Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 4
Circa textum
Distinctio. 4. declarat de modalitate recpientium baptisma. Ac dicendum est aliquis suscipere sacra mentum et re sacrameti aliquis sacrametu et no re etc. Hic signatur quarta di. huius quarti: quae ita habet continuari ad praecedem tem. Nam postquam in praecedenti dist. baptismi in se plenius est considerata ratio: Nunc in hac dist. ba ptismum recipientium notatur status et conditio. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima magister de sacraendum suscipientibus sumit exordium. In secunda de rem non baptisma capientibus fert iudicium. In tertia de hoc baptismo vt in infantibus vertitur studium. prima in principio. secunda ibi. Sunt et alii: vt supra posuimus etc. tertia ibi. Solet etiam quaeri si paruulis in baptismo. Indiuisa autem hac pertia parte manente. Rursus prima pars in qua de sacraendum suscipientibus sumit exordium in tres partes diuiditur. In prima proponitur qui sancramentum et rem suscipiunt. In secunda adiungitur qui sa cramentum non rem accipiunt. In tertia onditur quos christi vestes sacrate vestiunt. Pri ma in principio. secunda ibi. Qui vero si ne fide accedunt etc. tertia ibi. Quaeritur ergo quomodo illud accipiatur etc. Et sequitur de hinc secunda pars principalis huius di stin. in qua vt dicebatur magister de rem non hoc sacra mentum baptismi accipientibus etc. Et habet haec pars in tres partes diuidi principales. In prima praeest quaestio an res sola possit obtineri. In secunda dubitatio orta duplex docetur caueri. In tertia vtrum vnctio quaeat iuncta baptismo augeri prima in principio. secunda ibi. His autem videtur obuiare quod dominus dicit etc. tertia ibi. Solet quaeri de illis qui iam etc. Haec est di uisio etc. Circa quam etc.
Quaestio
Questio haec declarat de baptis mo paruulorum et de huis qui ficte ac cedut et habetur a scoto per noue quastio nes in praesenti distinctione. x N haptismi sacramentum non fictis sed paruulis efficaciter cunctam deleat culpam. Et arguitur ad partem falsam tribus mediis
¶ Primo arguitur quod non deleat omnem culpam in paruulis. Si deleret omnem culpam in paruulis hoc esset dono gratiae mediante: sed hoc extat falsum. igitur. Maior patet. ex hoc quod gratia immediate culpae censetur expulsiua: et de inimico amicum reddit deo Sed minor probatur: quia gratia non in funditur nisi adminus natura fide praeitel lecta: paruuli autem fidem habere non videm tur. Tum quia in actum credendi exire ne queunt. Tum quia eorum intellectus aequa liter se habere videtur ante et post baptis mum.
¶ Secundo arguitur ad idem. Nullus recipit gratiam a deo: et ita sibi non dimit titur culpa nisi aliqualiter praeintelligatur deo coniungi. Sed paruulus ante sumptum baptismi sacramentum: non intelligitur aliqualiter deo coniungi. igitur etc. Maior patet quia nulla videtur ratio quare modo sibi dimitteret offensam: et prius non: nisi esset aliqua noua dispositio. Sed probatur mi nor: quia illa prima dispositio seu coniunctio esset maxime ipsa fides qua ponitur fundamen tum edificii spiritualis: hoc autem nequit esse: eo quod ipsamet in baptismo tribuitur: vnde et dicitur ba ptismi sacramentum.
¶ Tertio arguitur quod etiam in fictis omnem deleat culpam. Si enim in fictis hoc sacramentum non deleret omnem culpan tunc fictione recedente ficti essent rebaptigandi: sed hoc est falsum. igitur etc. Maior patet a simili in sacramento pniae. Si enim aliquis ficte sacraentdm accipiat prninae: recedente fictione tene tur iterum confiteri. Sed patet minor: quia etiam ficte accedentes ad baptismum recipiunt basptismi caracterem: vbi autem caracter impre¬ mitur non reiteratur sacraendum ex bredictis dist. 3.
¶ In oppositum primi arguitur auctoritate Aug. in encheridion. A peruulo recenter nato vsque ad decrepitum sicut nullus prohibetur) a baptismo: ita nullus est qui non moriatur peccato in baptismo. In oppositum alteri us est Aug. in de pronia ca. 2. et ponitur in littera. Omnis qui iam voluntatis suae arbiter est constitutus: cum accedit ad sacramentum fidelium: nisi eum poeniteat veteris vitae: nouam non potest inchoare.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est terminorum motiuus.
¶ Quantum ad primii articu lum ter mini sunt sacramentum baptismi. Fictus accedens in hoc baptismo. Et efficaciter omnem culpam delere.
¶ Primus igitur terminus est sacramentum baptismi. vbi prae mo notandum occurrit quod sunt tres ternarii baptismatum: seu nouem modoi baptismi: quae tamguntur a Ioh. dam. in suo quarto sminarum. Primus igitur ternarius est baptismus diluuii: baptismus maris rubri: et baptismus in lege veteri in aqua lustrationis. Baptismus diluuii signat materiam nostri baptismi. Unde dicitur. quod octo animae salue facte in sunt per aquam. Baptismus maris rubri signatur per aquam et spiritum sanctum. Unde di cit Paulus. Omnes baptimati sunt in nu be et in mari: erat autem illa nubes ignea: quae conuenit spiritui sancto. Baptismus lustrationis signat passionem christi: quae est meritum nostri baptismi: fiebat enim in aqua in qua erant cineres vacce ruffe combuste: quae merito passioni christi congruit. Secundus ternarius est primo baptismus iob. et signat actum baptismi christi. Secundus baptismus christi quando a iohe fuit baptimat vbi nostrum inchoauit baptisma. Tertio ba ptismus prnimae: et est hoc maxime culpae purga tiuus. Tertius ternarius est primo baptismus aquae: quae est sacraendum noue legis: et est culpae et paene satisfactorie purgatiuus. Secundo baptismus in liguis igneis: et potest vocari baptismus flamins: et est sequaelae peccatorum expulsiuus. Tertio baptismus sanguis: et hoc est omnis miseriae dimissiuus. Ultra notandum quod in sacramento baptismi sunt tria. Est enim primo sacraendum et non res sacrame scilicet ipsa ablutio exterior. Secundo est sacraendum et res sacrameni: et est caracter est nempe res sacrameni respectu exterioris ablutionis sed sacramentum respectu future gratiae. Ter tio est res sacramenti non sacraendum ipsa scilicet gratia.
¶ Secundus terminus est fictus. Fict emim dicitur ille qui aliud exterius praetendit: et ali ud habet interius sicut qui corporaliter sacramento baptismi se subiicit: sed interius volunta te contradicit: et talis reperitur in triplici differa. vt notat doctor deuo. in prima parte huius dist. arti. 2. q. 2. scilicet primo discredendo quantum ad rationem dum. scilicet non credit baptismum quem suscipit aliquam habere efficatiam. Secundo malum appetendo quantum ad concu piscibilem dum scilicet quis baptimatur: vt liberius malum faciat. Tertio sacraendum contemnendo vt scilicet nullam venerationem diuino exhibeat sacramento. Primus et tertius nisi admi nus intentionem communem habeant ecclesie. vt scilicet credant recipere quod ecclesia intendit: licet non credant quod baptismus aliquid tribuat essent rebaptim andi. Secundus simpliciter est baptimatus vnde sibi imprimitur caracter: et malo recedente proposito virtute sa cramenti iam recepti sibi confertur gratia.
¶ Tertius terminus est efficacitur delere omnem culpata quod breviter loquendo attribuitur in proposito sacramento baptismi: cuius ratio triplex est. Prima est ex eo quod est contra peccatum priginale quod pessimas habet corruptiones et sequelas: ideo congruum fuit vt remedium contra illud peccatum esset maxime efficatie vt non solum illud peccatum sed sequentia et actualia expelleret: nisi aliunde obex esset: vt si quis dum actu baptimaretur peccato peccaret veniali: tunc peccatum illud veniale non expelleretur nisi actu recedem te peccati. Secunda ratio est: quia baptis mus est ad regenerationem et nouum esse spi rituale: ideo maxime conuenit quod nouus fiat totus homo dimissione omnium peccaminum. Tertia ratio est: quia hoc sacraendum est primum in sacramentorum ordine: ideo maxime con gruit vt in illo reluceat misericordia et lar gitas dei omnia peccata dimittendo.
¶ Quantum ad secundum: rticu lum sunt tres conclusiones. Prima est de sacramento baptismi in paruulis. Secunda de sacramento baptismi in fictis. Tertia de efficatia sacramenti baptismi.
¶ Prima est haec. Par uuli quibus baptismi sacramento gratia infunditur in vtero nequeunt matris baptim ari. Dicit prima pars conclusionis quod paruulis infunditur gratia in sacramento baptismi. pro batur. Efficatius extat sacramentum baptismiquam sacramentum circuncisionis seu circuncisio: sed circuncisio sic remouebat culpam quod conferebat gratiam: vt patet ex dictis disti. i. huius quarti. igitur. Et si dicatur quod secundum beatum. Bern. exigitur ad salutem nostram et liberum arbitrium nostrum: et donans vt scilicet libet rum arbitrium nostrum deo danti consentiat. pueri autem paruuli nondum habent consensum. Dicendum quod licet non habeant con sensum in actu: habent tamen in habitu dono gratiae medio in baptismo collato. Uel dicatur quod intelligitur illa auctoritas in adul tis non in aliis: sicut et illa augusti. Qui creauit te sine te: non iustificabit te sine te. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod nequit paruulus baptimari in vtero ma tris. Probatur secundum enim apostolum. Non prius quod spirituale sed prius quod animale deinde quod spirituale: oportet igitur puerum prius na sci corporaliter antequam nascatur spiritualiter baptismi sacramento: Unde et Isidorus dicit. Quod qui natus secundum adam non est renasci per baptismum non potest. Ex quo clare sequitur quod baptismo aquae non potest puer in vtero baptimari: potest tamen paptismo flaminis: sicut patet in beatissima matre dei Iohanne baptista. hieremia et quibusdam aliis: potest rursus baptima ri in vtero baptismo sanguinis: vnde si quis propter fidem persequeretur praegnantem matrem: et eam interficeret: et puer in vtero mo reretur: credendum est puerum priuilegio mar tirii non carere: vt hic tangit doctor subtilis. articu. 1. quaestione. 3. Infertur vltra quod si puer existens extra vterum maternum corio cooperiretur: ita quod aquae carnem non tangeret: non esset baptimatus. Sed detur quod puer partim sit in vtero et partim extra: et pars extra ba¬ partimetur: nunquid est baptimatus? Dicen dum quod si pars principalis est extra vt caput: tunc potest baptimari: nec est postmodum rebaptimandus. Si autem sit pars minus principalis: vt pes vel manus est maius dubium. Potest tamen dici quod licet pes sit mi nus principale membrum aut vnum ex his: tamen in pede est tota anima intellectiua et ita si puer in pede baptimetur in tali casu necessitatis: credendum est quod deus supplet: cuius signum est: quia si taliter bapti gati moriantur sepeliuntur in terra benedicta. Sed detur casus quod sanus postmodum exeat de vtero: est ne rebaptimandus: Dicendum vt dicitur extra de baptis. et eius effectu. c. de quibus: quod sic. tamen sub coditione: dicendo sic. Si non es baptimatus ego baptimo te etc. Ex quo tertio sequitur: quod si quis proiiciat de ponte puerum in aquam nequit fieri baptismus: baptismus emim ordinatur ad vitam: non ad mortem: sicut proiectio haec est. Et si dicatur contra conclusionem quod secundum iura ciuilia si mater manumittitur: et eius pu er in vtero existens: et ita videtur quod etiam a for tiori secundum ius diuinum quod est clementius possit in vtero puer mundari a peccato et manumitti. Dicendum quod non est simile: dominus enim temporalis non habet potestatem in puerum nisi inquantum est ab hac matre: seu in hac matre: ideo eam manumittendo manumittit et puerum: deus autem habet potestatem in puerum non solum inquantum est a matre: aut in matre sed inquan tum est persona distincta a matre: ideo non est si mile: vnde nec sequitur: si radix sit sanctam seu mite quod et puer seu fructus: licet enim pomum sequatur conditionem arboris inquantum est aliquid arboris: non tamen inquantum distinguitur ab arbore: vnde arbor dura pomum molle: ita de aliis: sic in proposito facile potest applicari. Nec valet quod si puer in vtero con trahit peccatum originale: quod et valeat hic sacramento baptismi in vtero ablui: quia ad hoc non ordinatur: sed potest bene aliis baptismatibus: vt flaminis et sanguinis.
¶ Secunda conclusio est de sacramento baptismi o in fictis et est haec. Nec funditus dissentiens: nec penitus fictus sacramendum suscipiunt baptismi. Dicit prima pars conclusionis: quod penitus dissentientes non capiunt sacraendum baptismi: vnde pro declaratione huius partis noto quod dissentiens potest intelligi tripliciter contrarie: priuatiue et negatiue. Contrarie dicitur quis dissentiens: quando habet actum positiuum oppositum consensui: sicut est oppo sitio inter nolle et velle. Tunc dicendum quod si simpliciter dissentiat: dato quod non reclamet: non est baptimatus: vt si quis vi ducatur ad baptismum: verum est tamen quod possunt postmodum tales cogi ad seruandam fidem: et eis est melius quam libere peccare et malum facere. Si vero simpliciter consentiat: et secundum quid dissentiat: vt sunt hii qui timore merces in mari proiiciunt ex consimili. 3. ethico. ita hi timore mortis volunt bapti gari: tunc simpliciter est baptimatus et sus cipit caracterem: et ita non est rebaptimam dus: vnde extra de baptismo et eius effectu capitulo. maiores. Qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur ne detrimentum incurrat baptismi suscipit sacramentum. Si autem sit secundo dissensus priuatiue: quia scilicet habuit aliquando consensum et modo non habet: licet non actum contrarium maxime ex vsu rationis: sicut sunt furiosi ex casu? Dicendum tunc quod possunt baptimari in furia sua: hoc habito quod ante furiam non habuerint dissenti onem consensui contrariam: si tamen speraretur de salute furiosi melius esset expectare eius sanitatem Idem dico odmne dormiente prius habente consensum Unde aug. in li. confes. amicum suum de cuius mor te dubitabat asserit dormientem fuisse bapti 3atum: nec postmodum est rebaptimatus. Si vero tertio sit solum dissensus negatiue: id est non consensus: tunc dicendum quod vel habens huiusmodi dissensum est a natura furiosus seu carens ratione: et potest tunc baptimari: si tamen speretur sanitas expe pectetur: nisi aliunde mortis immineat periculum. Si vero sit vtens ratione et habeat solum consensum virtualem potest baptim ari: deus enim neminem obligat ad quasi impossibile. Est autem quasi impossibile ne viator discurrat ab vno in aliud: et semper idem cogitet: ideo sicut in confectione sacramenti eucharistiae sufficit virtualis cogitatio sine actuali: ita in proposito. Sed quid dicendum si solum habeat consen¬ sum habitualem? Dicendum quod sufficit vnde non est simile in sacramento matrimonii et isto: quia in matri monio est contractus ambarum partium ideo mutuus requiritur consensus actualis vel admi nus virtualis: hic non est talis contractus sed magis adoptio dei quae nos in filios adoptat per baptismum. In adoptione autem sufficit con sensus actualis adoptantis. Ex quo patet quod illa responsio quam patrinus facit pro puero bapti 3ando aut adultus pro seipso dum petitur vis baptimari: volo etc. non est de essentia baptismi: sed de solennitate. Sed ponatur quod vnus nullum consensum habeat nec virtualem nec habi tualem: nec tertio actualem:. non tamen habeat dissentionem contrariam consensui: vtrum quaeat baptimari? Dicendum quod non: licem talis vix repe riatur. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod ficti pae nitus non capiunt sacramentum baptismi. Dicitur enim fictus is primo qua non est dispositus ad baptismum propter peccatum mortale: quod habet in actu: et iste quidem bene suscipit sacramentum baptismi exterius: suscipit secundo caracterem interius: vt dicitur extra de baptismo et eius effectu: capitulo maiores. Sed tertio non suscipit gratiam: verum est tamen quod non est rebaptigandus. Unde fictione tali recedente recipit virtute baptismi gratiam delentem omnem culpam et omnem paenam satisfactoriam: dempta poena illi peccati in quo erat fictio pro quo est prnina imponenda: nec ex hoc reportat commodum cum in tempore medio proficere poterit ad melius. Non autem aufert baptismus omnem paenam originalis criminis: quia est magis poena naturae quam personae quam principalis alpicit baptismus: caeterum quod manet: manet ad nostrum exercitium in melius. Si vero ita sit quis fictus quod nihil intendat recipere: nec ecclesiam aliquid sibi conferre nec accipere quod intem dit ecclesia: merito hoc nihil accipit nisi bal neum exterius: et est rebaptimandus: cogi tamen potest ad custodiendum legem christi.
¶ Tertia conclusio est de efficatia sacrment baptismi: et haec est. Licet omnibus rite baptisatis conferatur gratia: non tamen est necesse quod aequa lis. Prima pars satis patet ex habitis ia cilicet quod conferatur gratia. Sed secunda pars quod non est ne: esse quod aequalis omnibns baptimatis. probatur clare: ex medio docto. subti. arti. 3. q. secunda. Comparatur enim inquit gratia quae est ef fectus baptismi ad tria: ad deum largientem ad christum in passione merentem: et tertio ad gratiam suscipientem. Quo ad primum scilicet deum largientem: patet: licet enim deus disposuerit adminus in tanto gradum in baptis mo gratiam tribuere: non videtur ratio quare non plus possit vni quam alteri: cum suam potentiam non alligauerit sacramentis: immo exquo ab aeterno secundum diuersas mansiones electos praelegit: verisimile est: quod in baptismo multotiens plus vni quam alteri tribuat de dono gratiae. Quo ad secundum etiam scilicet christum pro merentem idem videtur: verisimile enim est quod exquo pro toto genie patiebatur humano: maxime tamen pro electis: quia secundum quod videbat patrem suum deum vnum alteri praelegisse: tali maxime pro merito suam offerebat passionem: et magis pro illis qui sunt sub noua lege: de communi dico: quam qui sub circumcisione. Quo autem ad tertium scilicet gratiam suscipientem si sint paruuli tunc de se aequaliter sunt dispositi: tamen aliunde venit aliquando dispositio vt forsitam meritis pa rentum beati nicolai: beatus habuit nicola us: quod bis in hebdomada in iuuentute posi tus bibebat mammas: Unde hic infert doc. subtilis: quod praeeligendus est bonus sacerdos ad baptimandum puerum malo sacerdote: bone enim ornones multe quas facit bonus sa cerdos multum iuuant puerum ad maiorem habendum gratiam. Si autem baptimandi sint adulti: certum est quod secundum quod se magis disponunt maiorem percipiunt gratiam: vnde et caeteris paribus adulti in baptismo maio rem percipiunt gratiam quam paruuli: ordinatum tamen est quod paruuli baptimentur propter pariculum: quia sacraendum extat necessitatis. Ex quo videtur nimis indistincte fuisse locutus sanctus tho. quo arti. 2. praesentis dist. q. 3. dicit simpliciter pu eris paruulis in baptismo aequalem conferri gratiam ratione passionis christi et fidei ecclesiae oppositum tamen patet clare ex praehabitis. Quantum ad tertium articullum: sunt in tres difficultates.
¶ Prima difficul i tas. Quid censendum est de paruulis expositis? Dicendum quod si inueniuntur cum in aliquibus signis ostendentibus quod non sint in baptimati: sicut solent sepe reperiri: tunc sunt simpliciter baptimandi. Si autem talia non habeant signa baptimandi sunt sub conditione forma tacta in prima conclusione. Et hic casus exprimitur a leone papa: de consecra. dis. 4.
¶ Secunda difficultas. Si paruuli iudeorum possent iuste vi rapi a suis parentibus et baptimari a christianis? Dicit doctor subti. in praesenti dist. arti. 3. q. 4. quod sic: et addit quod benefieret si ipsimet iudaei cogerentur minis et terroribus ad suscipiendum legem christi. Melius enim eis esset ipus sos lege dei: licet inuitos custodire: quam tot mala inuehentes contra christum liberos permittere.
¶ Tertia difficultas. Si apostoli fuerunt baptimati? Dicendum quod sic: vt innuitur in glo. super illo verbo. Qui lotus est non indiget nisi vt pedes lauet: et ratio est: quia in moralibus magis mouet actio quam praeceptum: vnde iesus incepit facere et docere: ideo merito hi qui alios erant bapticaturi prius baptigantur. Idem censendum de beatissima maria matre dei. Ex hoc patet ad quaestio nem: quod videlet baptismi sacramendum non fictis nisimodo dicto: sed peruulis cunctam delet culpam.
¶ Ad primum argumentum negatur minor: et dum dicitur / quod paruuli non habent fidem: quia nequeunt exire in actum fidei. Dicendum quod aliter se habet in habitibus virtutum infusa rum: aliter in habitibus acquisitarum. Acquisite enim sunt principalitur ad habilitandum ad opus sed infuse ad decorandum mentem et configu randum deo in reformatione imaginis: idec non concludit ratio. Ceterum ad secundam dico probationem: dum dicitur / quod non aliter se habet intellectus peruuli ante baptismum et post patet immo: quia fidelis post ante non.
¶ Ad secundum argumentum dico ad maiorem: quod habet sic intelligi: nisi praeintelligatur coniungi: vel quod in ipsa susceptione communiungatur: et hoc secundum est in proposito: et ratio est: quia hoc sacraendum vt se pius dictum est: est aliorum ianua: ideo non est simile de aliis quae praesupponunt cum deo coniunctionem.
¶ Ad tertium conceditur maior: de ficto poenitus nihil intendente. Si vero argu at de ficto id est in peccato existente mortali dum baptismum suscipit: dico quod est falsa. Et dum probat per simile de sacramento poenitentiae: dico quod non est simile: quia sacramendum poenitentiae non imprimit characterem sicut sacrum haptismi: ideo potest reiterari: non istud. Et tantum de praesenti dis.
Conclusiones
¶ Ex hac autem dis. sicut de praecede mete etc. Prima conclusio sacro baptismate christus induitur nisi impediatur ex ma lo scemate. Dicit conclusio / quod in baptismo: induimus christum nisi ficte accedamus et modo malo. Et ponitur a principio distin. vsque ibi. Sunt et alii: vt. supra. posuimus etc.