima parte indiuisa ma nente. Secunda pars in quae dubie quaestionis tangil determinatio: in tres partes diuiditur. In prima onndit angelos batos vel miseros non esse conditos. In secunda imperfectos factos vel perfe ctos fuisse editos. In tertia tres perfecti ca ptos modos donat bene elicitos. prima in prin cipio. secunda ibi. Ad hoc autem quod quaerebatur etc. tertia ibi. Dicitur namque perfectum tribus modis etc. Rursus prima particula: in quae docet magis angelos beatos vel miseros non esse conditos: in tres partes diuiditur. In prima sedulus malorum primo exponitur. In secunda titulus bonorum exhic exprimitur. In tertia rotulus verorum palam colligitur. prima in principio. secunda ibi. Boni vero et qui perstiterunt. tertia ibi. Ex praedictis consequitur etc. Et haec est diuisio praesentis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista determinat de mora quo fuit inter creationem et beatitudinemus aut danatione angelorum: in qua reprobat opiniones sctorum bonaue. et thoquae quaestio habter a sco. li. 2. di. 4. q. vnica. Utrum angelus noticia matutina ac vespertina decoratus fuerit in beatitudine supernaturali conditus. Et arguitur quod sic tri plici medio.
¶ Primo sic. Angelus a sui exordio fuit beatus beatitudine naturali. igitur et supernaturali: antecedens probatur. quia a prin cipio habuit illam speciem: de qua in praeceden ti lectione dictum est: in qua diuina veluti in speculo relucebat essentia: et intellectum habebat non impeditum: et per consequens cum illa sup alias species esset nobilior: sper per eam angelus diuinam intelligebat essentiam: in qua est beatitudo: sed probatur consequenta: quia causa bea titudinis supernaturalis non est minus potens quam beatitudinis naturalis: et ita si pri ma a principio mouebat et secunda.
¶ Se cundo arguitur sic. vniuersum est perfectum igitur angelus conditus est beatus. antecedens patet Uidit deus cuncta quae fecerat: et erant val de bona. Sed probatur consequenta: quia perfecto nihil deest. ex. 5. metaph. et ita sicut aliqua creatura intellectualis (sicut homo) a sui principio condita est mutabilis: ita opor tuit aliam intellectualem creari immutabi lem in lib. arbitrio. alioquin defecisset hoc gradus in rerum conditione.
¶ Tertio arguitur sic: omne habens a sui exordio in plenitudine donum sapientiae: in beatitudine fu it conditum: sed angeli fuerunt huiusmodigitur. maior patet. nam sapientia donum est ex cellentissimum sanctis piritus: in qua consum matio extat tam intellectus quam affectus. Sed minor patet per Emech. vbi inquit ad lucife rum. Tu plenus sapientia: et perfectus de core in deliciis paradisi fuisti. In oppositum arguitur auctoritate magistri in littera dicen tis: quod primo conditi sunt postea aliqui miseri: aliqui beati effecti sunt. Et Aug. super Sen. dicit. quod angelus primo factus est informis secundo lux.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primum articulum termini sunt batitudo: noticia matutia: et noticia vespti na.
¶ Primus igitur terminus est beati tudo: vnde beatitudo secundum Boetium tertio de consolatione. Est status omnium bono rum aggregatione perfectus. vbi boetius tria notat. Primo vocat beatitudinem sta tum. Unde alibi Boetius dicit Quid me feli cem totiens iactastis amici: quae cecidit stabili non erat ille gradum. Ex quo patet inuariabili tatem de ratione fore beatitudinis. Secundo notat in beatitudine omnium fore aggregationem bonorum. ideo dicit omnium bonorum aggregatione: et ista aggregatio ad tria reducitur ad visionem diuinae essentiae. ad fruitionem ipsi us: et ad tentionem perfectam: vt tentoi sit in memoria. visio in intelligentia. fruitio in voluntate: vt dicitur in communi opinione. Unde Bernt. Deus futurus est intellectui plenitudo lucis: voluntati multitudo pacis: memoriae continuatio aeternitatis. Tertio notat: quod imperfecto extat beatitudo: ideo dicit quod ille status est perfectus: cum scilicet nihil deest. vnde et Aug. 13. de trinitate. ca. 55. Btam dif finiens dicit. Beatus est qui habet quicquid vult et nihil mali vult. Aristo. autem in 1. ethico. conformen Boetio dat diffinitionem beatitudinis: licet ipsam vocet felicitatem: vt sit idem felix: quod beatus et beatitudo et fao licitas: inquit enim. Felicitas est operatio optimae potentiae secundum optimam virtutem in vita continua et perfecta. In qua diffinitione illa tria boetii innuuntur. Primo enim dicit: quod felicitas est operatio optime potentie: quam voco voluntatem seu liberum arbitrium: vt simul sit intellectus et voluntas: quod autem apud Boetium dicitur status apud philosophum dicitur operatio: felicitas enim in opere stat quietis: quod nominat status sicuti contemplatio. Secundo dicit secundum optimam virtutem: optimam in proposito voco virtutem sapientiam quae illuminat intellectum et dicitur a sapere et inflammat affectum: et dicitur a sapore: et ita totam perficit superiorem portionem: et hoc inquit Boetius dum dicit omnium bonorum aggregatione. Tertio dicit in vita continua et perfecta: vita quoque continua beata nequaquam interrumpitur: vnde in eodem primo ethicorum dicitur: quod vna hirundo ver non fatur: hoc innuit Boetius ita dicens quod beatitudo est status perfectus.
¶ Ulterius noto quod beatitudo soiet capi tripliciter. Primo modo dicitur beatitudo pro sola dispositione remota ad beatitudinem: et hoc modo dicit philosophus in primo ethicorum: quod pueros bone indolis beatificamus: inquantum scilicet sunt dispo siti ad beatitudinem. Secundo dicitur bea titudo pro quadam elevata participatio ne supraemae et supernaturalis beatitudinis per cognitionem et amorem: hoc modo felicitas actiua: de qua agit philosophus in prinio aethicorum: et contemplatiua de qua agit in decimo dicuntur beatitudo: et sic in sua creatione dicit Aug. in li. de fide ad petrum bo nos fuisse creatos angelos: vnde inquit An gelici spiritus pro eo quod rationabiles sunt per fecte aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturae suae spirituali creatione diuini tus acceperunt. Tertio dicitur beatitude ille supremus status in quo deus reuela ta facie aspicitur contemplandus. de qua dicitur Haec est vita aeterna: vt cognoscant te deum et quem misisti iesum christum.
¶ Secundus terminus est noticia matutina. Unde noticia matutina a mane dicitur. solet autem dici tripliciter noticia matutina. Primo dicitur noticia matutina: vt opponitur con tra acquisitam noticiam: et sic in angelis nomina tur noticia matutina: quae ab ipsorum creatione in eis infunditur: et isto modo tam noticia verbi per illam speciem de qua dictum est: quam rerum in verbo quam etiam per innatas spe cies: et rerum aliquarum in proprio gene dicitur noticia matutina. Secundo dicitur noticia matutina quae est visorum in diuina essentia siue videns habeat gloriam siue non: et hoc modo aug. dicere videtur super Sen. ad litteram: an gelos in statu innocentiae habuisse in verbo noticiam matutinam: et hoc satis in vnuere videtur sacer textus Benes. Praemittit enim vespere ipsi mane dum dicit factum est vespere et mane quod non esset nisi praesuppo neret aliquam matutinam noticiam in angelis ante statum gloriae. Tertio modo dicitur no ticia matutina: noticia rerum in verbo in sta tu glesiae: et hoc modo sequitur noticiam vespartinam: vt prima sit noticia matutina: quae est rerum in verbo in statu innocentiae non considerato statu gliae Secunda noticia vespartina qua est rerum: aut per innatas species: aut in propeo genie. Tertia est ista matutia: quae est in statu glsie: ideo vespere praecedit et mane sequitur. vnde factum est. vespere et mane dies vnus.
¶ Tertius terminus est noticia vespertina a vespe re: vnde notat doctor deuotus hac dist. arti. q. 2. dicit noticiam fore angelicam. In hac disunt tria lux: mane: et vespere. lux a mane in cipit: et in vespere terminatur: lux igitur ipsa est lux vera quae omnem hominem illuminat venien tem in hunc mundum. Primo igitur angeli dies incipit in mane id est in noticiam rerum in verbo a quo prodeunt: sicut a mane reliqua diei par ticula tendit: vt tandem in vespere finiatur id est in noticia rerum in proprio genere.
¶ Noto tamen quod noticia vespertina lolet capi triplio ter. Primo modo pro noticia obscura: sicut et ion hora vespertina: et hoc modo daemonum noticia per species innatas dicitur vespartina: respectu angelorum supernorum. Secundo dicitur in ange lis bonis noticia vespertina simpliciter: vt opponitur contra matutinam noticiam: et hoc modo tam noticia rerum per innatas species: quam in proprio genere dicitur vespartina: quia creatura eius vmus bra dicitur: quae posuit tenebras latibulum suumTertio dicitur noticia vespartina: solum rerum cognitio in proprio genere: et hoc modo cogni tio rerum per species innatas non dicitur vespertina nisi secundum quid scilicet per comparationem ad matu tinam in verbo. alia autem dicitur vespertina sim pliciter: quia est creature in suo proprio esse qua est vesper diei. Et tantum de primo articulo.
Quantum ad secundum articulum in sunt tres conclusiones. prima est de angelica beati tudine. secunda de praeuisione beatitudis. tertia de matutima noticia et vespertina ante ipsam btitudinem. Prima est haec. Sic ante summum beati tudinis apicem sunt angeli conditi: vt simu in gratuitis formarentur.
¶ Prima pars dicit quod angeli sunt conditi per quandam moram ante summum gradum beatitudinis: probatur: si nempe fuissent beati conditi: aut omnes: aut aliqui eorum aliqui non. non primum: quia angeli apostatici numquam fuerunt beati: perseuerantia quippe seu tencio pars est magna faelicitatis: quam hii non habueft: nec secundum: quia tunc isti beati multo clarior es fuissent lucifero: tum ratione batitudis tum ratione nature: quia melioribus dedisset in natura: vt videtur ipsam beatitudini: et ita lucifer in natura non fuisset pulcherri mus: cuius oppositum dicunt sancti: vt pate bit infra. Et si quaeratur: an etiam mali angeli sint mali conditi: vel per quandam moram praecesserit eorum natura: ipsorum actualem mali ciam. Respondet magister praecedenti dist. quod nec sunt ab optimo deo angeli mali condi ti: quia eorum malicia in opificem redundaret qui cuncta vidit quae fecerat: et erant valde bona. Et dyon. dicit: quod optimi est optima adducere: nec a principio fuerunt ex eorum actuali malicia mali: sed per moram in bo nosteterunt. vnde Aug. 11. de ciui. dei. ca. 15. tractans illud: "Plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi dei fuisti": ita in quit. "In deliciis paradisi dei fuisti: tam lapide praecioso ornatus es: vt aliquando sine peccato viueres". Ad hoc etiam est articulus facer a reuerendo patre episcopo parrhysien. Dixi tamen notanter ante summum beati tudinis gradum: intelliguntur nempe conditi in beatitudine naturalim scilicet clari in natura: de um per predictam speciem cognoscentes distincte: et eum super omnia naturali dilectione diligentes: et per species innatas rerum noti ciam habentes.
Unde beatitudo naturalis est carere poena et culpa: et hic quod inquit Aug. in li. de ecclesiasticis dogmatibus: Angeli qua in illa qua creati sunt beatitudine perseuerant non natura possident quod non mutentur. Et si alicubi occurrat: quod fuerunt creati beati a principio docet doc. deuotus huius dist. q. 2. triplicem solutionem. Prima est quae modo dicta est scilicet quod intelligitur de beatitudine na turali: non supernaturali. Secunda quod intelliguntur beati a principio: quia statim post sui exordium: illa enim morula fuit parua: sicut et de dyabolo legitur. quod ab initio in veritate non stetit id est statim post initium: quia modi cum in caelis mansit. ¶ Tertia solutio quod intelliguntur beati a principio dispositiue: quia in tanta claritate naturae conditi sunt: vt nullum ad malum impedimentum: et multa ad bonum adiuuamenta haberent. Sed exurgit graue dubium de ista morula quae fuerit: et quotta ad termpophus nostrum an hora vel dimidia: vel solum per momentum fuerunt boni ante beati tudinem et mali ante culpam.
¶ hic respondet doctor subtilis in ista distinctione per tres binarios regularum euidentissime hu ius negotii pandens veritatem.
¶ Prima regula primi binarii est merentes vsque ad nunc praemiationis in illo: nec praemiati sunt patet regula: quia in illo nunc non sunt in via: quia illud est nunc praemii: ergo in illo non possunt demereri: quia non possunt impediri quin reddatur sibi praemium debitum pro merito pro tota duratione contracta: vsque ad illud nunc: sicut nec homo bene viuens in tota vita sua in instanti mortis potest demereri.
¶ Ex ista regula prima patet defectus vnius op. quae satis in mul tis concordat cum opi. Thome quae solum in ista materia ponit duas moras quas vocat duo instantia: et dicit quod in prima mora seu primo instanti fuerunt omnes conditi in gra tia. In secundo instanti boni meruerunt: quia non posuerunt obiicem: mali demeruerunt: quia posuerunt obiicem: patet oppositum ex regula patet etiam quod ponit trmpophus discretum: quia instans immediate succedere instanti sine tempore medio quod supra dist. 2. fuit improbatum.
¶ Secunda regula est: quod meritum duratione praecedit praemium. patet ex prima secundi binarii. Prima regula est: quod tota mora viae omnibus angelis fuit aequalis: vt sicut omnibus hominibus aequaliter praefixum est tempus merendi vsque ad instans morteis: ita et bonis et malis angelis praefigeretur trispus aequaliter existendi in via. Ex quo patet angelos aliquando fuisse via tores. Secunda regula huius binarii est: quod quando boni vltimate meruerunt tunc in eodem instanti mali demeruerunt. patet ex praecedem ti. Tertii autem binarii prima propositio est seu regula: quod omnes angeli creati sunt vniformes ita quod omnes in gratia: vel omnes in puris naturalibus Secunda regula: et est pro secunda parte con clusionis quae dicit quod omnes angeli sunt creati in gratia: quilibet angelus in gratia fuit conditus: haec enim valde est probabilis: quam uis enim non sit necesse peccantem prius fuisse in gratia congruum tamen est: quod illi non solum fuerunt iniusti: quia acceperunt libertatemus naturalem: per quam potuerunt seruare iusticiam sed quia acceperuntiusticiam gratuitam: vt innuit Anf. in locis pluribus in li. de casu diaboli.
¶ Ex quibus regulis infero quod tres more fuerunt in omnibus angelis: seu bonis seu malis: in prima mora omnes fuerunt conditi in gratia: et in hac omnes fuerunt conformes. In secunda mora boni meruerunt: et mali demeruerunt. Et hic incepit difformitas In tertia mora boni praemiati sunt per bea titudinem: et mali puniti sunt per damna tionem: et in ista consummata est bonorum angelorum faelicitas: et malorum miseria Sed tunc quaeritur: quae fuerunt iste more: sanctus Thomas somniaret vnum tempus discretum contra intentionem omnium philosophorum: et licet eum sui sequaces maximum vocent philosophum: et differet quod fuerunt instantia temporis discreti. sed hoc supra dist. 2. fuit improbatum: ideo dicendum quod istae morae fuerunt diuersa nunc eui. Sed tunc quis quaerit: quod se habent heae morae ad tempus nostrum: Dico ex doctore subtili: quod prima mora in qua fuerunt omnes conditi in gratia: correspondebat instanti temporis nostri: ideo val de fuit modica. Secunda mora in qua boni meruerunt: et mali demeruerunt: corresponde bat tempori habito seu consequenti instans correspondens primae more: et patet clementia dei: qui non statim puniuit per ignem peccatum angelicum. Et si dicatur tunc peccatum perman sit impunitum pro aliquo momento: et ita ali quid inordinatum. Dicendum quod non: nam licet igne non puniretur in caelo: erat actus ille dif formis sibi paena: quia ab Augstin. scriptum est. Dem peccatum peccanti paena est. Et quod ista mora secunda corresponderit tempori habi to non solum instanti cogit: tum primo: quia mali multis speciebus peccatorum peccauerunt: vt patebit distinctione. 6. et ita oportuit: quod vno post aliud alioquin pec cata secunda non fuissent demerita: sed paene peccati primarii: tum rursus et valde cogit: quia bonis angelis pro magno merito ascribitur: quod vicerunt praelium tentationis. Factum est praelium magnum in caelo etc. Si autem solum fuisset vnum instans temporis nostri tunc non fuisset victoria: nec hoc praelium patet. quia in illo instanti mali peccassent et boni meruissent: et ita malum malorum non tentasset bonos: et per consequens non fuisset victoria: non poterat quippe malorum peccatum tentare nisi postquam factum est. Ter tie autem more in qua boni confirmati sunt in gloria: et mali in obstinatione corrumpit totum tempus sequens instans beatitudinis et obstinationis.
¶ Ex secunda autem par te conclusionis infero: quod defecit doctor deuotus hac distinctione: ponendo angelos in gratia non fuisse conditos. patet oppo situm ex conclusione: vnde et sanctus Tho mas in secundo scripti hac distinctione: quaestione. 3. hoc idem asserit scilicet angelos conditos fuisse in gratia: licet propter eum non teneam conclusionem: sed alio triplici motus medio. primum est expressa sanctorum auctoritas et occurrit triplex. Prima est aug. 12. de ciuitate dei. Creauit deus angelos simul in eis condens naturam: et largiens gratiam. Secunda ex glo. super illo Osee verbo. Dilexerunt vinacia vinearum: glo. Hiero. solum per vinacia intelliguntur daemones qui creati sunt in magna pinguedine spiritus sancti: sed propter habundan tiam arefacti de caelo ceciderunt: pinguedo autem sanctis piritus est eius gratia. Tertia auctoritas est Dama. valde expressa. Per verbum dei creati sunt angeli: et a spiritu sancto per sanctificationem perfecti. Secun dum vero medium principale mouens ad haec ponendum est doctoris subtilis aucto ritas in hac distinctione: innuens angelos in gratia fuisse conditos. Tertium vero est idoneitas angelorum: quia a sui principio erant receptacula munda et specula clara vt innuit dyon. quarto de diui. nominibus et dei liberalitas qui prompte non inuidens in mente disposita sua bona distribuit. Unde valde probabile est quod sicut in rerum crea tione deus producit arbores cum suis fo liis et fructibus: sic angelos condidit gre tia plenos et virtutibus.
¶ Secunda con clusio est de praeuisione beatitudinis: et est haec. Sicut malis angelis non est suus casus reuelatus: sic nec bonis sua felicitas. Prima pars dicit quod malis angelis non fu it reuelatus suus casus. probatur argumento ansel. in lib. de casu diaboli: si enim angelo malo ante suum casum fuit reuelatus suus casus: quaero aut volebat suum casum: aut nolebat. Si volebat ergo iam ceciderat: quia volebat peccare: et velle peccare: pec¬ care est: et ita non praesciebat se casurum. Si autem dicatur: quod praesciebat et nolebat: tunc sic: quantomagis nolebat: tanto magis dolebat: et quantomagis dolebat: tanto iu stior erat: et quantomagis dolebat erat mi serior: ergo quanto iustior: tanto miserior: sed hoc est inconueniens: igitur. Confirmatur ista pars argumento magistri in littera: si praescierunt: aut ergo vitare potuerunt et voluerunt et ita non ceciderunt: aut vitare voluerunt et non potuerunt: et ita miseri fuerunt: aut tertio vitare potuerunt et noluerunt: et ita stulti et maligni fuerunt. Si igitur quodlibet istorum est impossibile: impossibile est eos sui casus habuisse praescientiam. Et si obiicia tur contra hoc: per hoc quod dicit Bern. in li. de gradibus humilitatis: tranctans illud. Ponam sedem meam ad aquilonem. Pu to inquit per aquilonem malos homines fuisse designatos: per sedem potestatem in illos et dicit quod ipse lucifer praeuidit in praescientia dei suam damnationem super malos: et hoc fuit per peccatum: igitur preuidit suum casum. Ad hoc ipse Bern. in eodem libro respondit: quod ipse dyabolus lucifer praeuidit consequens: scilicet dominationem suam super malos: et non praeuidit antecedens scilicet quod hoc fieret per pec catum. Multi nempe boni malis dominantur: et dat exemplum de ioseph: qui praeuidit suam sublimationem super fratres suos: sed non praeuidit scilicet quod hoc fieret per venditio nem: et alia multa quae a fratribus suis perpessus est.
¶ Secunda pas conclusionis di cit: quod bonis angelis non fuit reuelata sua felicitas. probatur: tunc enim prius videretur deus punisse daemones: quam fuissent mali: com re enim his non dedit praescientiam istam: vt fortius mouerentur in bonum: sicut dedit bonis. Ceterum videretur: quod lucifer aliqua liter se posset excusare a peccato inquiens: scientiam non habui quam aliis dedisti: ideo sic cecidi: et ita sicut mali non fuerunt praescii sui casus: sic nec boni suae felicitatis. Et si dicatur: quod habuerunt a suo principio an geli omnes cognitionem innatam omnium specierum: igitur a fortiori et sui status scilicet bo ni quod erant confirmandi. Dicendum quod non est simile: cognitio enim rerum spectat ad cognitionem naturalem: sed cognitio beatitu dinis de communi spectat ad statum glo riae: ea propter in illo statu solum dari debuit.
¶ Tertia conclusio est de noticia matutina et vespertina ante beatitu dinem: et est haec: sic ante beatitudinem angeli cis in mentibus matutina fuit cognitio vt in eis vespertina non deesset. Prima pars dicit: quod ante beatitudinem angeli habuerunt matutinam noticiam. probatur: noticia matutina est cognoscere verbum: et res in verbo. sed istam habuerunt angeli ante beatitudinem. igitur maior est ex quid nominis. Sed minor patet auctoritate Bern. exponetis illud. Scio ego quod propter me haec tempestas grandis super vos Dicit ibi quod lucifer in verbo diuino vidit antequam caderet verbum dei incarnandum: et postquam cecidit in paradisum terrestrem vi dit hominem: et suae recordatus visionis inui dens ei ascensuro vnde ceciderat: tentauit. Et si obiiciatur: sequeretur: quod tunc fuisset beatus: quia videre verbum est beatitudo: dicitur quod verum est videre verbum intuiti ue quod non fecit: sed per solam speciem de qua dictum est in praecedenti lectione. Et si quaeratur. an mali angeli adhuc habeant istam specien. Dicit doc. deuo. in smina huius dist. quod sic sed obscurata est quasi funditus: vnde imaginor in creatione angelica quo ad istam noticiam hunc fuisse processum. Primo die dominica in principio creata fuit natura angelica: cum huius modi noticia matutima. Secundo fuit confirma tio bonorum et malorum reprobatio cum de mane huius diei dicit deus: fiat lux id est confirmatio bonorum: et facta est lux. Et de malis subditur: et diuisit deus lucem a tenebris. Tertio in bonis fuit completa per gloriam ista matutina cognitio et in malis per damnationem obfuscata.
¶ Se cunda pars conclusionis: dicit quod habue. runt ante beatitudinem etiam noticiam vespertinam: patet autctoritate Augusti. super Senes. et aliorum sanctorum. Et tan tum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres breves difficultates.
¶ Prima est an ante beatitudinem fuerint omnes angeli aequa ies in charitate: et virtutibus. Dicitur quod non quinimmo multi angeli damnati habuerunt maiorem charitatem: quam multi qui modo sunt beati: patet de lucifero: de quo principaliter dicitur. Tu plenus sapientia et deco re fuisti: ex quo patet euidenter ingratitudo eorum: qui tantum acceperant a domino deo: et tam superbi recedebant. Et ideo lucifer in infimum cecidit plus: recte quippe versificator dicit. Quanto gradus altior: tanto ca sus grauior etc.
¶ Secunda difficultas est an mali angeli statim in momento post peccatum de caelo ceciderunt: probabiliter dicitur quod aliqua morula steterunt in caelo post peccatum primum: quia quandiu fuerunt viatores: vt iam dictum est in secundo articulo: quod illa secunda mora correspondebat tempo ri nostro habito.
¶ Tertia difficultas: an sit aliqua cognitio meridiana in ange lis: quia dicit propheta. Uespere et mane et meridiae etc. Dico quod sic: sed illa non fuit ante gloriam: quia meridiana lux signat ardemtissimum calorem charitatis: qui est in statu gloriae: aliae autem due benae fuerunt in statu in nocentiae. Et tantum de tertio articulo. Ex qui bus patet ad quaestionem: quod videlicet ange lus matutina et vespertina noticia decoratus non fuit in beatitudine supernatura lli conditus. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum nego consequentiam: et ad probationem dico quod deus potuit in instanti creationis facere eos beatos: Sed gloriosius fuit eis habere praemium ex aliquo merito primo quam sine quocumque: ideo eis fecit quod erat melius.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Superni spiritus miseri creati non sunt penitus neque beati. Dicit com clusio. quod angeli nec sunt creati miseri: nec beati. Et deducitur a principio distinctionis vsque ad illud ca. Ad hoc autem quod quaerebatur etc.
¶ Secunda conclusio: angelus perfectus et creabatur: et imperfectus producebatur. Di cit conclusio: quod potest dici secundum varios mo dos loquendi: quos tangit in littera: quod an gelus creabatur perfectus et imperfectus. Et de ducitur ab hoc capitulo. Ad hoc autem etc. vsque ibi. Quales fuerunt angeli etc.