Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 5
Circa textum
Ost haec scien quodum est sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari. Hic signatur. 5. dist. huius quarti quae ita continuatur ad praecedentes: Nam postquam in. 3. dis. plenius baptismi considerata est ratio et in. 4. baptismi recipientium notatus est status et conditio: Nunc in ista dis. tertio incipitur ostendi ministrantium baptismum quae sit proportio. Et habet diuidi ista pars in tres partes principales. In prima intimatur clarius potestatis collatio. In secunda atque aperti quibus haec fit donatio. In tertia signatur pa tentius quo inest expeditio. Prima in principio. Secunda. 6. dis. ibi. Nunc quibus licet baptigare addamus etc. Tertia in eadem. 6. dis. ibi. Hic etiam sciendum est quod licet ter immergatur etc. Duabus partibus vltimis pro nunc indiuisis manentibus. Rursus prima particula in qua intimatur clarius bapticam di potestatis collatio: in tres partes diuidi tur. In prima in omnibus aperitur ministris posse equaliter. In secunda quod posse sit ostenditur et venatur hic subtiliter. In tertia / quid potest pari quaeritur: sed potentia veracitur. Prima in principio. Secunda ibi. Quia ministerium tantum habent etc. Tertia ibi. Hic quaeritur quae sit illa potestas baptismi etc. Et haec est di uisio etc. Circa quam talis mouetur titu. etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat quibus collata sit potestas baptimandi et tempore necessitatis quilibet debet baptismum ministrare de quo vide Secondo in praesenti dis. in tribus quaestionibus. N conferendiba ptismi sacamenum malis sit collata potestas hominibus. Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic. Crrans in aliquo fidei articulo: si in tali errore mo riatur damnatur. Sed ciprianus dicit a malo bomine maxime haeretico vel scismatico non posse conferri baptisma: et tamen non damnatur: ergo videtur quod mali homines non ha beant potestatem bapticandi: quia veritas omnium sacramentorum pertinet ad illum articulum. Sanctam ecclesiam catholicam. Maior patet: quia vt habetur. Sine fide impossibile est placere deo. Sed minor probatur auctoritate beati Aug. in lib. de vnico baptismo: ca. 4. post medium: ibi narrat de martyre cipriano glorioso: quod eos qui apud haereticos vel scismaticos dant baptismum nolebat cognoscere.
¶ Secundo arguitur sic. Nulli polluem ti bapticando data est potestas conferendi baptismum: sed mali bapticando polluunt illum quem bapticant: igitur. Maior patet ex eo quod potestas in baptismo collata est ad mum dandum adminus ministerialiter ipsam ani mam. Sed patet minor multiplici auctoritate. Tum primo Ambrosii in libro de cathegi candis rudibus. Baptismus inquit perfidorumnon sanat sed polluit. Tum secundo auctoritate apostoli. Omne quod non est ex fide id est conscientia peccatum est. Tum tertio auctoritate Augu. in lib. de baptis. paruulorum separati. scilicet ab ecclesia formam habere possunt: virtus in eis esse non potest.
¶ Tertio arguitur sic. Magis videtur requiri ministri sanctitas quam a sed baptismus non valet: nisi aquae sit aliqua supernaturalis virtus: igitur nec nisi bonitas insit ministro. Maior patet ex eo quod magis imediate et nobilius aspicere videtur ha¬ ptismi sacraendum bapticans quam aqua. Tum quia papligcans est rationalis creatura. Tum quia vtitur aqua in ablutione exteriori veluti instrumento: aqua igitur est instrumentum et est natura insensibilis quae arguunt in ea ignobilitatem respectu baptigantis. Sed minor patet per Ambro. de consecra. dis. 4. Per aquam.
¶ In oppositum vero arguitur de conse. dis. 4. ca. Romanus: in fine capituli. Romanus pontifex non attendit hominem qui bapticat sed deum et si paganus sit qui bapticat: et ita patet manifeste quod malus potest baptigare.
¶ In ista quaestione ad alias pa riformiter sunt tres articuli declarandietc. vt infra. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Quantum ad primum articu ium termini sunt / sacraendum baptismi / conferre huiusmodi sacramendum / et potestas baptigandi.
¶ Primus igi tur terminus est sacraendum haptismi. Ultra enim dicta varia in tribus distinctionibus raecedentibus de baptismo. Noto quo ad persens / quod sacraendum baptismi habet tres bina rios conditionum seu sex conditiones satis pul chras. Prima est quod est ecclesiasticum: et ideo primo et principaliter eius administratio pertinet clericis: et maxime sacerdotibus. Se cunda conditio quod est necessarium: et ideo in casu necessitatis et eius administratio se extendit ad laicos: quia diuina misecundia neminem vuli herire. Tertia quod est primum: ideo a nullo alio dependet sacramento quod est nobilitatis ma gne in eo. Quarta conditio est / quod est vnum ideo a duobus nequit dispensari: vnde si vnus immergeret puerum et alius proferret verba non esset baptismus. Quinta conditio est / quod est duorum ideo nequit vnus seipm baptica re: quia verba baptismi exprimunt duas perso nas: vnam dum dicunt: ego baptigo: aliam dum dicunt: te. Nec obuiat illa decretalis Innocentii tertii: de quodam iudeo inter inside les posito semetipsum bapticante: de quo dicit quod ad caelum euolauit. Dicendum enim est pe hoc fuit non baptismo fluminis: sed flaminis: deus enim neminem in necessitate nisi in eo teneat deserit. Sexta conditio est quod est integrum: ideo debet ibi esse et aquae et ver bum: verbum autem debet proferri: ideo mutus nequit baptigare: debet esse rursus in proferendo intentio: ideo stultus nequit bapticare. Rursus oportet quod verba proferendo iutingat puerum aqui: ideo mancus non potest bapticare.
¶ Se cudus terminus est conferre huiusmoi sacrametum. Unde conferre huiusmodi sacraendum baptismi potest in proposito intelligi tripliciter. Pri mo auctoritate: et hoc modo solus deus confert huiusmodi sacrameundum: ipse enim solus est qui bapticat intus sicut est qui solus peccata dimittit. Quis enim potest peccata dimittere / nisi solus deus Secundo intelligitur meritoriae: sic xpiscus meritoriae in sua passione beatissima sacramendum contulit ba ptismi: dum in cruce ex eius latere sanguis profluxit et aqu: aquae enim huiusmodi signauit sacraendum. Tertio intelligitur solum ministerialiter: et sic quilibet sacerdos vel qualibet alius viator in casu necessitatis: debitis habitis conditio nibus huiusmodi sacment: hoc potest conferre sacramentim.
¶ Tertius terminus est potestas baptimandi. Unde notat doc. deuo. in praesenti dis. ar. 3. q. 1. quod in sacramento baptismi possunt intelligi tres binarii potestatum: seu sex potestates. Prima vocatur auctoritatis: et est in deo: qui a se non aliun de potestatem habet mundandi animam. Secunda est cooparationis: vt si alicui in baptismo daretur potentia a deo creandi gratiam: vel aliud sicut innuere videtur magister in praesenti di. sed non tenetur communiter in hoc passu a nostris reuerendis magistris perisien. vnde extat secundus locus principalis huius quarti in quo non tenetur. Primus siqui dem est in secunda dis. de baptismo Iohannis: vt ibi patuit. Tertia potestas in baptismo est eminentie: vt secundum abundantiorem gratiam confe rat gratiam bapticando: haec fuit in cpisco a quae fuxerunt sacramenta. Quarta est inuocationis: vt si in nomine petri aut pauli conferretur baptismus: vt in primitiua ecclesia in nomine chri sti: sed hec necdum collata est nisi nomin trinitatis et xisrpi. Quinta est institutionis: sicut fuit collatum xpiseco: vt posset huiusmodi baptismum instituere: sed nulli alii hoc collatum est. Se xta est potestas ministerialis: quae cuilibet in ne cessitate collata est: ordinariae tamen sacerdotibus vt patuit satis. Et tantum de 1. arti.
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est / quod mali possunt sacramendum conferre baptismi. Secunda est quod mali possunt conferre sacramendum baptismi et rem sacramenti. Tertia / quod boni sine peccato possunt a malo huiusmodi sacramentum suscipre.
¶ Prima est haec. Non solum laici: sed ma li et haeretici sacaendum conferre possunt baptis mi. Dicit prima pars conclusionis / quod laici pos sunt bapticare. scilicet de facto et in casu necessitatis: patet ex eo quod si vetula bapticet in for ma ecclesie puerum non rebapticatur: vnde sicuti quia est sacramendum necessitatis institutum est fieri in elemento communi: scilicet aqua ita et quilibet in necessitate potest illud conferre: in cuius figure Leguntur discipuli pisci bapticare non xpus: nec est simile de sacramento poenitentiae quod est etiam necessarium. Si enim volens confiteri sacerdotem non inueniat ita quod faciat suum debitum: contritio interior peccatum extinguit: verum est tamen quod post oportunitate habita illa debet confiteri peccata propter ecclesiae praece ptum: alioquin contemneret et peccaret mortali ter: non ita hic: quia paruuli conteri nequeunt: et ita non est simile: verum est tamen quod praeter ne cessitatem non debet laicus bapticare: et si faciat peccat: quia hoc sacaendum est ecclesiae: ideo eius pertinet ministris. Et hoc tangit Isi de. dicens. Constat baptismum solis sacerdotibus traditum esse: ne ipsis diaconibus eius ministerium esse permissum intelligatur: vt dictum est. Sed habet secunda pars conclusionis quod mali etiam et haeretici possunt conferre sacramendum baptismi. Probtur auctoritate bede: siue haereticus / siue scis maticus in nomine sanctem trinitatus bapticat: non valet ille qui bapticatus est a catholicems bapti cari: certum est autem quod hoc non esset verum: nisi verum baptismum a talibus suscepisse. Cum enim talis baptigandi potestas non sit donum grntuitum: sed gratia gratis data solum non est magnum si in malis re peritur homnibus: cum habere possint intentionem ecclesie: et verba proferre debita super debitum elementum. haec enim tria sufficere videntur ad huiusmodi sacraendm Et si dicatur quod piscopus dum istud istituit sacraendum: fidem et fidei doctrinam praemisit dicens. Ite doce te omnes gentes bapti. etc. Et rursus. Qui credi. et bapti. fue. etc. Unde et hoc sacraendm fidei dicitur / dicente Aug. non quia dicitur sed quia creditur haeretici autem fide carent et doctrina: igitur? Dicen dum quod fides et doctrina sunt solum congruitatis et non necessitatis: vnde si quis crederet quod baptismus aecclesiae nihil conferret: bapticaret tamen aliquem intendens facere quod facit ecclesia: et non solum abluere exterius verus esset ba ptismus: nec foret rebaptigandus: habe ret enim tunc haereticus non intentionem finis scilicet vt saluaretur baptigatus: quia hoc non credit in casu posito: sed intentionem operis: quia scilicet intendit facere quod facit ecclesia: et hoc suf ficit. Et huius ratio triplex assignatur a doc. subti. in praesenti dis. q. 1. quare scilicet mali pos sunt bapticare. Prima est. Quia enim baptismus est vnum signum practicum dei: ideo congruit deum assistere ad causandum illud quod signat: scilicet gratiam in anima siue a bono siue a malo conferatur. Secunda ratio est quia tunc hoc sa cramentum non esset in magnum remedium viatoris: dum enim nesciamus quis bonus est: nesciremus sepius an essemus bapticati vel non. Tertia ratio: quia omnino iniustum est vnum pro iniquitate alterius in qua nullo modo participat puniri: quod esset in proposito. Et si at guitur haeresis non est ecclesia: ergo baptismus haeresis non est baptismus aecclesiae: et ita haereticus non bapticat. Respondet Augustinus quod est falsa illatio sicut non sequitur. Egyptus non est paradisus: ergo fluuius aegypti non est fluuius paradisi: est enim fallatia consequentis ab inferiori negatiue ad superius sicut sic arguendo: asinus non est homo: ergo genus asini: scilicet animal: non est genus bomins: planum est quod non sequitur: ita in proposito.
¶ Secunda conclusio est / quod mali possunt conterre et sacramentum et rem sacramenti: ei est haec. Mali atque haeretici rem in ministe) rio conferre possunt cum sacramento baptis mi. Dicit prima pars conclusionis / quod mali mi nisterialiter possunt conferre rem sacramen ti gratiam scilicet Probatur. Si enim baptismus mali hominis non daret gratiam: tunc salus nostra ex aliena penderet vita quod nephas ex tat dicere. Cum enim doctor malus doctri nam bonam tribuat. Quod dicunt vobis facite: a simili et malus bonum baptismum: immo a for tiori quia non tantum dependet baptismus a bapticante quantum doctrina a doctore: vnde in littera dicitur. Si quos baptigauit ebrio sus homicida adulter: si baptismus christi est christus bapticat. Ex quo patet quod ille auctoritates. Maledicam benedictionibus vatris. Et hieronymus ibi. Quicquid a vo bis bendicetur a me maledicetur. Et rursus. Ab immundo quis mundabitur: Et consimiles habent intelligi inquantum sunt mali: baptismus autem non est a malis inquantum mali sunt sed inquantum sunt dei ministri: vnde non est simile de oraione et sacramento. In ornione enim malus non iuuat: sed solum bonus. Unde Brego. Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur irati animus ad deteriora prouo catur: et ratio est: quia oramio pensatur ex opere operante et charitate interiori: baptismus autem ex opere operato: vnde licet malus sit velut membrum aridum: tamen in huiusmodi ministerio potest viuificare dispositiue: sicut si vene in corpore humano non viuerent: sed solum deferrent vitam ad membra. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod haeretici possunt ministeriali ter conferendo sacramentdum baptismi: et rem con ferre. Ubi notandum quod baptigatus tripliciter potest sic ab haeretico baptigari: quod rem non suscipit sacramenti. Primo quando ab eo bapticatur: sue consentiendo haeresi: vnde ita po test intelligi Aug. Et habetur de conse. dis4. Ecclesia paradiso comparata indicat nobis posse quidem foris baptismum eius recipe re: sed salutem beatitudinis extra eam nec ac cipere nec habere. Secundo quando ad haereticum vadit in contemptum ecclesiae: licet haerest non consentiat: de quo potest dici illud Augustinus Qui foris ecclesiam bapticantur non sumunt baptismum ad salutem: sed ad perniciem. Tertio quando ad haereticum vadit nondum tamen praecisum: spe tamen alicuius commodi: hoc etiam modo non suscipit rem huiusmodi sacramenti. Si vero nesci at bapticandus discernere: an sit haeretio vel non: sicut paruuli sunt: vel sit haeretic occultus: vel tertio casus immineat necessi tatis: tunc confertur et sacraendum et res sacramenti: sicut dicit conclusio nisi ex parte nostra obex eueniat: quia bapticant baptismate aecclesie: nec ab eis bapticati rebaptigantur nisi aliud occurreret. Unde sicut innuit contra donatum Augu. Iacob filios genuit ex vtero liberarum et ancillarum pariformiter deus per haereticos velut per ancillas et catholicos ve lut per liberos in baptismo filios procreat spirituales.
¶ Tertia conclusio est / quod boni possunt sacramentum baptismi a ma lis suscipre sine peccato: et est haec. Licite potest quis petere baptismum a malo et suscipre: probatur conclusio. Maius bonum enim est sacraentum suscipere quam de vita exire sine huiusmodi sacra mento: potest autem esse casus quod quis moreretur sine baptismo: nisi illud a malo reciperet: vel pro se vel pro paruulo: vtputa: si in aliquo loco omnes essent manci demptis haereticis Et si obiiciatur quia cooperans alicui ad peccan dum mortaliter peccat mortaliter si facit scientur. Sic in proposito quia distribuens indigne diuina sacramenta peccat mortalitur: et huiusmodi petens est causa? Dicendum primo / quod potest suscipe a ma lo quem tamen non scit esse malum: ideo argumen tum non est directe contra conclusionem. Dicendum vlterius quod de per se non cooperatur vt indi gne ministret: sed magis ad oppositum: vt scilicet se praeparet in tanto fiendo ministerio: id licet peccet ministrans: non tamen in hoc casu is per quem est ministrans. Et tantum de secundo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima diffi cultas. Utrum diabolus in forma appa rens sacerdotis possit bapticare? Dicen dum quod non: cuius ratio duplex est apud sanctum Tho. arti. 2. q. 3. et tertia additur a do ctore deuoto: arti. 1. q. 1. Prima est: quia hoc sacraendum sicut est institutum a deo bomine ita soli homini donandum est dispensandum Secunda ratio est: quia praesumendum est quod nunqua intenderet tantum bonum velle homini quantum in baptismo confertur. Tertia ratio est: quia est praecisus ab ecclesia tam actu quam potentia.
¶ Secunda difficultas. Utrum sit conce dendum haereticos habere spiritum sanctum qui ministerialiter in baptismo conferunt gratiam spiritus sancti? Dicendum quod non: nam habere spiritum sanctum plus includit scilicet bonitatem gra tuitam quam non habent.
¶ Tertia difficul tas. Si sacerdos non velit baptigare nisihabeat pecunias vtrum committatur simonia dando sibi? Dicit doc. subti quaestione. 2. quod non committitur simonia: si emens habeat ocu lum ad aquam emendam non sacraendum: seu vexationem sacerdotis appreciandam: sicut in his temporibus in labore seu actu caelebrationis missarum concessum est vnicuique de labore suo: modo debito vitam propriam acquirere. Si tamen formaret conscientiam et alium sacerdotem seu clericum non inueniret: ipsemet baptiget pu erum vel alteri laico tribuat baptigandum. Non enim sunt facienda mala (inquit paulvt veniant bona. Et tantum de tertio articulo. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlet conferendi baptismi sacraendum malis collata est potestas ministerialis: scilicet hominibus. Tunc ad argumen ta.
¶ Ad primum dicendum ad maiorem quod in fi de tria sunt genera credibilium. Prima sunt quae explicite sunt credenda omnibus hominibus sicut sunt articuli de xpeo bomine inquantum homo maxime de natiuitate: de passione: et resurrectione: quorum in anno sunt solennia festa. Secunda sunt quao explicite sunt credem da non minoribus ad salutem sed maioribus: sicut sunt multa circa beatam trinitatem. Ter tia sunt quo nec his nec illis sunt necessaria credi ad salutem vsque post determinationem huiusmodi est quod dicit Cyprianus. Non enim ad huc erat determinatum an haeretici possent conferre sacraendum baptismi vel non: ideo non peccauit mortaliter tenendo quod non.
¶ Ad secundum dicendum ad minorem quod habet intel ligi quod bapticatus sequitur heresim bapti gantis: vel contemnit aecclesiae praeceptum vel quae rit commodum: et ad hoc omnes adducte tendunt auctoritates: vt patet aspicienti. Sic autem non intenditur quando dicitur: conferre rem sacramenti: nam quantum ad sacraendum dato quod baptimatus habeat malam intentionem adhuc potest conferric
¶ Ad tertium minor est falsa: vt patuit. 1 dis. huius quarti et tertia: nulla enim virtus data est supernaturalis his elementis: sed sola assistentia dei ex pacto. Maior etiam est du bia dato quod minor esset vera: quia conferens est agens voluntarium seu minister: aqua vero naturalis: ideo non est simile. Et tantum de praesenti quaestione.
Conclusiones
¶ Prima: virtus do natur baptismi equilis bono feratur / siue sit a malis. Dicit conclusio / quod boni et mali equa possunt baptimare. Et ponitur a principio dis.¬ vsque ad illud capitulu. Quia ministerium etc.
¶ Secunda conclusio: homo minister est baptismatis: sed non magister lex est scematis. Dicit conclusio / quod purus bomo est solum minister in baptismo: non magister: sed solum christus. Et ponitur ab illo loco. Quia ministerium etc. vsque ibi. Hic quaeritur quae sit illa potestas etc.
¶ Tertia conclusio: potest dimissio peccati tribui nostro negocio et bono indui. Dicit conclusio / quod homo potest interius sicut exterius cooperari deo tam ad remissionem peccati quam collationem gratiae: si deus vellet dare potentiam. Et ponitur ab illo capsHic quaeritur si illa etc. vsque ad finem dist. Et in hac coclusione vt dictum est in primo articulo communiter a nostris reuerendis parisien. magi stris non tenetur magister sententiarum.