Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 5
Circa textum
Ost hec con sideratio adducit inqua rere quales effecti sunt dum diuiderentur auersione et couersione etc. Hic signatur quinta distinctio huius secundi: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam post quam in tertia et quarta distinctionibus posita est angelica creatio in praesenti distinctione declaratur diabolica auersio. Et partitur ista pars in tres partes principales. In prima daemionis miseri panditur auersio. In secunda eius ostenditur de caelis celeri casu de scensio. In tertia qualis luciferi est obsti natio. prima in principio. secunda dist. 6. bi. Praeterea sciri opertet etc. entia ibi. di. 7. Supra dictum est quod angeli etc. Prima rut sus particula quae est praesens dist. In qua daemonis miseri panditur auersio in tres partes diuiditur. In prima: quid sit auersio atque conuersio clare ostenditur. In secunda quae haec conditio sit et affectio plane exprimitur. In tertia est dubitatio cuius solutio in pa lam ponitur. prima in principio. secunda ibi Habebant enim omnes: tertia ibi. Si autem quae ritur vtrum post creationem etc. Et ista tertia pars in tres partes diuiditur. In prima ostemdit quod in conuersione hominis confertur gratia. In secunda ostendit: quod inest ex auersione malis iuste miseria. In tertia ostendit quod conuersio in bonis in confirmatione non fuit meritoria. prima in principio. secunda ibi. Idque a quibusdam dicitur. tertia ibi. Hic quaeri solet vtrum in ipsa etc. Et haec est diuisio etc. Circa quam quaeritur.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet: an angeli prius beatitudine quam acceperut meru erint: vel in instanti creationis beati / et daemones miseri: in qua repre hendit opinionem sancti Thomae. Et recitatur defectus magistri sententiarum primus in isto secundo. Et habetur a Scoto in isto passu in duabus quaestionibus. N demonum ex superbia auersio / et bonorum consummata conuersio merito fuerit prae uio: Et arguitur primo / quod auersio daemonum non fuerit per superbiam.
¶ Primo sic de lucifero. Peccatum daemonis fuit maximum: sed su perbia non est maximum peccatum: igitur prima ei auersio non extitit superbia. Maior patet. Tum ratione eius in quem peccauit / quia in deum. Tum ratione eius qui peccauit: quia angelus in statu perfecto. Tum tertio ratione peccati quod est irremis sibile. Sed minor patet: quia opposium superbiae est humilitas: quae non est maxima virtus. Pro atur: quia potest esse informis / non charitas. Tun irsus: quia est species temperantiae: quae minima est ritutum cardinalium.
¶ Secundo arguitur ad est sic de caeteris daemonibus. Omnis superbus opetit praesse / non subesse: sed minores denones appetebant subesse / non praesse: ergo deo fuit peccatum eorum primum superbia. Maior atet per beatam Augstin. 14. de ciui. dei diffinintem superbiam. Quid est inquit superbia / nisiuersae celsitudinis appetitus: ideo dicitur iperbia / quasi super alios iens. Sed patet mi or auctoritate magistri: et hugonis de sancto ictore dicentium quod perui demones consentie ant lucifero: et ita ponebant se sub eius doinio: et eis certum erat non posse iugum di ittere dei.
¶ Tertio arguitur: quod bonorum igelorum consummata conuersio non fuerit meri praecedenti. Nullum magnum praemium datur a o sine magno merito: sed beatitudo ange a seu consummata conuersio fuit maximum perium: ergo summum exegit meritum: et istud non poit esse in tam perua morula: cum etiam homo viaecum magno. labore per totam vitam hoc ac¬ quirat: et ita videtur quod hoc praemium merentur nobis ministrando. Maior patet ex ratione iusticiae distributiuae: quae secundum merita ponderat praemia. Sed patet minor per Augstin. dicen tem: Summa merces est vt ipso perfruamur.
¶ In oppositum autem primi primo arguitur de lucifero auctoritate Aurelii augustinus 1. super Ben. ad litteram. Factus (continue se a luce verita tis auertit) superbus / tumidus: et propriae po testatis delectatione corruptus. Secundo de minoribus daemonibus auctoritate Breg. 2. mo ralis. Tanto magis homines ad caelestia ascendere inuident / quanto se a caelestibus per immundiciam elationis desertos vident. Tertio arguitur quod meritum praecesserit praemium in bonis angelis auctoritate beati Augustinus in li. de corruptione et gratia. Angeli sancti qui cadentibus aliis steterunt: illius vitae mercedem recipere meruerunt.
¶ In ista quaestione ad alias pa riformitur sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaQuorum Bratiuus. Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus.
¶ Primus igitur terminus est conuersio. Unde con uersio solet capi tripliciter. Uno modo dicitur conuersio propositionum transmutatio scilicet dum de subiecto fit praedicatum / et de praedicato subiectum. Et isto modo apud logicos extat conuersio triplex. simplex / per accidens / et per con trapositionem. Et notat magnus Albertus in perdicamentis / super praedicamento ad aliquid: quod ista tria differunt: Conuersio / conuertibili tas et conuertentia. Conuersio quippe solum est pro positionum. Conuertibilitas deo est sbiecti et passionis: vt est homo et risibilitas: vnde dicimus quod risibilitas est conuertibilis cum homine: sed conuer tentia solum est correlatiuorum. Unde et philosophus in ad aliquid dicit / quod relatiua dicuntur ad conuerten tiam. Et de huiusmodi conuersione agit Aristo. in. i. priorum. Secundo principalitur dicitur conuersio quaedam arguendi species: dum. scilicet ex opposito conclusionis cum altera praemissarum infertur alterius praemissae opus positum: vnde et inde dictus est a philosopho in. 2. prius orum syllogismus conuersiuus: et differt hic modus arguendi ab argumento ad impossi¬ bile secundum textum et commenta: quia in argumento ad impossibile non proceditur ex conclusione illata actu / sed habitu. In syllogismo autem conuer siuo proceditur ex opposito conclusionis actu illatae. Tertia dicitur conuersio realis: et ista est triplex. Prima est in inferius: vtputa quando ma gis perfectum in minus perfectum conuertitur: sicut hyemis tempore in climate nostro aer conuertitur in aquam. Secunda est: quando fit conuersio in aequale: vt sunt commutatiua iusticia / conuersiones politice: quemadmodum nummisma in panem seu vinum: ex. 5. ethi. Tertio quando fiunt in melius: vt tempore estiuo conuertitur aqua in aerem / et aer in ignem. Et hoc tertio modo in mente intellectu ali creata extat triplex conuersio naturalis: per gratiam et gloriam. Conuersio naturalis est quando mens ex sua naturali conditione ad deum est ordinabilis et appetitu tendit naturali: et hoc modo loquitur Proclus. 3 propositione: vbi ponit triplex esse rerum. Primum in causa: secundum in egressu rerum: et tertium in regres su ad causam suam / et dicit. Unumquodque tunc perfectum est / cum ad id reuertitur vnde processit: sicut patet in circulo: tunc enim perfectus est quando finis iungitur principio. Secunda conuersio est per gratiam: dum. scilicet habitu charitatis mens suo communiungitur principio. De hac conuersione dicitur. Nunc ergo in toto corde vestro conuertimini ad me dicit dominus. Et ista conuersio fit tripliciter: sicut potest elici ex simili dicto doctoris subtilis lib. 4. in materia baptismi distin. 6. parte. 3. q. 2. habitu solum: sicut in dormiente habente charitatem habitu et virtu te simul: sicut est in illo qui a principio vni us negocii sibi proponit omnia in laudem dei facere: non tamen semper cogitat de hoc in pro cessu operis. Secunda conuersio fit habitu virtute et actu: quando scilicet propter deum operatur: et in ista completur conuersio gratiosa. Tertia conuersio mentis creatae intelle ctualis fit per gloriam: dum. scilicet mens creata immutabiliter suo adhaeret principio: ad quod conuertitur memoria tentione / intelligentia visione / voluntas fruitioue: et haec dicitur voluntas consummata: de qua quaerit quae stio.
¶ Secundus terminus est auer sio. et debet scribi sine d. Aduersio nempe cum d: idem est quod conuersio sicut est illud: Aduerte mala inimicis meis: id est conuerte mala inimicis meis. Auersio au tem de se nihil dicit positiuum. Unde in pro posito: auersio a deo solum dicit desertionem summi boni: ita quod sit secundum nomen quid positiuum: licet secundum rem sit quid negatiuum: sicut peccatum affirmatiue dicitur: licet formaliter a parte rei nihil dicat positiuum. Solet autem auersio a deo capi tripliciter. Primo modo solum in habitu: ita quod nunquam in eodem supposito fuit actu: licet bene in alieno: hoc modo pueri ante baptismum ratione peccati ori ginalis dicuntur auersi a deo. Secundo auersio dicitur habitu: ita tamen quod aliquando fuit actu: et isto modo peccator post actum peccati auersus dicitur a deo ratione deformitatis et reatus in anima manentis. Ter tio modo dicitur auersio ipsa inordinata affectio: qua bonum spernitur incommutabile: et hoc modo proprie dicitur auersio et sic capitur in titulo quaestionis.
¶ Tertius terminus est daemon. Unde daemon solet capi tri e pliciter. Uno modo daemon idem est quod sciens. Unde et de Paulo dicebant atheniemses. Nouorum daemoniorum videtur annuncia / e tor id est nouarum scientiarum. Patet ex textu se quenti. Dixerunt enim ei: Noua enim infers auribus nostreim: ita quod daemonium idem sit quod scientia: et daemon idem quod sciens. Secundo dicuntur daemones apud platonem quedam naturae subtiles aereae mirae cognoscibilitatis. Et sic accipiendo daemon dicitur tripliciter. Sunt enim apud platonem primo calodaemo: nes id est boni daemones: a calo quod est bo num. Sunt secundo cacodaemones: a cacos quod est malum: ideo dicuntur mali daemones. Tertio potest accipi daemodo / quasi di mon a diuitiis: et mammodo pro quodam communi his et illis: sicut animal est commune homin et boui. Tertio principaliter dicitur demodo pro angelo apostata per peccatum obstinato: et sic accipitur in theologia: et est inuentum ex lingua syriaca: quali dimon / a diuitiis et mam mon. Mammon quippe in illa lingua diues dicitur. Dum igitur angelus immeritus beatitudinis diuitias habere voluit / seu dei aequalitatem: recte daemodo numcupatus extitit: seu per contrarium diues id est pauperimus seu miserrimus. Unde magister sequenti dist. ca. i Et sicut inter bonos dicit nomine demodnis di¬ uitiae vocanur scilicet mammona. Est enim mammodo no mem daemonis: quo nomine vocantur diuitiae secundum sy riacam linguam. Et tantum de primo articulo. Quo ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de auersione luciferi. Secun da de auersione minorum daemonum. Tertia de consummata conuersione bonorum angelorum.
¶ Prima est haec. Lucifer ita inflatus est primo superbiae spiritu: vt non errore intellectus / sed peruersa voluntate dei aequalitatem appete ret. Prima pars conclusionis dicit: quod primum peccatum luciferi fuit peccatum superbiae. Probatur diuisione septem peccatorum mortalium sufficienti: ad quae caetera mortalia reducuntur: vt infidelitas / haeresis / idolatria etc. Prima enim sunt pure carnalia: sicut gula / luxuria. Se cunda sunt pure spiritualia: sicut ista quattuor: su perbia / inuidia / ira et accidia. Tertium est in medio inter carnale et spirituale / naturam sapiens vtrorumque scilicet auaricia. Sed non primo peccauit peccatis carnalibus: nec partim carnali / nec partim spirituali: cum sit simplex spiritus: ergo a diuisione sufficienti peccauit primo peccato spirituali. Sed non inuidia: quia secundum Augstin. in libro de verginitate. Inuidia est proles superbiae: et per consequens superbia est mater eius: mater autem praecedit filiam. Nec secundo peccauit primo peccato irae. Ira quippe est vindex concupiscentiae lesae: et ita praesupponit concupiscentiam peruersam seu impeditam: adeo quod non fieret nisi esset peruersa. Confirmatur: quia peccatum primum angeli non potuit primo esse nolle. Omne quippe nolle velle prae supponit: ideo enim aliquid ad aliquid habet nolle: quia respectu alicuius habet velle cui illud contrariatur: nolle autem est odii et ire: vnde odiens vult oditum non esse: ex secundo rhetorice: igitur ante hoc nolle est ali quod velle. Nec tertio primo peccauit peccato accidiae. Patet: quia etiam peccatum accidiae ex aliquo ve lle inordinato praecedemte nascitur: quare enim quis non vult laborare: quia se nimis delicate diligit: igitur per diui sionem relinquitur quod primo peccauit peccato superbiae. Confirmatur ista pars triplici au ctoritate. Prima est ex glo. super illud: Ui debam sathanam quasi fulgur de c aelo caden tem. Dicit glo. Qui singulariter elatus erat: vt in eius casu caeteri de elatione timerent. Secunda est Isidori de summo bono: Mox vt factus est / in superbiam erupit: et praecipitatus de caelo est. Tertia est ex eccle siastico. Initium omnis peccati superbia. Et si obiiciatur per illud apostoli: Radix omnium malorum cupiditas: ergo primo peccauit peccato. auariciae. Dicendum quod cupidi tas solet accipi tripliciter. Primo modo dicitur cupiditas quaedam inclinabilitas in aliquod inordinatum: seu ex corruptione fomitis / sicut in nobis: seu ex conditione natu ae: sicut in omni creato libero arbitrio per naturam: tale enim ex se flexibile est / et in bonum et in malum: et isto modo cupiditas est radix et initium omnis peccati / etiam superbiae: sed hoc modo non est peccatum / solum quippe est conditio. Secundo modo dicitur cupiditas omnis amor alicuius inordinatus: et sic consequitur omne peccatum. Tertio modo dicitur cupiditas amor alicuius inordina tus: quod promittere videtur sufficientiam: et hoc modo de auaricia: et est in nobis occasio aliorum peccatorum: quod notauit apostolus quando dicit: Radix omnium malorum cupiditas. Et sic patet quod alio modo est initium peccati superbia / alio modo cupiditas: quia cupiditas vt conditio non est peccatum: ideo recte dicitur radix: superbia autem vt actus: ideo dicitur initium: vel superbia dicatur simpliciter ini tium: quia fuit primum peccatum. Cupiditas au tem dicitur radix: et hoc in nobis quibus loquitur apostolus: ideo non est contradictio. Sed queret aliquis: an istam superbiam in lucifero secutum sit aliud peccatum: Respondet doc. deuotus huius distinctionis. q. 1. arti.. 1est quod sic. Unde peccatum luciferi potuit considerari primo quantum ad inchoationem: secundo quantum ad mediationem: et tertio quantum ad consummationem. Suum nempe peccatum initiatum est in praesumptione: statim enim vt vidit suam pulchritudinem / praesumpsit. Hediatum est in ambitione: quia praesumens de se appetiuit quod omnino supra se fuit: et ad quod peruenire non potu it: sed consummatum est odii auersione: quia exquo obtinere non potuit quod concupiuit: ideo deo affectu contraire caepit: vnde odium istud dei maximum fuit eius peccatum. Unde egregie doctor subtilis huius secun¬ di / distinctione. 6. q. 2. dicit: quod sicut in bo nis proceditur a magis bono ad minus. bonum: sicuti ex dei dilectione ad creature dilectionem. Sic econtra in malis ex minus malo ad maius malum: sicuti ex dilectione sui ad odium dei. Eapropter dicit Augustinus quod duo amores duas fecerunt ciuitates: Ciuitatem hierusalem amor dei vsque ad contemptum sui: Ciuitatem babylonicam amor sui vsque ad contemptum dei. Rursus in quo libet istorum trium peccatorum mortalium fue runt tria peccata. Primo nempe ipsam praesumptionem: quae fuit eius primum peccatum: concomitantur tria peccata mortalia. Primum fuit ingratitudo: quia gratias non egit deo de suis baeneficiis. Unde Pernmn. in libro de gradibus humilitatis. Quia gra tuite bonitati dei a qua conditus es / ingratus existis: iusticiam quam expiartus non es / non metuis. Secundum peccatum fuit nimius amor sui / quando se vidit ita formosum: et hoc peccatum vocat doctor subtilis loco praeallegato luxuriam: capiendo large luxuriam pro omni amore sui inordinato. Tertium peccatum fuit omissio. Debebat quippe prohibere illam praesumptionem quod non fecit: ideo omisit. Similiter medium. scilicet ambitionem / comitantur alia tria. Primum fu it: quia voluit (vt patebit in tertia sparte huius conclusionis) esse deus. Unde glo. su er illud pateso. Quae non rapui tunc exoluebam. Adam et diabolus voluerunt rapere diuinitatem: et amiserunt felicitatem. Secundum peccatum fuit: quia appetiit gloriam modo indebito / vtputa sine meritis. Unde Ansel. in li bro de casu diaboli. Nihil appetiit ad quod non peruenisset si stetisset. Tertium peccatum fuit: quia nimis cito: quia appetebat gloriam adhuc existens viator. Similiter tertium scilicet odium dei tria comitantur. Primum est inuidia. Exquo enim habere non potuit quod quaerebat: caepit diuine inuidere felicitati. Se cundo peccatum obstinationis. Tertio peccatum desperationis / se de venia penitus elon gans. Unde patet in eo verisimiliter tres quaternarios seu. 12. peccata mortalia fuisse: vel in se / vel aequiualenter. Et si quaeratur: an perpetrauit vnum antequam fieret aliud: quia il lud erat ex praecedenti lectione aeuum corre¬ spondens tempori nostro habito: vtrum primum fuerit remissibile? Dicitur quod sic: et quod potuisset poenitere de primo / et veniam apud deum reperisse. Sed tunc dubitatur: quae penitentia fuisset ei iniuncta: Potest dici quod lola contritio suffecisset: vel forte locum inferiorem in caelo accepisset: sicut aspicimus in politia mundana. Et si dicatur: sequeretur etiam modo quod eorum peccatum foret remissibile: de hoc dicetur dist. 7.
¶ Secunda pars conclusionis diciti / quod non peccauit primo errore intellectus. Probatur: quia error vt do cet Augustinus in enchiridion / est poena. Si igi tur primo habuit lucifer errorem: et ex erro re venit in culpam: prius fuit in eo poena quam culpa: quod est contra Augstin. Non est inquit deus prius vltor quam homo sit peccator.
¶ Tertia pars conclusionis dicit / quod appetiit aequalitatem dei. Unde Bernu. in li bro de gradibus humilitatis. Haec iniquitas tua non ita momentanea / sed odio di /¬o gna est sempiterno: quod tuo dilectissimo et altissimo desideras semper equari. Et quod hoc possit desiderari / persuadetur a doctore subtili. Uoluntas enim omnis tam commo di quam bonesti habet totum ens pro obiecto: et ita sicut potest quodlibet ens amare amore amicitiae / sic amore concupiscen tiae: et ita aequalitatem dei: nec hoc impedit impossibilitas. Damnati quippe odiunt deum: et ita volunt eum non esse: quod tamen est impossibile: sic in proposito. Et si dicatur / quod secundum philosophum electio non est impossibilium. Dicenm dum quod electio solet capi tripliciter. Uno on modo pro omni actu voluntatis. Secundo modo pro actu voluntatis distincto contra actum ex infirmitate et ignorantia: sicut accipere videtur Aristo. in. 5. ethicorum vbi peccatum diuiditur in peccatum ex electione / infirmitate et ignorantia: et hoc modo electio bene est impossibilium. Unde Aristotur. in. 3. ethicorum. Uoluntas est impossibilium. Tertio dicitur electio actus voluntatis consequens conclusionem syllogismi practici: et hoc modo non est impossibilium: quia de impossibilibus nullus syllogigat: et hoc modo loquitur philosophus quando dicit quod electio non est impossibilium.
¶ Ex secunda parte conclusionis infero quod grauitur valde in defecit sanctus Tho. vbi innuit quod peccare non potuit angelus stante scientia faciendi in vniuersali et particulari: non tantum secundum habi tum / sed secundum actum. Et dat exemplum de medico qui dat medicinam aegroto bonam secundum infirmitatem quam considerat: licet noceat in firmo ex alia infirmitate abscondita medico. Patet oppositum ex conclusione: et comfirmatur ex articulo parrhysiensi: non posse sstante scientia in vniuersali et particulari) voluntatem facere oppositum error: vnde patet cla re / quod oportet vel sanctum Thomam dare locum articulo / vel articulum sancto thomae. Sed non dubitatur quo ad hoc / quan articulus sit praestantior.
¶ Secunda conclusio est de auersione minorum angelorum: et est haec: Minores daemones sic elatione tabuerunt / vt luci feri peccato mouerentur. Prima pars diciti / quod minores daemones peccauerunt peccato superbiae. Probatur. Omne peccatum aut est concupi. scentia oculorum / aut carnis / aut superbia vitae. Sed non peccauerunt superbia peccato carnis cum sint simplices spiritus: nec oculorum concupiscentia. Primo quammaxime: cum rationalis appetitus primo moueatur: ergo a diuisione suffi cienti superbia vitae. Et si obiiciatur: quia maioris est dignitatis subesse magis nobili sicu ti regi quam duci. Si igitur peccassent peccato superbiae: videtur quod non elegissent subesse lucifero: et non subesse deo: qui in infinitum erat no bilior. Hic dicitur quod bene sciebant isti daemones minores deum longe perfectiorem lucifero: sed quia volebant esse beati sine meri tis: et sciebant quod deus nolebat hoc: elege runt esse sub dominio luciferi: vt medio eius illud possent consequi: sicut patet in mundanis politiis. Secunda pars conclusionis. dicit: quod moti sunt ad peccandum ex peccato luciferi. Hanc partem expresse ponit Ioam nes dicens: Draco traxit secum tertiam partem stellarum. Et si dicatur: quod tunc sequeretur quod peccatum minorum angelorum esset remissibilesicut fuit peccatum Ade: quia alio suggerente factum est. Dico primo sicut dictum est de lucifero: quod dum peccabant primo peccato: ante ad uentum secundi peccati adhuc existentes viatores erat remissibile per poenitentiam: nunc autem sunt in termino: quia secundum Dama. Quod est hominibus mors / extat casus diabolo. Dico vlterius quod non est simile de pec¬ cato Ade: quia fallendo deceptus est: non ita minores daemones / sed solum conceptum su um monstrando. Sed quomodo potuit eis modo strare suum conceptum: patebit. 9. di.
¶ Ter tia conclusio est de conuersione consumma ta beatorum spirituum: et est haec. Sic beati an geli suam consummatam conuersionem ante meruerunt: vt iam eam ministerio nullatenus mereantur. Prima pars dicit: quod sancti angeli me ruerunt suam beatitudinem per opera praecedentia seu merita. Probatur / videlicet argumento doctoris subtilis hac dist. Uoluntas non vult simul aliquid mutabiliter et immutabiliter: sed quando praemiatur vult immutabiliter: quando autem meretur / contingenter et mutabiliter: igitur oportuit meritum praecedere praemium. Confirmatur ista pars: quia via debet prae cedere terminum: et dispositio id ad quod disponit meritum autem est via et dispositio ad beatitudinem: igitur.
¶ Secunda pars conclusi onis dicit: quod non merentur angeli suam beatitudinem per ministeria nobis impensa. Patet primo: quia tunc non existente homine non esset ange lus beatus: quia non mereretur quod accepit: sed hoc est falsum: quia minus dependent in sua beatitudine ab homine quam vnus angelus ab alio: et tamen vnus non est beatus per alium. Tum secundo: quia sequeretur quod gratia esset ex meritis: et ita non esset gratia. Probatur assumptum: daretur enim tunc angelo gloria: quia praeuideretur bene vsurus ministerio: quod est falsum. Tum tertio: quia sequeretur quod status angelicus non esset certus: quia posset durare mundus longe longius quam faciet: et semper angeli ministrarent: et ita eorum beatitudo augeretur. Et si dicatur / quod nobis ministrando aliquid merentur. Re spondetur: quod merentur praemium accidentale: vt puta aliquod gaudium: non praemium essentia le: cuiusmodi est dei visio et fruitio.
¶ Ex ista parte conclusionis patet quod defecit magister sententiarum in hac dist. vbi in fine di cit: quod opinio quae dicit quod in angelis prius fuit praemium / et postea meritum nobis ministrando: plus sibi placet: tamen patet oppo situm ex conclusione: vnde iste est locus primus in hoc secundo: in quo a doctoribus et magistris nostris parrhysiensibus magister non te netur. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres breves difficultates.
¶ Prima. an peccatum superbiae luciferi fuerit maximum eius peccatum? Dicendum quod maximum peccatum potest capi tripliciter. Primo inceptione: et sic superbia fuit in eo maximum peccatum quia primum: ex quo alia secuta sunt. Secundo dicitur maximum peccatum irremissibilitate: et sic obstinatio est in eo maximum peccatum. Tertio dicitur maximum peccatum crimi nis magnitudine: et sic in eo dei odium fuit maximum peccatum.
¶ Secunda difficul tas. An omnes minores daemones aequaliter elati sunt? Dicendum quod non: immo aliqui feruenti valde affectu / aliqui minus calido vnde et poenae eorum aequales non extiterunt per omnia: vt patebit sequenti distinctione.
¶ Tertia difficultas. An vnico actu beati meruerunt suam beatitudinem vel pluribus? Dicendum quod vno principaliter: dum scilicet se submiserunt deo / dum alii se submittebant diabolo. Secundario autem fuerunt alii actus: vtputa repugnantia malis angelia detestatio peccati eorum / et alii. Ex quo patet ad quaestionem / quod videlicet auersio demonum fuit superbia et consummata beatorum com uersio fuit merito praeuvio. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum iam patuit qualiter superbia alio modo fuit maximum peccatum / quia caput. Alio modo obstinatio / quia irre missibile. Alio modo odium dei: quia crimen ma ximum.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione sicut de acedentibus de mente magistri tres capiuntur conclu siones. Prima conclusio. Bti spiritus deo com uertuntur: sed mali funditus eo auertuntur. Dicit conclusio / quod boni spiritus sunt conuersi ad deum et mali auersi ab eo. Et ponitur a O principio distinctionis vsque ibi: Si autem quaeritur etc.