Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 29
Circa textum
Distinctio. 29. in qua magister agit de libero arbitrio secundum statum naturae institute an gratia operante et cooperante eguerit.
POst haec considerandum est: vtrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante. Hic signa tur. 29. dist. huius secundi quae sic continuatur ad praecedentem: Nam postquam in praecedenti distin. ostendit magister in statu naturae lapsae liberum arbitrium non mereri absque gratia: Nunc in praesenti dist. inquirit an gratia quae extat basis humilium indiguit ne inocentia: et habet diuidi in tres partes principales. In prima di ctis consequitur continuatio. In secunda adae quae quaeritur fuit conditio. In tertia de paradiso ponitur eius eiectio: prima in principio: secunda ibi: Ad quod breviter respondebimus etc. tertia ibi: In illius quoque peccati penam etc. prima parte indiuisa manente: rursus secunda particula in qua quaeritur quae fuit adae conditio: in tres diuiditur partes. In prima gratia probatur in statu esse primario. In secunda virtus dubitatur an sit data pro adiutorio. In tertio dictum approbatur sancto testimonio. prima in princi pio. secunda ibi: Praeterea quaeri solet: tertia ibi. Quibus respodentes dicimus. Et sequi tur vltima illa particula: In illius quoque peccati penam etc. In qua de paradiso adae po nitur eiectio: et habet diuidi in tres partes principales. In prima tangitur de paradiso exitus flebilis. In secunda additur gladius flan ma versatilis. In tertia quaestio exigitur ligni vitae difficilis: prima in principio: secunda ibi: Non vero posset ad aliud etc. tertia ibi: Po test autem quaeri vtrum de ligno vitae etc. Et haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista determinat de iusti cia originali et habitudine gratui ta ad ipsams in qua notatur sanctus Tho. et habetur a Scodo. in isto loco aestione vnica. Utrum voluntatis rectitudo absque gratia in sta tu primario sola fuit origina lis iusticia. Et arguitur quod sic triplici medio
¶ Primo sic: id solum homini in statu prius mario fuit tribuendum quo sufficienter in deum ferebatur. Sed iusticia originalis erai huiusmodi: igitur maior patet ex prima dist. huius secundi in qua dicit magister quod homo conditus est vt deum videret et eo frueretur: et ita quod ei sufficiebat pro hoc adipiscendo solum fuit et tribuendum. Sed probatur minor: quia origina lis iusticia secundum quod loquuntur de ea sancti tenebat vires inferiores subiectas rationi et rationem deo.
¶ Secundo arguitur sic: nullus sapiens dat amico suo donum quod scit cito eum perditurum et peccatum suum exhinc aggraus ri. Sed adam in statu innocentiae erat amicus dei: ergo cum deus esset sapientissimus non debuit sibi dare gratiam quam sciebat eum cito amissurum: et ita fuit sola originalis iusticia: maior patet. Est nempe contra legem amicitiae vt amicus detrimentum reportet per amicum. Sed probatur minor. Diligis enim omnia quae sunt: et nihil odisti eorum quae fecisti.
¶ Ter tio arguitur sic: equalem habuisset cum iusticis originali gratia amissibilitatem si cum ea in adam fuisset: sed eo peccante irrecuperabilites amissa fuit originalis iusticia: ergo ita fu isset de gratia: quod cum sit falsum: sequitur etc. maior patet: quia perfectior fuisset gratia illa ori ginali iusticia: et ita si minus perfectum non re habuit adam: nec magis perfectum. Sed minor probatur: quia illa iusticia faciebat immortalitatem quod non habuit in adam locum post peccatum.
¶ In oppositum arguitur per idQui etiam spoliauerunt eum et plagis impositis etc. vbi glo. Expoliauerunt eum gratuitis et vulnerauerit in naturalibus. Et Bernn Cum videret patrem nostrum emulus omni charitate circundatum et omni virtute vestitum: et hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam amiserat inuidit insanabilis ho micida.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶. Tertius est dubiorum motiuus arti culum termini sunt / rectitudo / iusticia / et iusticia originalis.
¶ Primus igitur termin est rectitudo. Unde quo ad statum innocen tiae fuit triplex rectitudo secundum triplicem potem tiam / intellectiuam / volitiuam et motiuam. Quo ad intellectiuam fuit veritas quae dicitur rectitudo. Unde Anshel. diffiniens veritatem dicit: Ueritas est rectitudo sola mente perce ptibilis. Quo ad volitiuam: secundo etiam fuit iusticia quae dicitur etiam rectitudo. vnde idem Ans hel. diffiniens iusticiam dicit. Iusticia est rectitudo voluntatis et liberum arbitrium. Libe rum inquit arbitrium est potestas seruandi re ctitudinem propter se. Quo vero tertio ad mo tiuam fuit virtus. Rectum enim vt inquiunt philosophi est cuius medium non exit extrema. Extrema creature sunt principium et finis: deus qui de seipso dicit. Ego sum alpha eto: prin cipium et finis. Erat igitur in statu primario. in motiua rectitudo: dum nulla operatio ade nec a deo vt principio nec vt fine diuertebat. Ideo scriptum est. Deus de terra creauit hominem: et secundum se vestiuit illum virtute: et iterum conuertit illum in ipsum. Et alibi. Solum enim inquit inueni quod dominus fece rit hominem rectum.
¶ Secundus terminus est iusticia. Unde solet iusticia accipi triplici ter. Primo modo dicitur iusticia idem quod con descendentia diuine bonitatis secundum quod dici tur: omne hoc iustum est quod a deo factum extat: et sic accipit Aug. in li. quaestionum veteris et noue legius et ponitur in primo sminarum dist. 42. Omnia quaidem potest deus sed non facit nisi quod conue nit veritati eius et iusticiae. Secundo accipit iusticia communiter pro qualibet virtute: et maxime. pro charitate animam gratam faciente. vnde et iusti ficatus dicitur homo post peccatum. Unde et dicit Am bro. super lucam: quod iusticia communis est virtus: quia infusa charitate infunduntur et virtutes. Ter tio modo dicitur iusticia proprie vt est vna virtutum cardinalium: et sic diffinit eam Marcus tullius. Iusticia inquit est animi bonus habi tus communi vtilitate fuata: cuilibet quod suum est tribuens: vnde et iusticia dicitur quasi iuris status.
¶ Tertius terminus est iusticia originalis. Unde solet iusticia originalis accipi tripliciter. Uno modo actiue: et sic deus dicitur iusticia originalis: quia ipse solus est quo habentibus iusticiam originalem tribuit. No senim inquit sapiens) possum esse continens nisi deus det. Secundo dicitur originalis iusticia: iusticia ab origine productionis habita: et isto modo angeli dicuntur habere originalon iusticiam: quia cum creati fuerunt iusti: sic et xpiscopus et beatam Maria quae peccatum nullum habuit priuium Tertio modo dicitur originalis iusticia habitus supernaturalis alicui vnius generis condo natus pro tota posteritate rectificans vires inferiores rationi et rationem deo: et hoc modo iusticia originalis reparta fuit in adam quasi principio to tius generem humani quae stante posteri habuisfent originalem iusticiam non per traductionem seu transfusionem: sed diuina bonitate in qualibet. articulum sunt tres conclusiones. Prima est de exigentia gratiae in statu innocentiae cum illa iusticia originali. Secunda de vnione actuali gratiae et iusticiae originalis in illo statu. Tertia de quantitate eius.
¶ Prima est haec. Adae vt aeternam consequeretur felicitatem et merita vltra originalem iusticiam gratia collata est. Dicit conclusio: quod adam non meruisset sine gratia cum illa iusticia originali: et intelligitur de comdigno non de congruo: probatur: meritum de comdigno dicit iusticiam dati et accepti adminus secundum proportionem geometricam: sed seque strata gratia a statu primario non reperiebatur ista iusticia: igitur probatur maior: quia in merito de condigno exigitur quod reddatur quod meretur: et haec vocatur iusticia distributiua: in. 5. ethicorum: et fit secundum proportionem geometricam. Sed minor probatur: quia id quod meretur) de condigno est supra posse hominis: et ita non videtur quod possit illud mereri homo nisi eleuetur per gratiam. Et si obiiciatur perillud Dam. Manentes in eo quod est secundum na turam in virtute sumus: et ita a fortiori in pri mo statu: et per consequens habuit adam merendi virtutem a natura. Respondetur quod illa auctoritas habet intelligi inchoatione non completione: quia per naturam habemus inclina tionem ad virtutes: vt tangitur. 2. ethicorum: Unde et licet in statu nature esset adam perfectus inesse primo: non tamen inesse secundo nisi per do num gratiae. Ex quo patet quod si adam implesset illa tria mandata quae sibi in paradiso praeceperat deus: aut temptationi diaboli restitisset sine gratia gratum faciente solum de congruo non dmne condigno meruisset. Et si quaeratur: qualiter illa iusticia originalis distinguebatur a gratia? Dicendum quod sicut gratia gratum faciens non gratum faciente. Iusticia quippe originalis sine gratia non faciebat gratum adam deo: nisi capiendo largo modo. Sed in qua potentia erat subiectiue: potest dici valde probabiliter: quod principaliter erat in voluntate: et erat quoddam donum supernaturale vt tangit hac dis. doc. subti. rectificans ipsam voluntatem intantum quod longe delectabilius valde erat ei adherere deo quam appetitui sensitiuo: cui erat coniuncta. Sed habebat ne idem appetitus sen sitiuus aliquod donum tale vt libentius obediret voluntati quam a suo proprio traheretur appetibili? Dicit idem doctor: quod ita oportuit: non enim videtur possibile quin visus de natura sua et in statu innocentiae ferretur) citius in ipulchrum visibile quam in id quod imperasset ratio seu voluntas nisi habuisset aliquod donum quod magis alliceret vt obe diret rationi quam traheret pulchrum visibileEx quo patet: quod multa fuerunt talia dona cum quilibet sensus proprium habeat appetitum: sed nunquid quodlibet donum di cebatur iusticia originalis? Dicendum quod si iuticia originalis dicatur solum rectitudo: potest dici quod sic: quia quilibet appetitus hominis erat rectus: si autem dicatur iusticia ha bitus mentis secundum quod de ea magis loquuntur philosophi: sic vnica erat iusticia origina lis in ipsa scilicet voluntate quae rectitudo dice batur. Et actiue: quia rectificabat quodammodo alios appetitus praeter sua dona: et passi ue inquantum suberat imperio dei. Ex quo patet: quod non solum in statu naturae tendunt appetitus sensitiui in sua propria obiecta de lectabiliter propter curuitatem voluntatis: quia scilicet dimisit iusticiam illam quae dicitur recti tudo. Patet secundo: iusticiam originalem fuisse donum supernaturale. Pater tertio quod ad aliud inclinabat illa iusticia: ad aliud natura appetitus sensitiui: et tamen sine tristicia: quia perponderabat donum dei: sicut pa tet in accenso desiderio superne patriae quae circa corpus sunt non sentientibus: vnde et placuisset deo in statu illo adam simplici complacentia: non ad aeternam vitam de condigno meritoria sine gratia.
¶ Secunda conclui sio est / de vnione gratiae et iusticiae originalis in primo statu: et est haec. Sic status innocentie gratiam habuit vt prius tempore sola iusticia fuerit originalis.
¶ Dicit prima pars: quod adam ante peccatum habuit gratiam: probatur: habuit charitatem: ergo habuit gra tiam: patet consequentia: quia idem est gratia et charitas: ex dictis dist. 27. Sed patet an tecedens auctoritate magistri in littera. Et si obiiciatur: quia angeli mali in caelo non habuerunt gratiam qui tamen erant nobiliores adan ergo nec adam. Respondet sanctus Tho. 2 q. persentis dist. in solutione secundi argumenti quod non extat consimile quia angeli habebant naturalia meliora quam adam: ideo in adiuto rium data fuit gratia ipsi ade: ex quo innu it vt videtur ex modo loquendi quod angeli non fuerunt conditi in gratia: quaeratur oppositum huius dicti in eodem secundo scripti di. 2. q. 3. vbi dicit expresse quod illa opinio videtur sibi verior quae ponit angelos in gratia fuisse conditos. vnde si dicere sic est: et sic non est: de eodem et aliis circunstantiis fit contradictio ipse sibi contradicit. Iode dicendum sicut ibi dictum est: quod omnes angeli fuerunt in gratia conditi. Sed quis ampliorem habuit gratiam vir vel mulier vtiquam vir cui et dominus soporem immisit et multa ei occulta aperta sunt. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod in statu innocentie prius tempore fuit iusticia originalis ipsa gratia probatur. Unde Aug. Homo in sue con ditionis primordio habuit vnde posset stare sed non vnde posset proficere. Si autem habuisset a principio gratiam: habuisset vnde potuisset proficere. Idem innuit magister distin. 24. Et si obiiciatur ex dicto Dam. Deus inquit fecit hominem innocentem: rectum: virtuosum: sine sollicitudine: sine tristicia: omni virtute decoratum: in omnibus bonis ornatum: et ita in gratia? Dicedum quod loquitur de toto statu innocentie: verum est enim quod habuit gratiam antequam peccaret: vnde ista est imaginatio. In principio sui status fuit conditus homo cum illa iusticia originali. In secundo fuit sibi apposita gratia: sed quantum temporis fluxerit inter haec duo deus nouit. In tertio autem fuisset confirmatus nisi posuisset obicem: sed prochdolor binario contentus ad ternarium non peruenit.
¶ Ex quo patet defectus sancti Tho. qui posuit adam in primo instanti sue creationis habuisse gratiam: patet oppositum ex conclusione vnde et verior videtur opinio doctur. deuo. arti. 2. q. 2. praesentis distin. ponentis tempus fuisse medium inter creationem ade et ei appo sitam gratiam cuius rationem assignat ex tri bus. Primo ratione sapientiae diuinae: vt sicut in toto vniuerso prius sunt omnia distincta quam ornata sic fieret in homine. Secundo ratione bonitatis diuine: quia ex hoc magis homini apparere poterat quantum bonum erat gratia dei quam separatim a sua conditione ei deus donabat. Tertio ratione diuinae iusticiae: vt se praeparet de congruo adam ad gratiam et in eo illud impleretur Aug. Qui creauit tesine te: non iustificabit te sinete.
¶ Tertia conclusio est / de quantitate gratie in statu illo: et est haec. Largita est in primo statu gratiarum varietas: sed amplior in praesenti. Dicit prima pars: quod varietas id est multitu do gratiarum id est virtutum et donorum fuit in statu innocentiae: probatur auctoritate Brego. niceni qui posuit adam in statu innocentie fuisse quasi quendam regem in paradiso terrestri praeditum virtutibus. Sed dicit secunda pars: quod amplior cumulus gratiarum donatus est in praesen ti statu: probatur: quia magis indigenti debet dari maius adiutorium: huiusmodi sumus: igi tur etc. Confirmatur: quia aduocatum habemus apud patrem iesum christum iustum iugi ter interpellantem pronobis: qui et pro nobis mortuus est. Unde misecundia / iusticia: et sapi entia quodammodo exigunt vt amplior statui praesenti tribuatur gratia. Et si dicatur: quia ille status erat purior et ita maioris capax meriti cum esset magis expeditus: et per consequens gratiae: Respondendum quod opera meritoria ex triplici radice prodeunt etiam et virtuosa. Primo ex arduitate obiecti: scilicet quando obiectum est arduum sicuti deus: et quo ad hoc idem est obiectum beatificum et nostrorum meritorum tunc et nunc: et ita quo ad hoc equale meritum licet ratione difficul tatis modo sit maior arduitas: quia cum labore elicitur operatio quod non fuisset in sta tu illo: et sic ratione huius est modo maius meritum. Unde quo ad hoc dicit philosophus. 2. ethicorum. quod virtus est circa difficilia. Secundo prodeunt opera virtuo sa ex voluntate: et secundum hoc in primo statu fuisset loquendo simpliciter maius meritum: quia habuisset voluntatem magis expeditam. Tertio prodeunt ex gratia et sic se ha bent secundum sub et supra secundum quod tunc fuissent aliquae persone magis aut minus perfecte re spectu ad statum praesentem: simpliciter tamen quo ad hoc censendus est status praesens perfectior: adam enim ad perfectionem bea te marie non peruenisset. quam articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima est. Quae erat perfectior in statu innocentie: originalis iusticia: an gratia? Dicit doctor subtr. quod se habebant sicut excedens et excessum: quantum enim ad firmitatem excedebat iusticia originalis: quia intantum fini communiungebat: vt dicunt aliqui quod non admittebat peccatum veniale. In quantum autem gratia communiungebat vt bono supernaturali excedens erat gratia: quia illa iusticia solum communiungebat illi fini vt conuenienti et delectabili: vnde sim pliciter erat gratia censenda perfectior
¶ Secunda difficultas. Quanto tempo re stetit adam in paradiso? Dicitur probabiliter quod septem horis: creatus enim fuit de mane iuxta equinoctium vernale: et ita qua si inter quartam et quintam horas. Dicitur autem: quod venit deus ad auram post meridiem in paradisum. vii. autem addita. v. faciunt. xii. vbi est meridies.
¶ Tertia difficultas. Ubi emissus est ad praesentem statum a statu innocentiae: Dicendum quod vbi fuit conditus in campo damasceno qui est campus siriae prope hierusalem et sine mora a 3ona torrida tria transiens clima ta ad quartum dei est virtute deductus. Ex hoc patet ad quaestionem quod videlicet voluntatis rectitudo in statu primario non fuit originalis iusticia atque gratia.
¶ Ad primum argumentum: negatur minor: et dicitur quod licet iusticia originalis non staret cum pecca to maxime cum mortali: non tamen sufficie bat ad merendum omne condigno sine gratia.
¶ Ad secundum dicendum ad maiorem quod verum est quod amicus non dat amico donum vt ei noceat: nec hoc fecit deus ade: ei enim dedit gratiam vt ea bene vteretur: sed sua peruersa voluntate fecit contrarium: tamen conuertit hoc deus in melius qui de malis scit bona elicere: et forsan ad bonum suum vt alibi dictum est.
¶ Ad tertium dicendum: ad maiorem quod alia ratio est omne originali iusticia: alia de gratia: iusticia enim illa magis aspiciebat proprie naturam quam personam: gratia autem personam: ideo non sequitur quod si iusticia originalis non recuperatur quin et gratia. de hoc amplius infra de pecca to originali. Et tantum de praesenti di.
Conclusiones
¶ Ex qua de mente etc. Prima: conclusio data es gratia cum virtutibus in magna copia pr mis hominibus. Dicit conclusio quod gratia et virtutes fuerunt collate a deo adae et eue in statu innocentiae. Et incipit in principio distin. vsque ibi: In illius quoque peccati penam etc.
¶ Secunda conclusio: homo primarius dolens eiicitur: et ensis igneus custos ponitur. Dicit conclusio quod adam eiectus est de paradiso: et gladius flammeus et che rub positi sunt ad custodiendum eum. Et incipit in illo loco. In illius quoque etc. vsque ibi: Potest autem quaeri: vtrum de ligno etc.