Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 1
Circa textum
Incipit liber tertius magistri sen tentiarum de creature rationalis re stauratione ac virtutum et donorum perfectione / praeceptorumque distincti one: et in ista prima dist. speciatim de verbi dei carnis assumptione. CUm veit igi tur plenitudo tempo ris vt ait apostolus: Mi sit deus filium luum factum de muliere: factu sub lege etc. Exigit siquidem reuerendi magistri pa tresque laudes caelebrandi per varias: vt opera quae manus sapientissimi dei effecerat artificis diuine dignationis misericordia ad se ipsum perduceret: vt quod patr potentissimus effe cerat: dei verbum incarnatum ardentioribus sancti spiritus charismatibus reficeret: et bonitates iam creatione diffuse: rursus in diuinum conuerterentur radium. Sic sapiens loquebatur. Ad locum vnde exeunt flumina reuertuntur: vt iterumfluant. Et Ioh. loquitur. Niueis indutum vestibus christum aspexit resonantem. Ego sumalpha et o: principium et finis. Extat christus al pha seu principium: quia pater cuncta eo operatur: omnia per ipsum scribitur facta sunt. Overo vltimus finis censetur: vnde pro nobis vltis tempori bus humana carne trabeatur: vt sic vltio facta creatura rerum principio iungeretur. vnde et produs platonicus platonis sectator maximus perfici circulum censuit: dum lineae vltima iungerentur. Recte igitur feruore grandi de entium priumo principio in sninarum volumine prima rio expediti: deque rerum egressu mirabili. In secundo postquam sermo est habitus ad ter tium: charitate feruidum: dilectione praecipuum scientia elegantem: pietate decorum: humilitate nitidum: cunctis vt serumo braeuvis absoluat donis plenum: sacrati flaminis fedus conuertitur in quo nostri diuini iesu pueri paruuli posse iuxta apperienda sunt magnaliaQui quidem igitur liber sua primaria diuisione: in tres partes diuiditur: secundum quod primo sumus cum christo. Secundo viuimus per christum. Tertio perficimur secundum christum. In pri ma igitur praeponitur a dei verbo carnis assum ptio. In secunda subsequitur diuini iesu du¬ rior passio. In tertia annectitur virtutum ab eo de nobis donatio. prima in principio. secunda di. 19. ibi Nunc igitur quaeramus quomodo per mortem etc. tertia distinctione. 23. ibi. Cum vero supra prehabitum sit christum plenum gratia etc. Prima rursus particula in qua prae ponitur a dei verbo carnis assumptio: in tres diuiditur partes. In prima in hac vnione pan ditur naturarum diuersitas. In secunda de conceptione modus apperitur atque qualitas. In tertia de communicatione ideomatum cla rescit veritas. prima in principio. secunda distin. 4. ibi. Cum vero incarnatio verbi etc. Tertia distin. 6. ibi. Post predicta in quiri debet etc. Prima rursus particula in qua in hac iesu vnione naturarum panditur diuer sitas: in tres partes diuiditur. In prima dei assumentis praenotatur conditio. In secunda naturae assumptae fatur susceptio. In tertia ma riae ponitur sacra conceptio. prima in principio. secunda dist. secunda ibi. Et quia in homine tota natura humana. Tertia dist. tertia ibi. Quaeritur etiam de carne verbi etc. Prima rur sus particula quae est praesens distinctio in qua assumen tis praenotatur conditio scilicet diuini verbi: in tres partes diuiditur. In prima filii haec ondi tur completa vnio. In secunda huius facti pii inquiritur clarius ratio. In tertia cuiusdam dubii apponitur grgata solutio. prima in principio. secunda ibi. Diligenter vero est annotandum etc. tertia ibi. Si vero quaeritur vtrum pater etc. Et haec est diuisio praesentis distin. in generali. Circa quam talis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista tractat de diuini verbi cum natura humana vnionis possibilitate respectu etiam cuiuscunque naturae et cogrnitatae tempore plenitu dinis sub lege sco. li. 3. dist. i. q. i. x N diuini verbi o ad carnem hipostatica vnio sub lege et temporis plenitudine iudice tur possibilis: Et arguitur quod non triplici me dio.
¶ Primo sic. plus distant creator et creatura: quam duo contraria: sed contrariorum vnio non est possibilis: igitur nec humanitatis et diuini verbi. Maior patet: quia aut creator et creatura sunt primo diuersa: aut solum in transcendentibus conueninnt: contraria vero sub eodem genere collocantur secundum philosophum: sicut albedo et nigredo subcolore. Sed probatur minor: quia ista nunquam erit vera albedo est nigredo in abstracto: nec ista in concreto album est nigrum repectu eiusdem.
¶ Secundo arguitur sic. Si diuinum verbum humanitati vnitur: diuinum verbum patitur: sed hoc extat falsum: igitur etc. Maior patet: quia sicuti vnire est agere: ita vniri est pati. Sed minor probatur ex eo quod diuinum verbum est actualissimum. Et ex hoc etiam patet quod repugnat sibi ista vnio: quia alioquin non esset summe in actu Tum quia sibi videretur possibilis additio: tum quia aliquid illud de nouo denominaret: tum tertio quia videretur impo tentia cum illo addito ad constitutionem tertii.
¶ Tertio arguitur sic. Dem vnibile reliquo vnibili aliqua comparatione comparatur sed diuini verbi ad humanitatem nul la extat proportio: igitur: maior patet: sicuti enim quae sunt improportionabilia sunt inunibilia: sic quae sunt vnibilia oportet es se proportionabilia: oppositorum enim opu posite sunt conditiones. Sed minor patet: quia diuinum verbum est infinitum: hu manitas finita: finiti autem ad infinitum nulla extat proportio.
¶ In oppositum argui tur. At vbi venit plenitudo temporis misit deus filinm suum natum de muliere factum sub lege. Et verbum caro factum est. Et in simbolo niceno: homo factus est.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus articu lum termini sunt: vnio ipostatica: temporis pleninitudo: et sub lege.
¶ Primus igitur terminus est vnio ipostatica: vnde pri mo noto: quod ista tria se habent per ordinem distinctio: vnio: et compositio: omnis enim compositio est vnio: non econtra: ad compositio nem enim exigitur: quod vtrumque componentium finitum sit: non autem ad vnionem. sicuti in proposito diuinum verbum quod carni vnitur est infinitum. Omnis rursus vnio aut est distinctio: aut distinctionem E guuntur quae non vniuntur sicuti sor. et pitluro. Sed cundo noto quod ista vnio ipostatica: vt tangit doc. sub. arti. primo id est quaestonis huius dist. est relatio rationis: quidem solum ex parte diuini verbi quod non potest referri relatione reali ad extra realis autem ex parte naturae assumpte. Et ex hac parte tres sunt vniones. Prima animie secunda corporis. tertia communiuncti scilicet humanitatis: et patet quod distinguantur. quia fundamen ta distinguuntur. vnde proprie ista vnio est relatio extrinsecus adueniens terminata ad diuinum verbum: et fundata in assumpto: nec debet dici relatio quasi dependentis ad causam effectiuam: quia tunc omnis creatura esset verbo vnita: nec secundo quasi effectus posterioris ad priorem: quia diuinum verbum non est effectum qua omnia fiunt: sed dicitur relatio substantificati ad substantificans: et apparet exemplum in subie cto respetcum accidentis: accidens enim habet conparari ad subiectum: et per modum informantis: et hoc est imperfectionis: et in se et in subiecto quod informat: et per modum substantificantis in subiecto substantificante: et hoc est perfectionis in subiecto. Reliquatur primum quod est imperfectio nis: et capiatur secundum: et habetur exemplum ad istam vnionem. Dicitur autem ipostatica: quia in vnitate extat suppositi: et per se: vt patebit infra. Et tantum de isto termino vnio ipostatica.
¶ Secundus terminus est temporis pleni tudo. Unde a doc. deuo. tres binarii rationum seu set dantur rationes dubio primo listrali habus dist. Quare haec vnio facta legitur temporis ple nitudine. Prima quia finitum est trmpopus quod praefini erat deus. Unde glo. At vbi venit pleni. temporis Completum est tempors quod praefinierat pater quando mitte ret filium suum. Secunda ratio: quia diuina promissio de filio suo impleta est. Unde super illo ver bo. Plenum gratiae et veritatis. glo. ait. quae ad impletionem promissorum. Tertia propter adim pletionem figurarum. Non veni legem soluere: sed adimplere. Quarta propter plenitudinem gratiae quae fuit in christo. In christo habitat omnis plenitudo diuintatis corporaliter. Quita propter impletionem genationis fuerat enim homo condi tus sine viro et muliere: vt adam: de viro sine muliere: vt eua: de viro et muliere. vt habet cur sus naturae: restabat de muliere sine viro: quod impletum est in christo. Sexta propter sextam etatem: sicuti enim in sexta die mundus fuit consumatus: sic in sexta etate extat recreatus. Unde plenitudo conditionis rerum: dicitur plenitudo naturae: sed ista dicitur plenitudo gratiae: tertia autem dicetur plenitudo glogloriae. de qua. In plenitudine sanctorum detentio mea. Et tantum de isto termino temporis ple nitudo.
¶ Tertius terminus est sub leges vnde notat sanctus tho. in dubiis litteralibus quod esse sub lege: potest intelligi tripliciter. Primo quo ad causam: et sic qui nati sunt in peccato dicuntur sub lege. Secundo quantum ad motiuum et sic sunt sub lege: qui timore legi obediunt Et sic dicitur. Iusto non est lex posita. Tertio quantum ad obseruantiam: et sic iusti sub lege sunt. Unde ista tria proprie dicuntur: sub lege: in lege: et supra legemn. Supra legemn dicitur legem condens: sub lege legi seruiens: inlege legis amore legi obediens: Sic christus cui in lege domini fuit voluntas. Et tantum de I estarti. Quo ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de huiusmodi vnionis possibilitate. Secunda de congruitate diuini verbi in hac vnione sub lege facta et tempore plenitudinis. Tertia de comparatione naturae assumpte ad aliam possibilem assumi: licet non assumptam.
¶ Prima est haec. Ad solum diuinum verbum sic fuit possibile assumpte naturae vnio nem terminari: vt tres personae illam efficerent. Dicit prima pars conclusionis: quod vnio na turae assumptae potest et potuit ad solum diuinum verbum terminari. Probatur medio doctoris subti. arti. secundo prime. q. Si enim non potuit diuinum solum verbum istam termina re vnionem: aut hoc sibi repugnabat inquan tum diuina persona: vel inquantum haec persona diuina non primum: quia ista terminatio non ponit compositionem aut potentiam passiuam in terminante: nec aliquam in eo innuit imperfectio nem: sed potius perfectionem: nec inquantum haec persona: quia cum aeque sit independens diuinum verbum sicuti pater: non magis sibi repugnat posse terminare hanc vnio nem quam patri. Ex qua ratione clare innuitur quod ratio terminationis huius vnionis est independentia: omne enim independens potest terminare independentiam dependentis: et loquor de independenti simpliciter. Ex quo infertur quod ratio huius terminationis formalis non est diuina essentia. Patet quia tunc non posset verbum illam terminare: quin et pater ter minaret: cum vna trium sit essentia: sed extat ratio formalis constitutiua istius verbi quae dicit verbeitas: ex quo patet quod differentia est ponenda inter proprietatem verbi et diuinam essentiam a parte rei. Sed quid facit tunc ista vnio? Dicendum quod ista vnione naturam humana quae suppositaretur supposito proprio diuino suppositatur supposito non quidem amiciendo aliquam realitatem: quia teste Dam. quod est inassumpt bile est incurabile: sed quia actu dependet a diuino verbo: quod non faceret si in proprio esset supposito: dico de hac dependentia. Sed dubium tunc exurgit quia philosopho teste in. 5. philosophico rum. Ad aliquid non est motus: quomodo igitur si cessaret ista vnio posset natura assumpta suppositari supposito proprio: nisi adueniret aliqua realitas absoluta. Dicendum quod relationes sunt in triplici modo. Prime sunt quae sunt idem funditus realiter cum suo funda mento: sicuti est relatio qua creatura refer tur ad deum: vt causam: et in his numquam est pri mo motus: sed in fundamentis. Secundae sunt relationes quae non sunt idem realitur cum fundamento aut termino: ideo vno ipsorum posito non necessario ponuntur: verum est tamen quod ambobus positis et ipse ponuntur sicuti dato albo: non immediate ponitur similitudo: sed exquo ponuntur duo alba ipsa immediate consequitur: et in his etiam non primo est motus. Tertiae sunt relationes quae nec poni tur necessario vno posito extremo: nec et am ambobus positis et huiusmodi est vnio: non enim est necesse quod posita materia seu corpore et anima intellectiua quod vniantur: et in talibus relationibus potest esse primo motus. Et quod di cit philosophus in. 5. philosophicorum. quod in ad aliquid non est motus: habet intelligi de respectibus intrin secus aduenientibus siue de praedicamento re lationis: huiusmodi autem relationes sicuti est vnio et consimiles sunt respectus extrinsecus ad uenientes: et patet met ex ipso philosopho qui ponit motum ad vbi in eodem praedicamento: cum ta men vbi sit de respectibus. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod ista vnio est effect ue a tota trinitate patet manifeste: quia indi uisa sunt opera trinitatis ad extra. Unde doc. deuo. arti. 1. q. 2. huius distin. dant vnum consonum exemplum. Sint inquit tres puellae vni ipsarum: vnum induentes vestimentum: tres puellae induitionem faciunt: et tamen vnica solum erit induta: sic in proposito: nec valet aut se quitur quod si nequit illabi illapsu generali: aut per gratiam diuinum verbum sine aliis per sonis quod nec in isto: quia in aliis duobus po nitur solum efficatia: in tertio isto ponitur cum effectu terminatio effectus est communis tribus terminare solum conuenit actu verbo dei¬
¶ Secunda conclusio est: de congruitat diuini verbi in hac vnione sub lege facta: et temporis plenitudine: et est haec. Sub plenitu dine temporis inter caeteras diuinas personas con gruentissimum dei verbum fuit incarnari. Dicit prima pars quod fuit congruentissimum dei filium incan nari inter caeteraspersonas. Patet: quia maxime congruum est: vt media in diuinis persona: media inter nos sit et deum: huiusmodi est diuinum verbum seufilius: est enim media perso na inter patrem et spiritum sanctum. Confirmatur: quia in hoc nulla apparet in diuinis confusio quia ille qui est ab aeterno filius dei patris: in tempore apparet filius virginis. Unde doc. de. tertii dist. 1. q. 3. arti. 2. dat tres rationes quare fuit magis congruum filium incarnari quam ali am personam ex parteipsius: et tres ex parte reparationis: habet enim secunda persona tria nomina: dicitur enim imago: filius et verbumQuia enim homo est ad imaginem dei: ideo filio dei quae dicitur propria imago patris nos redi mere conueniebat. Secundo quia filius: quia vt dicit Aug. Iam habebat patrem in caelis: idon solum quaerebat matrem in terris. Tertio: quia verbum declaratiuum est patris: ideo sibi competebat: et exterior declaratio quod complet in assumpta humanitate. Ex parte etiam reparationis sunt tres rationes. In reparationi enim nostra consideratur homins lapsus: repara tionis modus: tertio reparationis fructus homo in lapsu scientiae dei appetiit aequalitatem filio autem dei. Aug. attribuit aequalitatem ideo ab illo contra quem homo quodammodo peo cauerat: aut vindicta: aut misecundia erat facienda. Quo ad reparationis modum con gruentius est quod filius apud patrem pro nobis supplicet quam alius. Quo ad fructum ista vnio ne et redemptione cfficimur filii dei. Teste) autem Aristotele in. 2. metha. Omne quod est minus tale habet reduci per id quod maxime est tale: in proposito autem filius dei est huiusmodi: cui de iure sicut primogenito cae lorum debetur haereditas: cuius medio nos sumus cohaeredes et filii adoptiui: nec obuiat quod patri appropriatur creatio igitur et re creatio sicuti enim verbo cuncta creat deus pater sic et recreat ita et adoptat per verbum: vel dicatur quod patri appropriatur creatio filio redemptio seu gratificatio spiritui sancto glorificatio. Unde et hoc bene priuilegiatum opus toti attribuitur trinitati: patri vt mit tenti. Hisit in quit paulus filium suum spiritu sancto inflammanti: propter enim (paulo teste) nimiam charitatem dei missus est filius: verbo dei apparenti. Unde. Post haec in terris visaodeos est: et cum homnibus conuersatus est. Sed dicit secunda pars quod congruum valde fuit quod mitte retur scilicet sub lege id est dum erat per eum complenda: et temporis plenitudine id est in etate sexta non citius. Cuius dicti sanctus thomas in scripto questione. 4. primi arti. huius distin. tres assignat rationes. Prima est: vt primo comuinceretur populus de ignorantia quod factum fuit sub lege naturae: secundo de impotentia: quod factum est sub leg emo vsi: vt tandem humilius suum redemptorem susciperet. Secunda vt de imperfecto tenderetur ad perfectum. Lex vero quasi pedagogus fuitteste paulo respectu legis veritatis. Tertia propter distan tiam: quia enim inam longe propter temporum distantiam a primaria conditione rerum recesserat per aliquod maxime charitatis signum erat renouandus populus: nec obuiat si dicatur si pri us venisset multi fuissent saluati qui dam nati sunt. Dico quod propter expectationem suam nullus damnatus est electorum quos an mundi elegit constitutionem. Et tantum de secunda conclusione.
¶ Tertia autem conclusio est de comparatione naturae assumpte ad aliam possibilem assumi: et est haec. Licet vna natu ra immediate a tribus non possit assumi per sonis: vna tantum plures potest assumere. Dicit prima pars quod vna natura non potest assumi immediate a pluribus personis probatur. Multiplicato supposito proprio multiplicatur natura sicut sortes et plato sunt duo homines ergo a simili exquo personae di¬ vinae sunt plures et supplent locum suppositorum propriorum et huiusmodi vnione si fieret non possunt eandem assumere naturam numero. Confirmatur argumento doc. sub. quaestione. 2. vna enim persona sufficienter termi nat: et ita non oportet ponere aliam: quia in quali bet genere causae est status in vno. Confir matur tertio auctoritoritate Ansel. in li. de incarnatione verbi: et secundo cur deus bomo ca. 9. Plures personae eundem hominem assume re nequeunt: verum est tamen quod quaelibet per se potuit incarnari in humanitate distincta ab alia quam habet alia persona. Unde patet quod melius dicit doctor deuotus. q. 3. arti. 1. ponendo quod tres personae non possunt eundem hominem numero assumere: cui sanctus thomas videtur dicere oppositum. 3. parte summe. q. 3. arti. 7. in solu. 2. argumenti: videatur tamen diligenter opinio eius. Dixi tamen notanter immediate: quia si primo ista vnio terminaretur ad diuinam essentiam esset valde possibile: quia tunc tres personae non terminarent inquantum tres: sed inquantum vnus. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod vna persona potest assumere plures naturas. Patet manifeste: quia vna natur ra assumpia non implet capacitatem personae. infinite: quin adhuc et tertiam et quartam et sic consequenter assumere possit. Et si quaeratur. Detur quod filius dei de novo accipiat vnum nouum indiuiduum: vtputa petrum. tunc peto vtrum Iesus et petrus essent vnus homo vel duo homines. Dicendum quod essent duo homines ratione proprietatum in diuiduarum diuersarum in vtroque: seu verius materialium differentiarum: essent autem vnum suppositum et vna persona: quia solum essent supposita et personata persona verbi. Etiam de tertia conclusione. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima: An naturam hu mana assumpta a filio dei ultra suppositum proprium possit ab alio supposito ab increato substantificari. licet doctor subtilis q. 4. diuersas apperiat vias: ista tamen coniungendo dictum dicto magis videtur sua scilicet quod non. Nam ad rationem propriam substantifican di: illo modo requiritur quod substantificans sit suppositum simpliciter independens: quod non reperitur nisi in deo.
¶ Secunda difficultas. An fuit alius modus nostrae reparationis quam carnem assumendo. Di cendum quod sic: sed iste fuit congruentissimus quia de fornace exiuit charitatem.
¶ Tertia difficultas. Ad quam vnitatem terminaretur natura assumpta immediatea di uina essentia. Dicendum quod ad vnitatem indiuidualem: non quod ex diuina essentia et humana tria fieret: sicut quidam suspicati sunt haeretici. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet di uini verbi ad carnem hipostatica vnio sub lege et temporis plenitudine iudicatur possibilis. Et tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum quod est conuenientia quantum ad ali quod communne: et ista nihil facit ad vnionem immo sepe quae minus conueniunt citius vniuntur: vnde minus conuenit anima cum corpore: quam corpus cum corpore: et tamen anima cum corpore facit vnum per se: non corpus cum corpore: et hanc conuenientiam pabent contraria. Est et alia conuenientia quae dicitur ordinis: et ista est ratio vnibili tatis: sicuti quia materia est in potentia ad formam: et forma actus materiae: ideo ex eis vnum fit: ita autem est in proposito: quia natura humana cum imago sit dei: maxime ad deum ordinatur.
¶ Ad secundum nega in tur maior: et dum probatur: quia vnire est agere: et ita vniri pati. Dico quod licet secundum modum grammaticalem vniri sit pati: non tamen secundum rem: aliqua enim verba sunt: teste prisciano: quae in voce actiua habent sensum passiuum: et econtra: sicut si intellectio penitus causetur ab extrinseco in nobis: puta a deo: adhuc diceremur intelligere: et tamen tunc solum erit quoddam pati: sic in proposito: tam vnire quam vniri ex parte dei assumentis actiue se habent: et ex parte creature passiue.
¶ Ad tertium dicendum ad maiorem et minorem quod est proportio quantitatis: et ista non requiritut ad vnibilia: dato nempe quod mare esset infinitum: adhuc posset spongia mergi in eo est alia proportio ordinis: et ista sufficit: et talis est inter creatorem et suam creaturam non prima: ideo non obuiat argumentum. Et tantum de praesenti quaestione.
Conclusiones
¶ Prima est: tempore gratiae mittitur fi lius donator veniae et patris radius. Dicit i conclusio quod vnigenitus dei missus est tempore gratiae. Et ponitur a principio libri: vsque ibi. Diligenter vero annotandum etc.