Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 2
Circa textum
Distinctio secunda agit de modo assumendi / siue de vnione natu rarum in christo ex parte naturae assumpte praecipue. T quia in ho mine tota humana natura vicio corruptaerat: totam assumpsit: id est animam et carnem: vt totam curaret et sanctificaret. quod autem humanae naturae / siue humanitatis pocabulo anima et caro itelligi debeant: aperte docet hiero. in expo sitione catholice fidei dicens. Sig ronfitemur in christo vnam filii esse personam: vt dicamus duas per fectas et integras esse substantias: Hic signatur secunda distinctio huius ter tii: quae sic continuatur ad precedentem. Nam postquam in praecedenti distinctione dei assumentis in ista sanctissima vnione posita est conditio: Nunc in hac praesenti di stinctione assumpte naturae indagatur in qua sit vnio. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima determinatur veritas. In secun da confutatur falsitas. In tertia eneruatur du¬ bietas. prima in principio. Secunda ibi. Non sunt ergo audiendi etc. Tertia ibi. Si autem quaeritur vtrum verbum etc. Haec est diuisio etc. Circa quam talis mouetur titulus quaestionis videlicet
Quaestio
¶ Quaestio ista tractat quomodo diuinum verbu sibi vniuit naturam humana singulare cum assumpte huanitatis per tibus seruato ordine assumptoru. Utru diuini verbi ad humanitatem incarnatio spiritum praeexigat gratuitum. Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur quod diuinum verbum non sit incarnatum: nihil censetur incarnatum nisi carni vniatur: sed diuinum verbum non extat carni vnitum. igitur diuinum verbum non est incarnatum. Maior patet. Quia sicuti ab albedis quis albus dicitur: sic a carne incarnatus. Sed probatur minor: ex eo quod tanta fuit haec vnio: vt id quod vnitur verbo verbum: diceretur ex idio matum communicatione: quod non reperitur in carne vnde non dicimus verbum diuinum carnem:
¶ Se cundo arguitur quod non vniuit secum humanitate: si enim secumn vniuit diuinum verbum humanitatem aut per partes vniuit sibi totum: vtputa peranimam et carnem humanitatem: aut aeque primo: ipsum totum et partes: sed neutrum potest dici igitur: maior patet ex diuisione sufficienti. Sed probatur minor. primo quod non per partes vniuit sibi totum: quia tunc diuinum verbum non esset primo homo sed primo animatu: n per assumtam animam: vel carnosum per carnem admi nus prius natura quod repugnat: nec secun do primum ipsum totum: quia sic humanitas a verbo est assumpta sicut in proprio fuis set supposita supposito ibi autem partes to ti praeintelliguntur.
¶ Tertio arguitur quod de necessitate exigatur quod vnio fiat: grgatuito habitu praecedente: humana natura non potest vniri in vnione beatifica sine habitu gratiae: sed vnio ipostatica est maior: igitur etiam nequit sine habitu illo fieri. Maior patet: quia illa vnio beatifica consistit in visione et fruitione: quae maxime habentur per habitum charitatis. Sed probatur minor ex eo quod dicit Aug. 13. de trini. In rebus per temp¬ O te personae nullis praecedentibus meritis ho mini copulatur.
¶ In oppositum primi ar Id id es phi.:. i ctus et habitu inuentus vt homo. In op positum tertii arguitur auctoritate Dam. Unitum est carni verbum dei per medium intellectum et ita cum non faciat mentionem de habitu gratuito videtur quod non exigatur.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum decla pratiuus. Quorum S. Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. pro Prim lum ter mini sunt: incarnatio: humanitas: et spiritus incani tio celesti misterio: incarnatio: animatio: et humanatio. Incarnatio enim dicitur respectu carnis assumptae: sicut loquitur Brego. Car nem deitas mediante anima suscepit. Animatio vero dicitur respectu vnitae anime sicut ad volusianum dicit Augu. Animam rationalem et per ipsam corpus humanum optauit sibi. Tertio humanatio est respe ctu assumpti hominis: seu verius assumptae humanitatis. Totum enim inquit in listera magister: me suscepit: vt totum me liberet. Capiuntur tamen ista tria aliquotiens pro sola incarnatione: sicut dicit glo. super illo verbo. Et verbum caro factum est: per carnem totus homo intelligitur. Ultra noto quod ista incarnatio potest intelligi tripli citer. Primo actiue: et sic competit verbo dei quod secum vniuit carnem. Secundo passiue: et sic carni competit vnite. Tertio pro ipsa vnione carnis ad diuinum verbum. Et tantum de isto termino incarnatio.
¶ Secundus terminus est hutas manitas. Unde notat doctor deuotus in quinta distinctione huius tertii quaestione vltima: quod humanitas solet accipi tripliciter. Primo pro partibus componentibus humanitatem scilicet pro anima et corpore: et sic dicimus hominem interiorem et exterio rem: vnde homo interior est ex parte animae exterior vero ex parte corporis. Secundo accipitur humanitas pro ipsa forma totius: et sic est media creaturarum corporalium et spiritualium: aliquid vtriusque habens propter quod omnis creatura: Greg. teste homo dicitur cuius anima Isaac teste in lib. diffinitionum. in vmbra creata est intelligentiae: quae et in aliquibus apertior est ipso angelo imago dei: sicuti enim anima in suo corpore: sic in suo vniuerso habitat deus: et sic de aliis. Tertio accipitur humanitas pro proprietatibus ipsius corporis. In praesenti autem quaestione sumitur secundo modo maxime.
¶ Tertius terminus est spiritus a spirado. Unde ultra de spiritu dicta distin. 10. primi Noto quod spiritus quo ad praesens: potest capi sex modis quos ponit sanctus Thomas arti. 2. praesentis distin. q. 1. Uno modo dicitur corpus subtile vt aer. Secundo modo hicuntur spiritus corpora beatorum subtilia habita resurrectione. Tertio dicitur sous ilibet brutorum anima. Quis nouit si spiri tus etc. Quarto dicitur spiritus virtus imaginatiua. Psallam spiritu psallam et mente. Quinto dicitur spiritus ipsa mens hominis vel angeli. Renouamini in spiritu mentis vestre. Sexto dicitur spiritus ipsa diui na substantia. Spiritus est deus. Accipitur autem in praesenti quaestione. 5 et. 6. modis et maxime quinto. articulum sunt tres conclusiones. Prima est de assum pta humanitate etc.
¶ Prima est haec. A diuino verbo natura humana singula ris congrue prae angelis assumpta est licet irrationalis eidem sit vnibilis. Dicit prima pars conclusionis: quod a diuino verbo humana natura super angelicam est praelecta ad vnionem. probatur. Deus enim nusquam angelos apprehendit. Cuius ratio triplex ex homi nis parte a doctore deuo. arti. I. huius dis. q. 2. assignatur. Prima propter originem: sicu ti enim in diuinis vna persona ab alia originatur sic suo modo in humanis: vnde huius ratione magis conformatur homo deo quam an gelus. Secunda propter ampliorem dei in ho mine quam in angelo representationem. Dicitur Aempe homo minor mundus: et in suo praesi det corpore veluti in machina dei mundia li. Tertia propter compositionem: homo enim quasi ex omnibus componitur: ideo restaurando hominem quodammodo omnia extant restau rata. Rursus ex ipsa reparatione triplex affertur ratio. Homo quippe magis indigebat quia tota species erat infecta. Secundo minus indignus erat iudicandus cum alio suggerente peccasset. Tertio magis proficere ei habebat: daemon quippe iam ma nebat obstinatus: vnde licet natura angelica natura humana sit superior: tamen gra tia dei in xpico humanitas super angelos eleuatur. Dicit tamen conclusio quod diuinum verbum solum sibi vniuit naturam vnam singularem: patet per Dam. dicentem: quod natura humana a verbo dei assumpta est in athomo: Unde licet omnes homines liberatione indigeant: vnica tamen natura sufficit singularis cuius merito saluemur: sicuti vnius membri curatione totum corpus redditur validum: vnde non oportet quod sicuti pluries filius dei mittitur in mentem: sic sepius mittatur in carnem. Cuius ratio triplex assignatur. Prima vni tas: vt vnigenitus dei patris: vnigenitus fieret virginis matris. Secunda mediatio suia mediator noster est inter deum et nos Hediator autem Paulo teste: vnus est Tertia exaltatio super omnem creaturam vni congruit dicente quinto thopic. philosopho: Quod pe superabundantiam dicitur vni soli congruit. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod natu ra irrationalis vt leo: lapis: et consimiles sunt diuino verbo vnibiles. Probatur me dio doc. subti. q. 1. praesentis dist. Illud a diuino verbo estassumptibile quod non habet entitatem repugnantem tali vnioni: sed huiusmodi sunt irrationalia: igitur etc. Maior est clara. Sed minor probatur: quia natura irratio nalis non habet perfectiorem rationem suppositi: quam rationalis. Cum igitur deus possit supplere vicem suppositi naturae rationalis: se quitur quod et irrationalis. Et si dicatur quod repu gnantia venit a parte dei: quia non videtur quod possit dici deus leo vel asinus aut lapis: quod tamen videretur ex ideiomatum communica tione? Dicendum quod haec est grossa imaginatio: terminare enim dependentiam isto modo arguit perfectionem maximam: quia independem¬ E affert deo imperfectionem cum totum extra sit. Sed tunc quaeritur. Ad quam vnitatem assumitur ta lis natura? Dicitur quod ad vnionem ipostatican non personalem: quia personalitas solum conuenit na turae intellectuali et rationali: vnde licet ex parte verbi eadem sit realitas qua extat suppositum et persona: sufficit tamen a parte vnitorum distinctio: vt vnum vniatur in vnionem personalem reliquum solum in vpostaticam: sicut sunt irra tionales substantiae vel indiuidualem solum: si cuti accidentia si diuino verbo sequestrata in formatione vnirentur: fundamenta enim di stincta sufficiunt ad variationem relatio num: licet terminus idem sit: vnde patet defoe ctus doc. deuo. qui in plerisque huius de locis censuit naturam irrationalem assumi non posse: oppositum patem ex conclusione: et tantum de prima conclusione.
¶ Secunda conclusio est / de partibus assumpte humanitatis et est haec. Sic diuinum verbum veram carnem rationalemque animam assumpsit: vt tamen ex eo et eis tertium non fieret. Dicit prima pars quod ver bum assumpsit veram carnem. Probatur: piscus fuit verus homo: sed non est verus bomo sine vera carne: igitur etc. Patet secundo: quia non nascitur homo sine vera carne: natus est autem piscopus de maria virgine. Patet tertio quia teste Dam: quod est inassumptibile est incurabile: et ita si non accepisset carnus nostram non curasset: vnde et post resurrectionem Luce vlti. dixit discipulis. Palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet si cut me videtis habere.
¶ Ex quo patet error impii manichei qui posuit christum so lum habuisse carnem fantasticam. Patet vl tra error marcianorum qui posuerunt quod ca ro christi fuit apportata de caelo. Oppositum patet: quia natus est de maria virgine: vnde illud. Qui de terra est de terra loquitur qui de caelo venit super omnes est. Habet intel ligi quantum ad diuinitatem: seu quantum ad vi tae perfectionem. Et si dicatur: quia scribitur. Caro concupiscit aduersus spiritum: et ita habuisset in se piscopus rebellionem. Auctoritas intelligitur de carne viciosa qualem non habuit christus. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod verbum assumpsit animam rationalem: patet expresse in gmholo athanasii. Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens. Patet ratione: quia plisopus fuit homo: omnis autem homo habet rationalem animam: est enim homo animal rationale: vt affert porphirius.
¶ Ex quo patet error Arri qui posuit christum nullam habere animam: sec verbum supplere locum animae: hoc non valet: quia diuinum verbum nequit esse forma alicuius quia arguit imperfectionem. Patet vltra error appollinaris qui posuit in christo so lam animam vegetatiuam: motus mendatio ar rii: vnde quando dicitur ista vnio incarnatio non intelligitur quin etiam assumpserit animam: sed per sinechdochen extat locutio vel vt insinuetur magna filii dei humilitas: qui pro no bis etiam carnem assumpsit. Sed dicit ter tia pars conclusionis / quod non fit vnum ex diuino verbo et anima et corpore: eo scilicet modo quo fit vnum tertium resultans ex anima et corpore: Sicut dicit euticen: diuinam et humanam con fundens substantiam: vnde christus solum dicit diuinam naturam et humanam: et non vnum tertium ex his resultans: et hoc vult Dam. dicere: dum dicit. In domino iesu christo non est commun speciem accipere: non quin habeat hu manitatem vniuocam aliis hominibus: sed propter himodi dictum: in aliis siquidem teste doc. sub ti. q. 2. arti. 1. ex talibus quae se habent per modum actus et potentiae fit vnum tertium distinctum a duobus quod vocatur forma totius adquod generatio terminatur: alioquin omnis compos tio aggregatio videretur et absolutum quando con stituta sunt absoluta.
¶ Tertia conclusio est / omne ordine assumptorum et extat haec Humanitas ita primo a diuino verbo assumitur: vt neque creata charitas aut spiritus me dium dicatur. Dicit prima pars quod humanitas primo assumpta est a diuino verbo. Probatur illo modo: a verbo diuino natura est assum pta humana quo personaretur in proprio supposito: sed immediate ipsa personaretur ante animam aut corpus: igitur etc. Maior patet: quia solum diuinum verbum in hoc supplet vicem proprii sup positi. Minor patet: quia non competit corpor vel animae de se personalitas. Et si dicatur quod bene sequitur: assumpsit totum: ergo et partem: et non econtra: sequitur assumpsit partem ergo et totum: ergo videtur quod prius assumpserit partem quam totum: Dicendum quod solum hic est proritas consequentis non consequentis: sicut enim bene sequitur: ignis ergo calidus: non econtra: et tamen caliditas a parte rei igne est posterior. Sic in propo sito in assumptione terminatur primo seu fun datur vnio in ipsa humanitate licet partes sim pliciter praecedant. Et si dicatur: quia tunc quod semel assumpsit dimisit: quia in triduo non fu it homo: quod est contra An. dicentem. Quod semel assumpsit nunquam dimisit: Dicendum quod illud Anf. intelligitur quantum ad partes principales: semper enim habuit animam et carnem secumn vnitas. Sed dicit secunda pars conclusionis quod creata charitas non requiritur vt medium in hac vnione patet medio argumento doc. subti. in. 2. q. quia illud quod est alicuius per se prius in eo est illo quod sibi inest per acci dens: sed personalitas inest per se humani tati si sibi relinquatur: charitas creata peraccidens igitur: vnde praeintelligitur natura huma na esse: et in illo esse assumpta antequam inte ligatur habere istam charitatem. Et hoc satis innuitur per id. Uidimus gloriam eius quasi vnigeniti a patre. In quo verbo clare innuitur quod ratio quare naturae humane tanta data est a deo charitas est: quia ipse homo erat vnigenit dei. Unde omnes ille auctoritates: quae dicunt quod mediante gratia est vnita natura humana deo: sicut illa Aug. Quicquid conuenit filio dei per naturam: conuenit filio hominis per gratiam: et consimiles habent intelligi de gratia increa ta. Similiter dico de tertia parte conclusionis quae dicit: quod spiritus creatus vtputa anima non est medium huius vnionis in natura assum pta: et debet intelligi secundum doc. subti. medium effectiuum aut medium ad quod primo ista terminetur vnio: non vero medium quo: quia hoc modo anima extat medium in ista assumptione: quia est formalis ratio naturae assumpte seu quo: et isto modo habent glosari omnes auctoritates ponentes carnem mediante anima vniri: etiam magister in listera. Ex quo patet defectus sancti tho me in arti. 2. q. 1. praesentis di. ponentis animam esse id ad quod primo fit vnio. Patet vltra defectus doc. deuo. q. 2. arti. 3. ponentis ha hitum gratuitum medium in hac vnione: patet satis oppositum. Et si quaeratur de spiritusan cto si sit medium in hac vnione: Dicendum quod sic: effectiuum quid est non formale: quia tunc esset incarnatus. quae articu lum sunt tres difficultates.
¶ Prima. An vniuersum sit deo vnibile. Dico quod non pro praesenti cum multa materia tam pene quam cu pe in eo reperiantur qua tantae repugnant vnio ni: et maxime mala culpe. Illis autem remo tis non occurrit ratio quare sua potestate immensa id non posset efficere.
¶ Secunda difficultas. An immediate in carne christi fuit infusa anima: Dico quod sic: vnde nullam ha buerunt corpus et anima in temporis aliquo in stanti existentiam sine sacratissima ad diuinum verbum vnione: alioquin personam effecissent propriam.
¶ Tertia difficultas Utrum subito post expressum marie con sensum. Ecce ancilla domini fiat n: ihi secundum bum tuum de purissimis eius sanguinibus cta fuerit corporis iesu organimatio. Hic tres vias apperit doc. subti. q. 3. Dico quod sic: vnde et Aug. dicit. Nec mora reuertitur nuncius et virginalem thalamum ingreditur christus: vnde simul tempore fuit facta sanguinum collectio: in matrice locatio: organimatio animae infusio diuina vnio: et gratiarum collatio licet sint diuersa naturae signa. Ex hoc patet ad quaestionem quod videlet diuini verbi ad humanitatem incarnatio spiritum gratuitum veluti medium non praexigit. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum argumentum nego minorem: et dum probatur ex communicatione vdiomatum: dico vnum verbum vsque ad octauam distin. vbi est ista materia quod non tenet in partibus: vnde ista est falsa: filius dei est pes vel manus: caro autem extat pars: nec tenet etiam in natura rei: sed in re naturae: vnde ista est falsa: filius dei est humanitas: de quo satis suo lo tum fit vnio partium: et dum impugnatur: quia partes co.
¶ Ad secundum dico ad minorem quod per topraecedunt: dico quod licet praecedant simpliciter: non tamen quo ad hoc: scilicet personari: aut in se aut in diuino supposito: et extat exemplum: precedit substantia corporea quantitatem natura: et tamen in susceptione colorum prius natura alba quantitas dicitur quam corpus dum quod non extat simile de vnione beatialbum: sic in proposito.
¶ Ad tertium dicen fica et ista: vnio enim beatifica de se est ad actum secundum: seu operari: ideo exigit habitum charitatis quo mediante operetur: haec autem vnio est ad actum primum seu esse: ideo in hoc non requirit habitum medium: verum est tamen quod de facto ibi est summa creata charitas: li cet non vt media: loquimur autem nunc de possi bili.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione: sicut de praecedentibus etc. Prima conclusio: vera diuinitas in christo dicitur atque humanitas vt sancte scribitur. Dicit conclusio quod in xpisco est vera diuinitas et humanitas Et ponitur a principio vsque ibi. Non sunt ergo audiendi etc.