Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 44
Distinctio 44
Circa textum
POst predicta consideratione dignum occurrit vtrum peccandi potentia sit nobis a deo vel a nobis etc. Hic signatur. 44. dist. et vltima huius secundi quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam a. 38. di. inclusiue: vsque ad. 42. exclusiue origo peccati in nostra voluntate fuit quaesita: et a. 42. inclusiue vsque ad praesentem exclusiue peccatorum multiplicitas fuit elicita: nunc in hac vltima distinctione de potentia peccandi: vnde sit vox extat habita: et diuiditur in tres partes principales. In prima de peccandi potentia quorundam ponitur opinio. In secunda per dicta seria contra eos est impugnatio. In tertia potestati an resistentia sit vel non est dubitatio. prima in principio. secunda ibi: Sed in pluribus sanctorum testimoniis etc. tertia ibi. Hic oritur quaestio etc. Et haec est etc.
Quaestio
Quaestio ista determinat de potentia peccandi praelatione atque obedietia subditorum in qua et notat thomas de primo puncto habetur a scoto in hoc loco questione vnica.
Utrum peccandi potentia atque praelatio sic a deo censeatur: vt subditus ad praelatum in omnibus obedire teneatur. Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur: quod potestas peccandi non sit a deo: cuius vsus malus est ipsum quoque malum est ex topicis Boetii. Sed peccare est malum. ergo et potentia peccandi mala ex qua hic ortum habet vsus. Tunc sic. Nullum malum culpae est a deo. igitur nec ista peccandi potentia. Et confirmatur ex dicto Anselmi. "Posse enim peccare: nec libertas est: nec pars libertatis". Et ita solum nominat defectum. Defectus autem causam non habet effectiuam sed defectiuam.
¶ Secundo arguitur: quod praelatio non sit a deo. Nihil contrarium naturae est a deo: sed praelatio est contra ius naturae: igitur non est a deo. Maior patet ex eo quod habetur in glossa super illo verbo: "Contra naturam insertus es in bonam oliuam". Tam enim auctor naturae nihil facit contra se quam contra naturam. Minor vero auctoritate libri institutorum seu institutionum: "ex hac enim secundum ipsum bella exorta sunt / et captiuitates secutae et seruitus: quae sunt iuri naturali contraria". Confirmatur per illud: "Ipsi regnauerunt / et non ex me: principes extiterunt / et non cognoui."
¶ Tertio probatur quod subditus sicuti religiosus tenetur praelato suo in omnibus obedire. Eque vouet religiosus obedientiam sicut castitatem: sed voto emisso ab omni tenetur abstinere luxuria: ergo pariformiter et in cunctis suo praelato obedire. Maior patet: quia indifferenter vouet religiosus in religionis ingressu aeque primo vnum sicut aliud. Minor vero nota est de se. Confirmatur per illud quod Benedictus dicit in regula sua Si praeceperit praelatus impossibile: tentandum est id facere.
¶ In oppositum primi arguitur auctoritate Augustini super psalmum. "Uoluntas nocendi potest esse ab homine: potestas non nisi a deo".
¶ In oppositum tertii arguitur auctoritate Bernardi in libro de dispensatione et praecepto. Subditus nec citra promissum est inhibendus / nec vltra cogendus.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus quorum est terminorum declaratiuus; Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus.
Articulus 1
¶ Primus igitur terminus est potentia peccadi. Unde vt potest trahi ex doctore subtili in praesenti distinctione potentia peccandi accipitur tripliciter. Primo vt dicit ordinem seu ordinabilitatem ad substratum peccati / sicuti ad id quod est positiuum / aut informatione / aut actu homicidii. Secundo accipitur vt dicit ordinem vel ordinabilitatem ad deformitatem peccati: sicuti ad deformitatem peccati quae extat in actu fornicationis vel homicidii. Tertio accipitur pro fundamento istius ordinis seu ordinabilitatis: sicuti quaelibet relatio intelligitur suum habere fundamentum. Unde et potest tripliciter nominari. Primo vt solum nominat illud fundamentum in quo ista ordinabilitas fundatur: et tunc proprie dicitur potentia peccandi. Secundo vt nominat potentiam peccato propinquam: et tunc dicitur voluntas peccandi: quae est peccatum semper interius / non tamen semper exterius. Tertio vt nominat etiam complexionem maliciae: et tunc dicitur potentia peccans.
¶ Secundus terminus est praelatio seu praesidentia. Unde praelatio seu praesidentia. secundum doctorem deuo. articulo 2. quaestione 2. huius distinctione accipitur tripliciter: videlicet generalissime / communis et proprie. Generalissime dicitur praelatio respectu omnis rei / qua homo potest ad libitum et votum suum vti. Et hoc modo dictum est a deo: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: vt praesit piscibus maris" etc. Secundo dicitur communiter: et tunc dicit in praelato excellentiam potestatis / imperando ei qui est capax praecepti. Tertio dicitur proprie praelatio potestas coercendi subditos: et haec nominat in subdito libertatis quandam artationem: vnde huic proprie relatiue opponitur seruitus: et secundae magis subditus / et primae magis possessio.
¶ Tertius terminus est obedientia. Unde obedientia vt notat sanctus Thomae articulo 2. huius distinctione q. 3. est triplex / indiscreta / imperfecta / et perfecta. Indiscreta dicitur quando quis in his quae sunt contra deum suo praelato obedit: et non ligat ad facere / sed potius ad non facere. Imperfecta autem dicitur quae ad salutem sufficit: dum scilicet in his etiam quae solum vouit subditus suo obedit superiori. Perfecta vero dicitur quando prompte etiam in his quo non vouit si non sint contra deum subditus praelato obedit. Unde bernardus Perfecta obedientia quae legem nescit: terminis non artatur: non continetur professionis angustiis: largior voluntate fertur in latitudinem charitatis: et ad omne quod iniungitur spontaneo vigore liberalis alacrisque animi modum non considerans in infinitum extenditur. Quam hug. de sancto victore diffiniens ait. "Obedientia est virtus quae omnia amplectitur: iniuncta voluntarie implendo / nisi obstiterit imperantis auctoritas".
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones: prima est de peccandi potentia: secunda de praelatione: tertia de obedientia subditi relatiue ad praelatum
¶ Prima est haec. Peccandi potentia sit a deo effectiue producitur vt de se culpa non dicat. Dicit prima pars conclusionis / quod peccandi potentia extat a deo. Probatur. Eadem est in nobis potentia benefaciendi et peccandi: sed potentia benefaciendi in nobis est a deo: ergo et malefaciendi. Maior est philosophi in. 9. metaph. potentiae enim rationales sunt ad opposita. Minor est clara: cum omne bonum sit a deo. Confirmatur: quia omne ens est a deo: potentia autem peccandi est quoddam ens: igitur. Et si dicatur: quia posse peccare est posse facere contra deum: igitur videtur quod diuina potentia aliquid fecerit contra se: patet ex 1. articulo. Responsio quod ista potentia peccandi est a deo / secundum quod quandam solum nominat entitatem / non secundum quod nominat defectibilitatem. Et patet per hoc solutio illius communis argumenti: A quo est potentia ab illo est actus / et econtra. Si ergo peccandi potentia foret a deo: ergo et peccatum quod est eius actus: dicitur enim quod peccatum est ab ea potentia inquantum defectibilis / non inquantum a deo: vnde infertur quod ista potentia quae ad positiuum exemplat habet in deo sicut caetera positiua. Et si quaeratur / a quo inest sibi ista defectibilitas: Sanctus Thomas dicit / quod "ex eo quod est de nihilo". Sed salua reuerentia sua / istud sufficere non videtur. Lapides enim tunc peccare possent cum sint etiam de nihilo. Et ideo dicendum sicut in praesenti dist. dicit doc. subti. quod ista defectibilitas ad peccatum inest sibi ex eo quod creata voluntas. Nisi enim gratia confirmetur: quaelibet creata voluntas potest deficere in peccato. Unde bene dicit doctor deuotus. q. 1. arti. 1. quod ista peccabilitas quia fundatur in creatura rationali / non competit irrationalibus: quia rursus nominat posse deficere / non competit iam gloriosis: vnde patet quod simpliciter potest concedi quod potentia peccandi sit a deo: licet secundum quid possit negari: inquantum scilicet nominat illam defectibilitatem. Econtra de peccato simpliciter negatur quod sit a deo: et conceditur secundum quid / inquantum scilicet nominat quid positiuum. Et hinc est quod doctor deuotus magis condescendit quod non sit a deo haec potentia peccandi. Thomas autem et doctor subtilis per oppositum: quia dicunt quod est a deo simpliciter / sed non secundum quid / vt patuit: nec tamen in hoc inter eos est contradictio: vt patet clare inspicienti. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod potentia peccandi non est peccatum. Probatur: quia tunc vir sanctus esset malus et peccator / cum possit peccare. Caeterum potentia peccandi praecedit tempore peccatum: vt innuitur in praecedentibus: vbi ostensum est quod oportuit prius tempore esse angelum quam peccaret: vnde non sequitur: iste potest adulte¬ rari: ergo est adulter. Et si dicatur: potentia bene faciendi semper dicit bonum: ergo simili potentia peccandi semper dicet peccatum. Dicendum quod non extat simile: quia bonitas secundum se totam a deo est: et potentia faciendi bonitatem: ideo semper est bona: non sic de potentia peccandi / quae ratione defectibilitatis non habet causam: ideo peccatum non nominat: cum peccatum sit a voluntate in actu posita. Et inde apud aliquos versum est in prouerbium: quia boni sumus bona facimus econtra in malo: quia mala facimus mali sumus: nec sequitur / voluntas peccandi est peccatum / ergo et potentia: quia voluntas peccandi iam includit peccatum / quod non potentia: vnde illa regula: Unaquaeque potentia in suo completur actu: habet intelligi / quando illa potentia ad illum actum de directo ordinatur: quod non est in potentia peccandi respectu peccati: immo magis ad bonum ordinatur.
¶ Secunda conclusio est de praelatione vnde sit: et est haec. Praelatio omnis a deo est: quae statui etiam innocentiae fuisset congrua. Dicit prima pars conclusionis / quod omnis praelatio seu potestas est a deo: patet breuiter: quia nominat quid positiuum: omne autem positiuum inquantum sic a deo est: vnde et christus pilato dicit. "Non haberes in me potestatem / nisi desuper foret tibi datum". Et si dicatur: quia multae sunt praelationes iniuste: nullum autem iniustum est a deo. Dicendum vt dicit Tho. q. 2. primi articuli. In praelatione enim tria attenduntur: principium modus et executio quae ad modum semper iusta est praelatio: modus enim praelationis est ordo inferioris ad superiorem / et econtra: et hoc notat vniuersi pulchritudinem. Quo autem ad principium dicit doc. deuo. q. 1. arti. 2. quod tripliciter acquiritur praelatio: primo per iusticiam: secundo in violentiam: tertio per astutiam. Si principium praelationis sit iusticia / est a deo faciente: si vero sit astutia vel violentia a deo permittente: vel ad probationem beatorum / vel punitionem malorum. Unde dicitur: "Dabo eis regem in furore meo". Et alibi: "Facit regnare hypocritam propter peccata populi". Si autem tertio consideretur quo ad executionem: si debita sit est a deo vt efficiente: et hac distin. patet multarum rationum solutio vtputa quod sit malum stultum praefici sapienti: vel quod deus remoueat. praelationem quam semel dedit / et talia. Talia enim ad minus fiunt / aut probatione beatorum aut punitione malorum. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod in statu innocentiae fuisset praelatio. Probatur. Omne id quod est ordinatum ad conseruationem ordinis naturalis fuisset in statu innocentiae: sed huiusmodi est praelatio: igitur etc. Maior est nota: cum stante obedientia ad deum recte ad seinuicem habuissent. Sed minor est Augustinus 19. de ciui. dei. "Poenalis seruitus ea ordinatur qua naturalem ordinem conseruari iubet et parturbari vetat". Et si dicatur: quia teste Greg. natura omnes homines aequales fecit: sed pro variis meritis alios aliis occulta dei dispensatio praeposuit Dicendum quod illa auctoritas intelligitur de aequalitate libertatis / non alia. Non tamen dico quod praelatio quae modo est ad coercendum malos tunc fuisset. Ista enim teste Amb. ex ebrietate inducta est. Unde legitur: Seruitus inquit enim textus: Maledictus chanaan puer: seruus seruorum erit fratribus suis. Uel propter peccatum adae quo ad rem: licet quo ad nomen primo a noe exprimatur. Unde quae ad hoc inquit Augustinus 19. de ciuitate dei. "Rationalem hominem ad imaginem dei factum non dominari voluit deus nisi rationalibus": vnde in illo statu praelatio fuisset in hoc quod aliqui nobiliores fuissent in naturalibus aliis: et eos de multis docuissent et ad operandum perfectius inuitassent: licet nempe nullus eorum malus fuisset: non tamen aequaliter fuissent boni: cum etiam inter angelos gradus sit bonitatis. Nec est simile de statu gloriae: in quo omnes erunt docibiles dei: status nempe innocentiae erat status viatoris.
¶ Tertia conclusio est de obedientia subditi ad praelatum: et est haec. Licet ad bonos et malos praelatos obedientiam habeat subditus in bonis: non tamen tenetur omnibus. Dicit prima pars conclusionis. quod subditus obedire tenetur bonis et malis praelatis: patet expresse per apostolum. "Serui / subditi estote in omni timore dominis: non tantum bonis et modestis / sed etiam discholis". Et Paulus dicit: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Ex quo infertur quod christiani debent obedire terrenis principibus. Sed in quibus? Dicit Tho. q. 2. arti. 2. quod tripliciter potest praecipere terrenus princeps subdito. Aut primo contra deum: sic non tenentur obedire / immo non obedire. Patet in legione sacra thebeorum refutantium praeceptum maximiani. Secundo praeter debitum: et sic non tenentur obedire: tamen possunt si volunt: sicut si princeps imponeret populo mulctam non debitam. Tertio dum praecipit id ad quod obligatur subditus: tunc ei obediendum est. Unde christus: "Reddite quae sunt cesaris caesari et quae sunt dei deo". Et apostolus: "Reddite omnibus debitum: cui tributum / tributum: cui vectigal / vectigal". Et si obiiciatur: quia adueniente maiori obligatione cessat minor: sicut adueniente lege christi cessauit lex movsi: christianus autem obligatur christo quasi principaliori: et per consequens non principi terreno. Dicendum quod non est simile de lege moysi et lege christi: quia lex moysi fuit vmbra / lex christi lux: ideo adueniente luce cessare debuit vmbra: non sic autem in proposito: manet enim haec minor obligatio ratione humilitatis: vt non solum humiliemur deo / sed homini: et amplius in caelo praemium habeamus. Lex enim christi dicitur libertatis: maxime quia liberat a peccato: et ea mediante erimus liberi a poena in celo. Nec obuiat illud de christo dicente: "Reges terrae a quibus accipiunt censum: a filiis / an ab alienis": Et infra. "Ergo liberi sunt filii". Christus enim et eius discipuli nihil possidebant: immo omnia contempserant temporalia: sicuti et veris fratribus minoribus in francia: et alibi multa passagia sunt libera. Secunda pars conclusionis dicit / quod subditus / vt (verbi gratia) / religiosus: non tenetur in omnibus bonis obedire suo praelato: patet: als vnica solum esset religio: si ad omnia praecepta praelati teneretur religiosus. Et confirmatur: quia in his solum obedire tenetur: in quibus votum emisit: sed solum vouit vnam regulam: et ita solum ad obseruantiam illius obligatur. Et confirmatur: nam Petrus dixit: Obedire oportet deo magis quam hominibus. Et ita non in omnibus tenetur praelato. Unde Bern. in libro de dispensatione et praecepto. "Nihil prohibeat ipse praelatus horum quae promisi: nihil plus exigat quam promisi". Et patet exemplo. Praelatus enim in qualibet religione est positus / vt eam faciat obseruari: et ita ad hoc tantum ad quod et praeceptum se extendit et sua potestas: verum est tamen quod si quis ad cuncta imperia obediret praelati in bono: tunc perfectius obediens esset iudicandus. Sicuti narratur de doctore subtili: qui in prato clericorum visa generalis ministri obedientia: dum actu regens esset in schola parrhysiense aut pauca / aut nulla de rebus habita dispositione parrhysius exiuit vt coloniam iret secundum ministri sententiam. Et ita habent oppositae auctoritates intelligi: sicut illa Hiero. ad Rusticum praepositum monasterii. Timeas vt dominum: diligas vt patrem: credas quicquid dixerit salutare: nec maiorum iudices sententiam: cuius est officium obedire et iussa implere / dicente moyse: Audi israel et tace / et consimiles.
Articulus 3
Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates. Prima. quid vult dicere illa auctoritas: "Potuit transgredi et non est transgressus": dans laudem talibus maxime: cum deus sit laudabilis: qui tantum peccare non potest: nec christus potuit. Dicendum quod intelligitur de quadam laude accidentali cum defectibilitate habita: quia homini peccabili valde laudabile est habitare cum malis / et non peccare: nec tantum minuitur laus dei aut christi / si hoc non potuit: quia perfectius in eis hoc recusabat: patet exemplo. Furor enim laudatur in cane / non in homine: sic in proposito.
¶ Secunda difficultas Quomodo simul stant quod aliqua potestas seu praelatio sit a deo: et tamen quod dicatur vsurpata? Dicendum quod dicitur a deo permissiue in hoc casu: vsurpata autem dicitur ab homine ambiente.
¶ Tertia difficultas Cui est magis obediendum: aut superiori praelato / aut inferiori? Dicendum quod quando inferior praelatio penitus manat a superiore magis obediendum est superiori: sicuti deo quam hominibus: quando vero duae praelationes superior et inferior manant per ordinem a tertia: tunc aliquando est magis obediendum superiori / aliquando inferiori: sicuti monachus in aliquibus magis tenetur obedire abbati quam episcopo: vt in aspicientibus suam regulam: in aliis magis episcopo: sicut in pertinentibus disciplinae ecclesiasticae. Et loquitur de abbatibus non exemptis. Ex hoc patet ad. q. quod videlicet licet tam potentia peccandi quam praelatio sit a deo: in omnibus tamen subditus non tenetur obedire creato praelato.
¶ Ad primum argumentum dicendum / quod illa regula: cuius vsus malus est / ipsum quoque malum est: intelligitur quando vsus fit in re ad id ad quod ordinatur / sicut equus ad equitandum: peccare autem non est id ad quod ordinatur voluntas creata / sed benefacere: venit enim peccatum ex defectibilitate: ideo non currit argu. Et dum confirmatur: quia vt dicit anselmus "Posse peccare nec libertas est / nec pars libertatis". Dicendum quod accipit illud posse pro ordine ad deformitatem / non pro potentia: et illo modo dictum est quod non est a deo / sed isto secundo.
¶ Ad secundum dicendum ad maiorem: quod aliquid fieri a deo contra ius naturae potest intelligi / aut contra vniversale dictamen: et sic maior est vera / et minor falsa. Sicuti enim eadem medicina quae dat vinum sano / remouet egro: sic eadem naturae lex dictat seruitutem in natura lapsa / non in statu innocentiae. Potest rursum intelligi aliquid fieri a deo contra ius naturae in particulari: et sic maior est falsa / et minor vera: et ita argumentum semper habet vnam praemissam falsam. Auctoritas autem osee intelligitur de voluntate antecedente in malis.
¶ Ad tertium dicendum ad maiorem / quod est sic et non sic. Est quidem sic: quia sicut vouet fugere actum carnis: sic ponit voluntatem in voluntate praecipientis. Est autem non sic: quia non oportet quod sicut negat omnem actum carnis / sic se obliget ad quodlibet verbum praecipientis: esset nempe quasi impossibile: vnde bene dicit beatissimus franciscus in sua regula: in his quae promiserunt domino obseruare fideliter. Dictum autem benedicti in sua regula intelligitur de perfecte obedientibus. Et sic obedientia librum terminat secundum: qua mediante peruenire mereamur ad regna caelorum. Amen.
Conclusiones
¶ Ex prasenti autem dis. etc. Prima conclusio. Deus potentiam / benefaciendi producit / etiam et illam peccandi. Dicit conclusio / quod tam potentia benefaciendi quam malefaciendi est a deo: et ponitur a principio distinctionis vsque ad illud. c. Hic oritur quomodo non transiliendo etc.
¶ Secunda conclusio. Principi seculi iusta iubenti tenentur seruuli / non mala dictanti. Dicit conclusio / quod subditi tenentur obedire principi seculari dum praecipit iusta: et non dum praecipit iniusta: et ponitur ab illo. c. Hic oritur quaestio etc. vsque ibi: Iam nunc his etc.
¶ Tertia conclusio. Sacrum mysterium incarnationis petit studium contemplationis. Dicit conclusio / quod cognitio sacri mysterii diuinae incarnationis filii dei de quo est loquendum in sequenti libro: exigit vt per contemplationem fiat in nobis reuelatio. Et ponitur ab illo capitulo. Iam nunc his etc. vsque huius libri secundi etc.