Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 14-16
Circa textum
Ost hec de qo poenitentia agendum est: Poenitetia longe positis a deo necessaria e. Hic signatur. 14. distin. huius quarti: quae ita continuatur ad praecedentes: Nam postquam in. 7. dis. frons hominis est venustata ex chrismali vnctione. Et in. 6. dis. tum quinque sequentibus dis. panis est substam tia transubstantiata sacra consecratione: Nunc tertio in praesenti dist. cum sequentibus distin. quae ad hanc pertinent materiam vigor mentis reparatur gemitus assumptione. Et habet diuidi praesens materia primaria diuisione in tres partes principales. In prima ostendit quidsit poenitentia quidditatiue. In secunda quo minister agat potestatiue. In tertia quis sit effectus eius susceptione. Prima in principio. Secunda dis. 16. ibi. Hic quaeri solet etc. Tertia dist. 20. ibi. Sciendum est etc. Pri ma rursus particula in qua magister agit de paenitentia ostendendo quid sit quidditatiue: in tres partes diuiditur: secundum quod ipsam manifestat tripliciter. Ab interiori primo / secundo ab inferiori perquirendo qualiter haec tria / contritio catnfessio / et satis factio / sunt partes poenitentiae. Tertio ab exteriori scilicet ostendendo quis est mi nister in sacramento poenitentiae. In prima ergo manifestat quid poenitentia habet interius; In secunda elucidat quid ei sit inferius. In ter tia clarificat quis ministret ei exterius. Pri ma in principio. Secunda dis. 16. ibi. In perfe ctione autem etc. Tertia dis. 17. ibi. Hic oritur quaestio etc. Rursus prima particula in qua magister manifestat quid poenitentia habet inte rius: in tres partes diuiditur. In prima pandit poenitentiam iterabilem. In secunda dicit poeniten tiam non diuisibilem. In tertia concludit poenitentiam completam vtilem. Prima est in principio. Secunda dis. 15. ibi. Et sicut praedictis etc. Ter tia ibi in fine. 15. dist. Ex praemissis perspicua fit noticia etc. Prima rursus particula quae est praesens dis. in qua magister pandit poenitemtiam iterabilem: in tres partes diuiditur. In prima. ponitur poenitentiae notificatio. In secunda additur exorti erroris occasio. In tertia sequitur auctoritatum determinatio. Prima in principio. Secunda ibi. His verbis etc. Tertia ibi. His aliisque etc. Et quia secundum testimonium aurelii aug. ad suum filium Deodatum in libro de quantitate animae. Iurae equalitatem inequalitati praeponimus. Et in tribus locis in primis tribus libris sunt iuncte tres distin. adinuicem et simul expedite sicut peromnes libros. Tertia distin. in tres partes diuisa est: quorum locorum seu cuius ternarii triplicis Primus ternarius est. 14. 15. 10. distinctiones. Secundus ternarius est. 23 24. et. 25. distin. Tertius ternarius est. 36 39 et. 40. distin. Ideo accedat nunc pari formiter. 15. dist. in qua magister ostendit poenitentiam non esse diuisibilem ibi. Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error conuincitur etc. Et ista distin. in tres partes diuiditur. In pri ma remouet errorem dicentium quod poenitentia ne vno peccato sine altero valet tunc quanmdo agitur. In secunda errorem dicentium / quod et si tunc non valeat tamen valet quando de peccato altero conteritur. In tertia varias po nit auctoritates quibus veritas inseritur atquam construitur. Prima in principio. Secunda ibi. Quibusdam tamen etc. Tertia ibi. Satis arbitror etc. Tunc veniat et. 16. dist. n perfectione autem poenitentiae tria obseruanda sunt etc. In qua magister elucidat quid sit poenitentia inferius: determinando qualiter / contritio / confessio / et satiffactio: haec tria se habeant ad poenitentiam: et diuiditur in tres partes. In prima ostendit quid ad poenitendum valeat contritio. In secunda qualiter addi debet confessio. In tertia vera apponitur et satisfactio. Prima in principio. Secunda ibi. Caueat ne ductus verecundia etc. Tertia ibi. Caueant et ne prius. Haec est diuisio harum trium distinctionum in generali. Circa quas etc.
Quaestio
Ista quaestio declarat de sacramento poenitentiae restitutione et satisfactione et complectuntur tres di¬ uisiones in quibus Scotus ponit decem quaestiones. Utrum sacramen tum poenitentiae: satisfactione et restitutione compleatur. Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic ostem dendo quod nullum est sacramentum poenitentiae. Sacramentum poenitentiae non valet ad delendum peccatum mortale: igitur nec satisfacti one nec restitutione completur. Patet consequentia: quia ideo dicunt satisfactionem iniun gi aut restitutionem: vt per sacramentum penitentiae peccatum mortale indulgeatur. Antecedens patet: quia tunc oporteret poenitentiam esse equae magnum bonum: sicut pec catum mortale est malum quod esse nequit: quia poenitentia est bonum finitum: peccatum vero mortale est malum infinitum: patet per Anf. li. 1. Cur deus bomo ca. 21. et lib. 2. c. 13. tantum malum est peccatum quantus est ille in quem committitur: ille est infinitus: quia tibi so u peccaui.
¶ Secundo arguitur / homo offensus aliquado remittit sine emenda laudabiliter offensam offendenti: ergo et deus debet dimittere sine satisfactione. Antecedens patet: ad hoc enim est mititas in terius qua non sentitur passio: et mansuetudo exterius qua offendenti non infertur no cumentum. Probatur consequentia: quia omnis perfectio quae est in creatura sine imperfectione est in deo formaliter: et per emi nentiam: vt in primo lib. est ostensum.
¶ Ter tio arguitur sic. Exterius non perficit interius: ergo satisfactio aut restitutio non complent poenitentiam. Antecedens patet: quia quae extra sunt videntur et corporalia sunt: quae autem intra non videntur et spiritualia sunt: corporalia autem non sunt forma spiritualium. Patet consequentia: quia poenitentia est virtus inte rior: satiffactio autem et restitutio fiunt exteius. Patet de partibus satisfactionis quae sunt / elemosyna / ieiunium / et oratio maxime vocalis.
¶ In oppositum: quod poenitentia est necessaria et valet contra peccatum mortale. Si impius egerit poenitentiam. Sequitur: omnium iniquitatum eius non recordabor. Tum secundo: quia saluator dicit. Nisi poenitentiam egeritis omnes simul peribitem. Tum tertio quia satisfactio et restitutio complent prniam: quia etiam exiguntur pro malo in punitione: dicitur de babylione mystica. Quantum glorificauis se et in delitiis fuit: tantum date illi tormentum. Et dicitur. Iuxta numerum delicti erit et pla garum modus.
¶ In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum. Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articu lum termini sunt / poenitentia / satisfactio / restitutio.
¶ Primus terminus est poenitentia: quasi paenam tenens: aut poenae tenentia. Unde notandum quod tripliciter dicitur poenitentia. Pai nitentia infructuosa: sicut. 2. Macha. 9. de anthiocho dicitur. Orabat scelestus do minum a quo non erat poenitentiam consecutu rus. Secundo de poeniten. iudae. de penidistin. 3. et ponitur in littera. Nihil iudae profuit egisse poenitentiam per quam scelus emon dare non potuit. Tertio de poenitentia dannatorum. Poenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes. Secundo dicitur paenitentia interior fructuosa: hoc modo di cunt Ambro. et Augusti. quod poenitentia est praeterita mala plangere: et plangenda vltra non admittere. Et haec sicut dicit frater Rinchar praesentis distin. arti. 1. q. 1. dicitur tri pliciter. Primo pro habitu poenitentiae. Secundo pro actu poenitendi. Tertio pro do lore consequente. Tertio dicitur poenitentia sacramentum poenitentiae: et hoc modo capiendo diffinitur poenitentia a doctore subti. 14. distin. q. 4. arti. 1. Poenitentia est absolutio hominis poenitentis facta certis verbis cum debita intentione prolatis a sacerdote iurisditionem habente ex institutione diuina: signans efficaciter absolutionem animae a peccato: haec descriptio per triplex gen causae ponitur. Primo ponitur genus causa materialis dum dicitur: poenitentia est abso lutio hominis poenitentis. Ex quo primo in fertur quod qui peccatum non habet: ad hoc sa cramentum non tenetur: poenitentia enim pro obiecto peccatum aspicit. Secundo infertur / quod angelis non conuenit: quia dicitur hominis. Tertio sequitur hoc sacramentum esse in vsum non in esse quieto: vt eucharistiae sacramentum: quia dicitur absolutio. Sed quaero quae absolutio aut passio primo: aut actio secundo aut tertio aliquid ab eis egrediens: non est prius mo sacramentum poenitentiae absolutio passio quia tunc nihil esset ibi sensibile: absoluitur enim a domino interius: in sacramento autem sem per debet esse aliquid sensibile: nec absolutimo actio: quia ista est in agente sicut quaecumque actio sacramentum autem poenitentiae in poenitemte suscipitur: quae ergo absolutio est sacramentum poenitentiae est absolutio: id est quedansententia diffinitiua reum absoluens: qua penitens denominatione extrinseca absolutus dicitur: et intus a deo absoluitur: non data immediate a iudice principali: sed a suo commissario. Ideo secundo ponitur genus caulae efficientis dum dicitur: Facta certis verbis etc. Primo dicit / quod haec sententia fiat certis verbis: sed quae sunt illa verba: dico quod haec sunt apta. Ego te absoluo: quae praemittuntur aut sequuntur varios imitantur ecclesiarum ritus: vtile tamen est addere et ra tioni consonum vt addatur: In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. vt se ostendat sa cerdos agere non vt iudex principalis: sed velut commissarius: nec ita sunt certa verba ex toto sicut in aliis multis sacramentis. Additur cum debita intentione prolatis de qua in praecedentibus sacramentis habitus est sermo a sacerdote. Ex quo infertur quod con fessio facta laico non sacerdoti sacramentalis non est: et aliquando obest et non proficit iurisditionem habenti. Ex quo infertur quod alia potestas est posse conficere alia posse audire confessiones. Tertio tangitur genus causae finalis dum concluditur: ex institutione diuina signans efficaciter absolutionem animae a peccato. Quis enim potest peccata dimittere nisi deus: quis igitur potest efficaciter signare nisi deus? Sed tunc est dubium: quia dicit effi in caciter. Utrum sacramento poenitentiae culpa deleatur: dicit magister sententiarum di. 16. ca. 6. quod non: sed quod solum sacerdos onndit esse absolutum a deo ministrando sacraendum sicut sacerdos legalis leprosum: tunc ei sacerdos dimitteret peccatum: quod est contra hiero. super illud. Tibi dabo claues re. cae. Hunc inquit locum quadam non intelligentes aliquid sumunt de supercilio phariseorum vt damnare innoxios vel soluere putant noxios cum apud deum non sententia sacerdotum sed reorum vita quaeratur: et huius probationem innuit subdens in leuitico se ostendere sa cerdotibus iubentur leprosi: quos illi non fa ciunt leprosos vel mundos: sed discernunt qui mundi aut immundi sunt: ita hic: sed sic sen tire est nimis artare noue legis sacraendum. Unde dicendum quod multotiens aliquis venit ad sacraentum poenitentiae suscipiendum: et non habet sufficien tem attritionem: vt de congruo gratiam suscipi at. Dico quod si talis veniant non habens obicen ad gratia et intendat saciaendum poenitentiae susci pere et capiat: supplet deus attritionis im perfectum et confertur ei charitas: vnde patet quantum bonum est hoc frequentare sacraendum quod experiuntur deuoti. Ultra notandum / quod triplex est. poenitentia. Prima secreta de qua loquimur Secunda publica quae peccatoribus aliquando impo nitur. Tertia solenis quae fit in capite ieiunii.
¶ Secundus terminus est satis factio. Unde Aug. satisfactionem diffiniens: et habei in listera / dicit. Satisfacere est peccatorum cau sas excidere: et earum suggestionibus aditis non indulgere. In qua diffinitione tria in virtute designantur. Primum est quod satisfactio non fit nisi pro peccato. Ex quo infertur quod ange li qui deo seruiunt deo non satisfaciunt: quia nunquam peccauerunt. Ex eadem radice sequitur quod animae et beati in caelo deo iubilando laudem deo non satisfaciunt: quia pro eorum peccatis satisfactum est mediante merito christi: aut hic in via: aut in purgatorio. Ex quo sequitur tertio / quod non est idem satisfactio et restitutio quia restitutio non semper fit pro peccato: vt cum quis gladium restituit quem in custodiam accepit: Secundum est vt causae excidantur peccatorum. Et tertium quod de caetero eis aditum non praebeat: qui alias deum placare cupit non placat sed irritat. Ex quo infertur vlterius: quod qui co gitur non satiffacit verius debet dici satis passio quam satiffactio: ideo in descriptione verba ponuntur quae agere signant et non pati excidere et admittere. Ex quo secundo infertur: quod aliquando magno feruore charitatis totum dimittitur peccatum: quia summa satisfactio offendentis est amor intimus offensi. Ex quo tertio infertur: quod non opertet secundum numerum peccatorum de necessitate esse satisfactiuum nume rum: immo vnus amor dei multum intensus multa sufficit delere crimina deo acceptante: vnde patet satisfactionem exteriorem non semper requiri ad peccati deletionem. Est autem satisfactio exterior: vt dicit doc. subti. 15. di stin. q. 1. arti. 2. Operatio exterior laboriosa vel penalis voluntarie assumpta ad pu niendum peccatum a se commissum: et ad placan dum diuinam offensam: et tunc de congruo distinctis peccatis diuersae poenae respondent: vt superbiae orainio / auaritiae elemosyna / luxuriae aut gulae ieiunium. De satisfactione etiam di ctum est in lib. 3. dis. 20. termino. 3. et in. 2. arti. ibidem.
¶ Tertius terminus est restitutio et est rem statuere in statum praestinum: vnde accipitur tripliciter. Primo vt condi uisa contra satisfactionem: quia satisfactio a sacerdote iniungitur: non sper restitutio. Secundo vt est idem quod satisfactio. Tertio vt genus ad ambas species. Et tantum de primo articulo.
¶ Quatum ad secundum articulum i sunt tres conclusiones. Prima est de poenitentia. Secunda de satisfactione. Tertia de restitutione.
¶ Prima est haec. Sic ad peccatum remouendum mortale poenitentia requiritur vt virtus moralis existat. Ista conclusio tres habet particulas. Prima diciti / quod penitentia requiritur ad remouendum peccatum mor tale. Clamat enim prisous. Poenitentiam agite appropinquibit enim regnum caelorum: vnde Hiero. in epostola ad demetriadem verginem: Secunda tabula post naufragium vocatur nauis: equidem baptismus est haec tabula: sed quid delet poenitentia: cum post peccatum nil remaneat caessante peccatore ab actu peccati intus et extra. Est dicendum iusticia in habitu est et in actu. Iusticia quidem in habitu quae dicitur charitas qua iustificati dicuntur apud deum qui iusti sunt: sic vno mortali peccato tollitur vt secundum nil tollat de ea aut intensiue aut extensiue: non intem siue: quia cum mortali peccato in quocumque gradu non stat charitas: non extensiue: quia charitas non est multi habitus sed vnicus. Iusticia in actu sic manet vt actus sic transit vt actus: sic in iusticia cuius subiectum et si sit anima: vt actus est immediatum non tamen rectitudinis fundate in actu: sed actus nisi dicatur mediatum. Quid ergo poenitentia remouet adueniens Dicit magister in hoc quarto. dis. 16. ca. vlti. quem Tho. in hoc quarto imitatur hac dis. q. 2. arti. 1. in solutione principali secunde quastiumculae: quod in anima qua peccauit remanet quidem reatus qua est quadam obligatio et quodam relatio ad paenam debitam illi culpae: et est quadam relatio non fun data super actum culpae: sed super essentiam animae praeuia tamen culpa actuali. Sed contra hoc arguitur: quia ista obligatio non est respectus intrin lecus adueniens cum non oriatur ex natura extre morum: nec intrinsecus: quia iam causam aliunde non habet nisi extrema: peccatum enim iam non est sed fuit: nec ad deum fugiatur: quia talis obligationis nequit deus immediata esse causa vt illo dicatur anima peccatrix: Respondet magister di. 16. c. vlti. Quemadmodum qui tangit morticinum post tactum remanet manus immunda: dato quod tact non maneat: sic et modo. Sed contra vt prius macula ista dissimilitudo aut elongatio nequit esse priuatio gratiae quam primum mortale peccatum ex toto aufert nec carentia rectitudinis in actu: quia illa non remanet nisi actu praesente qui cito transit: vnde non est imaginandum in peccatore remanere post peccatum mortale ali quod reale relatiuum aut absolutum quo dicatur peccator: si enim per actus contrarios potest remoueri sicut videmus in habituatem hominibus sed hoc numquam desinit quantumcumque innitatur homo ad oppo situm nisi per psiam solum: igitur est relatio ratio nis secundum quod diuina voluntas ordinat et intel iectus diuinus hunc praeuidet ordinem: vt nisi hic soluat hanc paenam semper sit ordinatus ad paenam: vnde Aug. super illud. Beati quorum remisse sunt iniquitates. Uidere inquit dei est peccata ad paenam imputare: auertere autem faciem a pec catis hoc est ei ad paenam non reseruare: ita dicit peccata ab eo tecta: non vt deus non videat: sed vt nolit aimaduertere id est punire: sic in bono videtur qui ex meritis ad gloriam or dinatur in eo solum est respectus rationis secundum quod deus eum ordinat ad praemium meritis tramseum tibus. Ex quo infertur quod post actum peccati macula offensa et reatus solum est respectus ratio nis: sed vt disconueniens animae macula potest dici: sicut per oppositum pulchritudo: vt autem est obligatio ad paenam reatus: vt autem diui nam aspicit voluntatem offensa: non quia deus ducatur passione: sed quia vult vindicare: hoc modo praedestinati dum ruunt puniunt in seipis vnde diuina voluntas placetur: vt patet de dauid et similibus: aut aliquid agunt vnde contentatur deus: et si non sit poena formaliter extat tamen equiualens tamen regulariter per paenam tollitur: aut si non tollitur ordinatur. Et hoc dicit Boe. li. 4. de com so. prosa. 4. et sunt verba philosophie. Feliciores inquit improbos supplicia luentes quam si eos nulla iusticiae poena coerceat. Hoc modo me lius est culpam esse cum paena: quam culpam sine paena: quia poena quoddam bonum est. Sed potest ne deus remittere clpam et non punire eam? Di co quod sic de potentia sua absoluta: sed qua paena remittitur peccatum: qua non: Dico quod poena voluntaria: haec enim deum placat: non inuolun taria: sicut patet in damnatis. Sed tunc est hon dubium quomodo est poena si est volunta ria: et quomodo voluntaria si est poena? Doctor noster. 1. q. 14. dis. arti. 3. q. 1. reducit vnum quaternarium suum ad vnum ternarium: vt ondat fratri francisco de maronis in spiritu: quod melius est habere bo num ternarium quam malum quaternarium. Uoluntarium inquit dicitur tripliciter. Uno modo id dicitur vo luntarium quod patientur sustinetur. Secundo dicitur voluntarium quod gratanter acceptatur: iuxim hos buos modos dum peccator paenam non murmurans contra deum patitur prniam agit: tamen in gradum infimo. Secundo dum non solum non murmurat sed gratanter accipit ad culmen penitentiae altius volat. Tertio dicitur voluntarium quod est effectus voluntatis intentus aut non intentus: dum quas detestatur se peccatum fecisse: sed paenam non cogitat. Primus habet alas strutionis aut perdicis: parum volat: tamen volat et ufficit. Secundus alas ornicis quae auis extat pulchra et ornata et fasianus dicitur gratanter accipere deum multum letificat. Tertius alas aquilae vt suspendatur in aere et pisces videat in aqua natantes id est peccatores in profundo mundi huius. Narrat enim albertus magnus in lib. animalium dum naturam aquilarum perscrutatur quoddam esse genus aquilae huiusmodi: vt ex cacumi ne aeris videat pisces natantes et subito in aquis se praecipitet et natet cum vno pede an leris quem habet: cum reliqui praedam capit. Sic hic peccatum detestatur sed tristiciam vt obiectum non cogitat: vnde vt perficiatur oportet vt poenan aspiciat et cupiat in se vindicare quod fecit: hic iam non in ethere volat: sed in caelis est ma nerium eius: hic est verus herodius: de quo scribit pates. Herodii domus dux est eorum: sed forsan quis ergo est quaternarius et lau datur franciscus quae in quaternario operatur: cui inquam. Si voluntarium aspicis non in quaterna rio sed ternario ambulamus. Si gradus aspicimus ascenditur ad perfectius vt herodi et aquilae: testante alberto magno vbi sup. Haerodius genus aquilarum est maximum: sic stat ternarius sed gradibus fit ascensus: vnde patet ad obiectum quod maxime in tertia ternarii specie pena est voluntaria ex affectu iusticiae: et si sit inuoluntaria ex affectione comodi.
¶ Secunda pars conclusionis diciti / quod poenitentia est virtus: ista patet ex his auibus: nec multum opertet immorari: virtus enim vt nos docuit philosophus in. 2. ethicorum est habitus in me dietate existens: prout vtique sapiens determi nabit. Quis sapiens id est prudens melius determinaret quam patienter sufferre quod deus in tulit: quam gratanter sustinere quod deus vult: quam peccatum detestari: quam velle in se vindica re quod se male egisse cognoscit: vnde recte di cit glosa super illud. Poenitentiam agite. prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem.
¶ Dicit tertia pars conclusionis / quod est virtus moralis. Probatur. Tum primo: quia non est theologica: quia non habet deum imme diate pro obiecto. Tum secundo quia est iusticia Unde super illud. Sacrificate sacrificium iusti cie: quid enim iustius quam vt suis quisque peccatis po tius quam alienis irascatur: seque puniens per pe nitentiam et satis factionem deo offerat. Tum tertio Isid. Tunc iudicium homo de se su mit quando per dignam poenitentiam sua praua facta damnat.
¶ Secunda conclusio est de satisfactione: et est haec. Satisfactio interior sic debet esse meritoria vt exterio non de necessitate sed congrue in charitate impleatur. Ista conclusio tres habet particulas.
¶ Prima diciti / quod satisfactio interior est meritoria: sicut enim formale peccati est in voluntate: sic formale meriti. Sa tisfactio autem interior aut est fundata in velle: aut est ipsa volitio doctore diffinien te satisfactionem. q. 1. 15. dis. hoc tenente in primo arti. Satistactio inquit est redditio voluntaria / equiualentis: als indebiti. Ex quo infertur quod in intentione est principale iu dicium. Secundo infertur quod meritoriae potest quis magis mereri comedendo quam alius abstinen do: exemplum patet in xpisco et iohanne baptista Tertio infertur quod paucum iudicium de alio est melius nisi ei pertineat.
¶ Secunda pars con clusionis dicit / quod de necessitate non tenetur) quis exteriorem satisfactionem in charitate im plere: hoc enim dicere quod tenetur est quodam modo peccatores inducere in lapsum: aut oc casionem desperandi dum nesciunt si aut impleuerunt iniunctum aut non. Ex quo patet / quod minus sobria et minus secura est in ista ma teria opinio Thome. 15. dist. huius quarti arti. 1. q. 3. in solutione principali secunde quasti uncule. Et secundo fratris Richardi de media villa eadem dist. arti. 1. q. 1. in solutione principali. Et tertio docto. sollem. quolib. 5. q. 16. dicentium: quod poenitentia exterior debet siue satisfactio impleri in charitate: patet oppositum. Dico tamen quod qui semel poenitet vere et recipit satisfactionem condignam si bi impositam ab ecclesia claue non errante: quantumcunque recidiuet non tenebitur nisi ad illan vnicam satisfactionem adimplendam: et si impleat illam in charitate melius est quia non tantum soluit paenam: sed meretur. Ideo tertia pars con clusionis dicit / quod congruentius est quod in cha ritate impleatur.
¶ Tertia conclusio est/ de restitutione et est brevis pro praesenti. In fortune bonis naturae et fame quis ad restitutionem obligatur. Ista conclusio tres habet partes. Prima probatur de bonis fortune. Tum primo auctoritate augu. in epostola ad macedonium: et ponitur in listra: quamdiu res propter quam peccatum est: non redditur sed reddi potest: non agitur poenitentia: sed fingitur. Tum se cundo. 14. q. 6. c. Si res. Tum tertio. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum: conui ctus noxe morte moriatur: sed non oportet in hoc aspicere punctum indiuisibilem sicut nec in contractibus sicut dicit fratrum Richardus lib. 3. dist. 33. arti. 3. q. 4. Et doc. sollis quols. 6. q. 22. immo considerare oportet latitudinem secundum iudicium boni viri: vnde verum est. quod in mutui datione in quo committitur vsura: oportet seruare equilitatem simpliciter in numero vel pondere nisi in certis gradibus. Frater richar. 15. dis. quarti huius: arti. 5. q. 5 modicum ante solutionem argu. principalium assignat rationem: quia vsus pecuniae est eius com¬ sumptio: ergo concedens eam mutuo con sumit eam. Contra obiicitur per illud omne verbo rum significatione. Exiit qui seminat. Et est modo in. 6. li. quarundam rerum vsus perpetuo separatur a dominio Sed pone aliquis habet alienum: sed nescit cuius propriae est: aut redde re non potest sine sumptibus etc. id quod debes cui reddet? Dicit doctor pauperibus. Sed per manus cuius? Dicit tho. 15. di. q. 5. ar. 1. so uendo tertium argumentum: quarte quastiuncule: si cut de ipso innuit frater hugo de nouo ca stro. 16. dis. q. 5. arti. 2. q. 3. in solutio. primi casus: per manus confessoris sui: vel alicuiu fidelis: doctor dicit per seipsum cum consilio bo ni viri.
¶ Secunda pars est de bonis nature: patet. 6. q. 1. Ex merito. Deteriores sunt qui vitam moresque bonorum corrumpunt: quam habu qui substantias aliorum praediaque diripiunt: si er go hi tenentur et illi. Sed nunquid potest quis oc cidi pro furto simpliciter aliud non intendens a iu dice: vt non teneatur iudex ad interesse defum cti? Dicit hic doc. quod non. Cui obuiat frater Iohes: de rodithon. Non enim est verius simile totam humanam policiam in isto errare Et dum dicit Ioh. sed subti. quod non habetur in biblia? Dicit iob. de rodintho ex aduer so quod habetur Iosue. 7. de achar. Cui secundo iohanni assentio et primum iohannem in hoc par su secundo dimitto: primus est in. 2. dis. 17. ter tius patebit infra.
¶ Tertia pars conclusionis est de bonis fame: patet per Aug. ad mace donium epostola secunda et ponitur. 14. q. 6. ca. i. Non dimittitur peccatum: nisi restituatur ablatum: si restitui potest. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Si poenitentia sit virtus generalis? Dicit doctor deuo. di. 14. arti. 1. q. 2. quod est specialis: quia aspicit obiectum sub ratione propria.
¶ Se cuda difficultas. Utrum satisfactio ex terior aliquid addat ad meritum satisfactioni interiori. Dicendum sic: inde enim veniunt au reole in actibus exterioribus.
¶ Tertia difficultas. Utrum quas equiliter obligetur ad restitutionem bonorum fortune: nature et fame. Dico secundum pondus bonorum obligatio est amplior. Ex quo patet ad quaestionem: quod videlicet sacramentum poenitentiae: sa¬ tisfactione: et restitutione impletur. Tun ad argumenta.
¶ Ad primum dico / quod pec catum mortale non est formaliter infinitum: sed obiectiue: ita actus meritorius.
Conclusiones
¶ Ex istis tribus di. tres elicitur tur conclusiones de mente magistri. De. 1q dis. haec elicitur conclusio. Est iterabilis poen tentia et perutilis est in venia. Dicit conclu sio quod ad veniam sacraendum poenitentiae est iterabile. Et ponitur per totam. 14. distin.