Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 13
Circa textum
SOlet etiam quaeri vtrum praui sacerdotes hoc sacramentum confi cere quaerant. Hic signa tur. 13. dist. huius quarti: quae ita habet continuari ad precedentes. Nam postquam in. 11. distin. egit magister de ipsamet confectione: et in. 12. dist. de quorumdam consecutione: Nunc in hac. 13. dist. agit de celebrantium autctorisatione. Et habet diuidi ista distin. in tres partes principales. In prima determinat qui possunt conficere. In secunda ma nifestat qui possunt sumere. In tertia palam donat haeresim cognoscere. Prima in prin cipio. Secunda ibi. Sane dici potest quod a brutis animalibus etc. Tertia ibi. Ne autem ignores quid faciat hominem hereticum etc. Haec est di uisio etc. Circa quam talis mouetur etc.
Quaestio
Questio haec docet quomodo ad consecra tionem corporis christi diuina requira tur actio et solos sacerdotes posse il lud conficere debito loco et tempore et habetur a sco. li. 4. dist. 13. in duabus quastionibus N costitutionem diuina omnes et soli sacerdotes mis sam possint celebrare corpus et sanguinem consecrando dominicum. Et arguitur quod non tripliciter.
¶ Primo sic quod non omnis: quod fit a malo sacerdote: et quod benedicit maledicitur: ergo corpus dominicum consecrare non valet. Patet consequentia. quia corpus dominicum non est maledictum a deo: sed bene¬ dictissimum. Antecedens patet prima. q. 1. multi secularium. vbi adducitur illud. Maledicam benedictionibus vestris. exponitur vno modo. ma ledicam quicquid a vobis benedicitur: et fit illa maledictio in malachia malis sacerdotibus.
¶ Secundo modo arguitur sic: si omnis sa cerdos potest conficere ergo est aeque bonum audire missam mali sacerdotis sicut boni: sed hoc est falsum. igitur etc. Maior patet: quia virtus missae principaliter est in sacramento eucharistiae. Minor patet ex iudicio omnium.
¶ Tertio arguitur quod non solus laicus potest sumere corpus dominicum: ergo potest consecrare. Patet antecedens probatur consequenta. quia maius est et nobilius sumere quod consecrare: cum conse cratio ad sumptionem ordinetur: et in talibus semper ea quae sunt ad finem sunt ipso fine minus no bilia: et ita non soli sacerdotes possunt conficere.
¶ In oppositum arguitur: quod omnis sacerdos potest celebrare. 1. q. 1. quod quidem. §. de his Sacramentorum sanctitatem in peruersis hominibus siue qui intus sunt: siue qui foris sunt constat impollutam atque inuiolabilem permanere. igitur omnis sacerdos quantumcumque malus potest habere potestatem sacrorum eandem: et habet cum bono sacerdote. Secudo autortoritate Aug. ad permenianum loquentis de scismaticis haereticis Sicut in eis remansit baptisma: sic et ordinatio integra in prescisione fuerat vicium quod in vnitate pacis est correptum: non in sacramentis: quae vbicunque sunt ipsa adsunt. Tertio probatur: quod soli sacerdotes possint et celebrare et panem hunc dispensare dist. 93 Dyacones. Non oportet dyacones panem dare id est corpus domini: secundum glo. igitur a fortiori nec alii.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Pri mus igitur terminus est sacerdos. vnde sacerdos deriuatur tripliciter: et secundum hoc dicitur tripliciter. Uno modo dicitur sacerdos sacris donatus et isto modo dicitur quilibet et quaelibet bene viuens. Est enim hoc modo sacer dos communis genis. Unde alexander in doctrinali. Dant duo bos impos compos custosque sa cerdos. Hoc modo apud veteres: vt narrat ti tus liuius in templo veste erant virgines qua sacerdotes aut sacerdotisse dicebantur. Et quae melius viuebat aut plus dici bene vi uere volebat: plus sacerdos cupiebat ap pellari. Unde imperatores romani hac de causa: vt patet in Iulio caesare non tam imperatores quam sacerdotes affectabant appellari. De hoc modo sacerdotii scribit et sanctus petrus in sua canonica prima. 2 ca. loquens communi populo. Uos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta po pulus acquisitionis. Secundo modo dici tur sacerdos quasi sacra dans: et isto modo occurrit sacerdotium in lege veteri: vt narrat historia scholastica apud primogeni tos: quibus incumbebat dare benedictionem: et ex hinc tria accipiebant munera: benedi ctionem patris: secundo primatum inter fra tres: tertio duplum in diuisionibus: et hoc modo dicitur. de melchisedech qui sem dicitur noe primogenito: dum ad benedicendum abraam abrae occurreret: at vero mel chisedech rex salem offerens panem et vinum: erat enim sacerdos dei altissimi: benedixit ei et ait. Benedictus abraam deo excelso qui creauit caelum et terram. Et in lege veteri hoc modo fuerunt sacerdotes legales offeremtes deo sacrificia: de quibus dictum est Moy ses et aaron in sacerdotibus eius. Tertio modo sacerdos dicitur quasi sacra docens et hoc totum complectitur bonam vitam vt primi: principatum vt secundi. Tunc quisque perfecte docet dum bene viuit: dicente seneca in epistolis: Longa via per praecepta: brevis vero per exempla. Hi sunt euangelici sacerdotes sacris donati: sacra donantes: sacra docen tes: in quibus nil apparet feditatis aut in verbo aut opere.
¶ Secundus terminus est missa. Hissa dicitur ab emittendo: missa dicitur ab immittendo: missa dicitur ab admittendo: et ita missa dicitur tripliciter. Hissa dicta ab emitten do est missa cathecuminorum: antequam enim sacer dos sacra inciperet pulpitum aut ambonem dyaconus clamans ascendebat: Exeant fo ras cathecumini: ideo extra mittebantur vnde et dicta missa est. Est secundo dicta missa: quasi immissa: et tunc est missa sacrorum tum agnus verus immolatur: et ibi sunt postu lationes obsecrationes et orationes: quia intus venit de superius agnus dei. Est tertio mis sa dicta. q. dimissa: sic enim dicit sacerdos: Ite missa est: quod tripliciter intelligitur. Primo ite quia offensio dimissa est. Secundo ite missa est: hoc est quia obligatio hic plus essendi dimissa est. Tertio ite missa est: mis sa nuncia est sicut missus nuncius. q. d. sacer dos ite securi: non plus impeditur nuncia vestra ne ascendat ad patrem rogatura pro vobis dimissa est. Est autem notandum quod quili. bet debet esse contentus in die vnam missam celebrare. Sunt autem aliqui casus vt ter duo in quibus licitum est bis celebrare: sed numquam sine congruitate magna: aut necessitate. In natiuitate autem domini ter quilibet potest celebrare. Et hi sex casus ex ter duobus compositi in his habentur versibus. Una dies missam tantummodo postulat vnam Excipitur defunctus certus cum peregrino Infirmus comeans: domini natalis: et hospes Et mulier nubens: cum tempus labitur illTres vult natalis: nisi binas caetera quarum
¶ Sed quaeritur: quare in qualibet missa: ite missa est non dicitur. Respondet Bona uentura dubio tertio litterali praesentis distinctionis quod si quaelibet missa corpus din misticum respiciat: sicut patet per hostie tri plicem partitionem: tamen secundum istam triplicem partitio nem contingit missas tripliciter appropria ri: quedam enim celebrantur spiritualiter ad honorem sanctorum: et quia ipsi in tuto sunt iam et sunt coram deo: ideo in talibus licentiatur populus et dicitur: ite missa est: quasi festiate ingredi in illam requiem. Quaedam spiritualitur ad salutem viuorum: et quia non sumus certi de salute nostra: ideo debemus continuo sollici ti esse ne per nostram ignauiam misse efficatia euanescat: ideo dicitur in missa in fine Benedicamus domino: secundum illud prophete. Be nedicam dominum in omni tempore. Tertio quaedam spi ritualiter ad requiem defunctorum: et in illis dicitur Requiescant in pace.
¶ Tertius terminus est sanguis: ex quo nobilissima oritur complexio: sunt autem nouem complexiones vt elicitur ex galieno in libro de complexioni bus id est tres ternarii comp exionum. Unde prima ordinatio extat in qua vnum elemantum dominatur. Secunda in qua duo. Tertia superbabundat in bonitate in vno: reliqua due octo faciunt. Dicitur autem sanguis a suauitate: quia suaues sunt sanguinei ex se: et potest dici sanguis inquit scotus. q. 1. 6. dist. pars corporis organici: non quod animetur: quia humor est: sed quia corpus organicum sine sanguine non animatur. Et ideo in sacramento altaris quasi principale quid representatur per se cum corpore: in quo tria sunt ordine quodam: primo san guis. secundo corpus animatum. tertio diuini tas: et patet quod potentia absoluta potuisset de us facere suum sanguinem praesentem calici licet corpus aut anima non adessent. Ratio autem quare per se comsecratur non alius humor triplex est. Pri ma sanguis nobilitas: nobilior est enim reliquis humoribus. Secunda quia de corpore christi effluxit sanguis. Tertia quia sine sanguine animal non viuit: aut aliquid loco sanguinis. Et tantum de primo articulo. Quo ad secundum arti. sunt tres conclusiones. Prima est de diuina actione in consecrati onem corporis dominici. Secunda conclusio est de potestate sacerdotum in consecratione corporis dominici. Tertia est de loco et tempore comficiendi corpus dominicum.
¶ Prima igitur est haec: videlicem. Sic diuina actione corpus consecratur dominicum: vt nulla creata virtus possit esse principalis: sed tantum dispositiua Ista conclusio habet tres particulas. Pri ma dicit quod diuina actione corpus consecrati dominicum. probatur. Non minoris virtutis est conuerte re aliquid in praexistens: quam non praexistens sed si panis conuerteretur in aliquid non praeexistens esset ibi simpliciter actio diuina qua produceretur) illud non praeexistens: igitur et modo: Notandum tamen vt notat. q. 1. hic doctor noster quod sunt tres espectus. Est enim respectus producentis ad productum: Est secundo respectus inducentis ad inductum: aut educentis ad eductum secundum quod sunt aliqua formae inductae et aliquae sunt educte: Est tertio respectus agentis ad passum: in proposito autem ista conuersio in cor pus dominicum non est productio: quia iam corpus domini erat: nec est secundo inductio: auteductio quia vt sic ista conuersio non terminatur ad aliquid vt inductum aut eductum. Si ergo conuersio dei actiua est respectus oportet quod sit tertio modo: et non potest esse vt simpliciter terminetur ad corpus dominicum. ergo¬ oportet quod corpus dominicum sit hic: quia si est actio secundum veram rationem actionis: vt dicit gilbertus: oportet quod habeat in quod agat et hoc fit dum praesentiam producit in corpore dominico ad species: nec est tamen imagi nandum: quod de nouo deo adueniat talis actio qui non mutatur: sed dicitur ideo de nouo agere: quia de nouo corpus dominicum talem habet praesentiam: et si dicatur ergo est respe ctus inductionis quod prius negasti. Dico quod non sequitur quia respectus inductionis ad inductum terminatur: hic autem ad pas sum in quo inductum inducitur: ex quo in fertur quod productio non est actio: loquendo proprie: quia actio subiectum requirit non productio sed terminum: sed maius dubium est si inductio est actio: quia exigit subiectum in quo inductum inducitur sed diceretur) quod primo aspicit inductum quod inducitur ex com lequenti id in quod inducitur. actio autem primo id in quod agit conspicit gilberto dicente actio est secundum quam in id quod subiicitur agere dicimun Sequitur quod loquendo proprie creare non est agere: quia creare dei nihil praesupponit: sed est relatio non realis: quia ad creaturam non habet deus relationem realemus sed est rationis ita quod creare primo dicit relationem rationis: sed diuinum velle connotat non tamen absolute: sed vt transit super obiectum extra. Ex quo vltra sequitur quod gene rare non est agere neque in diuinis neque in creaturis: neque generari est pati loquendo semper proprie de actione et passione Et si arguitur ergo in diuinis pater non est principium filii quia relatiua sunt simul natura: et sic vnum non est principium alterius: patet quod non valet consequentia: quia dato quod sint simul natura: tamen vnum est prius alio origine: vnde omnes catholici concedunt originem in diuinis: nec tamen omnes dicunt personas per absoluta constitui de hoc lib. 1 distin. 26. q. vltima: vnde dato quod relatiua sint similis natura: et vt sunt simils vnum non est prius alio. tamen alio modo non sunt simul: et hoc modo vnum est prius alio. Ex quo sequitur vltra quod re lationes secundi modi: de quibus agit philosophus in. 5 meta. non fundantur super agere et pati: vt dicatur quod reperiri nequeunt nisi vbi est actioet passio quod patet tripliciter. Tum primo quia quando relationes sunt actiones non sunt: in crea turis enim quando sortes geniat non est pater: sed lon go tempore post: quando habet filium. Tum secundo quia tunc non esset secundus modus relatiuorum: nisi vbi esset actio et passio quod est manifeste falsum: vt quando deus producit animam rationalem: aut vnam singularem als simplicem formam. Tum tertio quia reperiuntur vbi non potest esse actio aut passio vt in diuinis: ideo debet glosar philosophus quod in istis creatis communiter sunt dispositiones praeuie ad relationes secundi modi. Et si di catur quod in deo est potentia actiua: ergo sibi competit agere: quia cuius est actus eius est et potentia: in principio de somno et vigilia. Ranpon dendum quod non negatur deum posse agere ad extra dum passum aspicit: et quin habeat potentiam actiuam isto modo: sed negatur omnem poten tiam productiuam vt sic esse actiuam: quia me moria fecunda qua pater producit filium est po tentia productiua: non tamen actiua vt hic de actiua loquimur. Sed diceretur quod creatio passiua est passio: ergo actiua est actio. Dicen dum quod loquendo proprie respectu dei: vt est cau sa efficiens in creatura non est nisi vna relatio quae potest dici creatio si tamen creatio dicat illam relationem et respectum ad non esse praecedens immediate qui est respectus rationis dimitta tur illud connotatum et habetur intentum: et nomen nouum reperiatur ad designandum illam relatio nam ad deum: semper tamen dei ad creaturam non est realis relatio. Et si dicas quod creat deus rea liter: ergo deus habet creaturam realem: quae est relatio ad creaturam: de hoc dictum est li. 1. di. 36. quod realiter creat hoc est dictu vera est con positio et propositio quae dicit deum creare: non tame ita realiter creat vt referatur ad creaturam relatione reali. Et quod in deo non sit proprie: v detur confirmari ex dictis pictauini in libro sex principiorum: dicitur enim ibi quod omnis actio in mo tu firmatur: diuina autem actio non firmatur in motu Secunda pars principalis conclusionis dicit: quod nulla casa creata potest esse causa principalis huius conuersionis probatur sic: quia ad talem conuersionem opor tet habere in potestate conuersiua: et terminum ad quem et terminum a qua: sed niula creatura sic potest habere panem vt terminum a quo: nec corpu domini vt termiuum ad quem. igitur etc. Et si dicas quod potestas conuersiua competit deo per aliquid quod non est formalitur infinitum: vt per diuinam volun tatem: talis autem potestas. potest communicari creaturae quod autem diuina voluntas non sit formaliter infinita patet. tum primo: quia hoc est proprium diuine essentiae: vt dicis dam. in primo suarum sminarum illud exponendoQui est misit me ad vos: totum enim in seipa comprehendens: habet esse velut quiddam pelagus sub stantiae in infinitum: tum secundo quia voluntas diui na non includit in se diuinas relationes: tum ter tio quia non est principium productiuum filii: et tamen es set vt videtur si esset infinita. Dicit doc. quod est intelligenda triplex infinitas extensiua: et forsan haec non est in deo personae enim diuinae hoc modo non sunt infinite sed tantum tres nec relatio nes ad intra: et forsan perfectiones simpliciter sunt finite numero: nec sunt infinite hoc modo. Secunda infinitas intensiua formalis et fundamentalis: et hoc modo est infinita diuina essentia formaliter. et propter hoc a Dam. dicitur pelagus. Tertia infinitas est intensiua et formalis: sed non fundamentalis. et hoc suffieit vt non possit voluntas diuina communicari creature: quia et si non est omnis perfectio formaliter est tamen omnis perfectio identitate: et hoc sufficut. Tertia pars dicit: quod creatum vt accidens potest esse causa dispositiua solum subiectiue: non tamen instrumentalis ad attingen dum terminum principalem geniationis: vt voluis tho. 1. parte summae. q. 77. arti. 6. in solutione principali arguens sic: quia plus distat primum a tertio quam a secundo. Nunc autem ista tria sic se habent essentia: esse et potentia. igitur plus differt essentia a potentia: quam ab esse ab esse autem differt realiter: igitur a potentia: sed substantia non est principium sub stantiae nisi mediante potentia: et potentia est acciemens: igitur accidens potest esse causa instrumentat ad attingendum terminum principalem genationis: sed patet hoc argumentum deficere: et quia esse non differt ab essentia realiter: et quia potentia non est semper accidens: vt patuit alis de intellectu et voluntate.
¶ Secunda conclusio est de potestate sacerdotum in consecrationem corporis domini. Data est praes vteris potestas celebrandi in aliis: non tamen rite cuncti celebrant. Ista con clusio tres habet partes. Prima dicit. Dnens sacerdotes habere potestatem caelebrandi. Et secunda quod nullus alius. Ambe probantur per illud extra de summa trinitate et side catho. ca. Firmitur credimus. Hoc sacraendum nemo potest conficere ni si sacerdos qui rite fuerit ordinatus: sed vnde hoc accepit ecclesia. Dico quod perillud. Hoc facite in meam commemorationem. Dictum est hoc apostolis quibus succedunt episcoi: et discipulis quibus succedunt sacerdotes: sicut habetur di. 21. in nouo: Et Panis quem frangimus nos nonne communicatio domini est quem frangimus nos inquam apostoli et discipuli. Si enim quilibet po test frangere: quare differet apostolus nos. Unde tres conditiones requiruntur in homine vt possit celebrare. Prima quod sit sacerdos. Secunda quod possit proferre verba. Tertia quod habeat intentionem debitam faciendi quod facit ecclesia. Ex primo dyaconus non potest celebare. Ex secundo mutus non potest. Ex tertio perpetuo furiosus. Ex quo patet quod degradatus potest absolute celebrare: si est sacerdos: nec potest ei auferre episcopus caracterem: quia non est data ei potestas in ablationem sicut in constructionem per id. Non dedit nobis deus potestatem in destructionem: sed in edificationem. Et si obiiciatur: quod degradatus non est sacerdos: quia traditur curiae seculari. Dico quod non est essentiale ordini habere illud priuilegium: quia est concessum ab imperatore: sed non ordo. In hoc etiam iudex secularis est minister iudicis ecclestiastici quia traditur ei a iudice ecclesiiastico. Ex hoc etiam infertur contra magistrum in praesenti distin. quod scismatici et heretici sacerdotes possunt conficere: dato adhuc quod non credant ecclesiam conficere solum quod intendant facere quod intendit ecclesia. Sequitur vltimo quod angeli non possunt conficere: quia non sunt sa cerdotes: vbi patet maxima excellentia ho minum. Dicit tertia pars conclusionis: quod non omnes rite celebrant. Tum ratione culpae: vt di ctum est dist. 9. Tum secundo quia non sunt ieiuni: vt dictum est dist. 6. et hoc est impedimen tum naturae. Tum tertio ratione poenae canoni ce: vt ex communicati maiori excommunicatione: degradati: irregulares: infames: publici peccatores etc. Tum ratione defectus naturalis inquantum in illis est fundata poena canonica: de quibus. 25. dist. per totum: et extra de corpore viciatis: ista sunt ex parte defectus naturae: ex parte ornatus sunt vestimenta. de conse. dist. 1. vestimenta. Et sunt ter duoAlba / cingulum / amictus / manipulus / orarium / planeta. Pene autem facientium contrarium satis patent in doctore: ideo has omitto¬
¶ Tertia conclusio est de loco et tempore confic endi corpus dominicum: et est haec. Locus cert et tempus congruum celebrationi adaptantur nisi occurrat necessitas: haec conclusio tres habet particulas. Prima dicit quod locus de terminatur ad celebrationem missae. de conse. di stin. 1. ca. Sicut non alii. sic non aliis quam domino consecratis locis id est tabernaculis a pontifici bus delibutis missas causatare ac caelebrare licet et ca. sequenti. Dicit tamen tertia pars conclusionis: nisi occurrat necessitas: vt na uigantibus et peregrinantibus et similibus. Et licet liceat homini habere oratorium vbi oret sine licentia episci: non tamen vbi celebret: de conse. dist. 1. vnicuique. Debet etiam esse calix debi tus vt aureus: argenteus: adminus stanne us sub quo plumbeus: vt credo intelligitur. Altare honestum cum toaliis vt practica do cet. Dicit secunda pars conclusionis quod ad caele brandum requiritur tempus congruum: et hoc est a principio diei vsque ad horam nonam regula riter computando principium diei: non ab illa hora in qua sol incipit ascendere supra origontem nostrum: sed ab illa hora a qua radi solares illuminant aerem nostrum: siue emispe rium nostrum: quod vocatur principium aurorae: et in cipit secundum autorem in lib. de crepusculis: quando sol est sub orimonte per decem et octo gradus quorum ascensus non continet ultra spacium horae aequalis et quintam vnius horae: Ubi est notandum quod duae sunt horae: vt tangit magistr Io. de sacro bosco in principio sui compoti. Prima dicitur aequalis et est. 15. graduum circuli equinoxialis supra orimontem ascensio. Ex quo infertur verbum doctoris verum quod scilicet 15. gradus faciunt horam et quintam eius partem: quia. 15. gradus sunt hora et ter quinque aut quinquies ter. 15. Ex quo sequitur in tentum. Hora inequalis est spacium temporis in quo medietas signi oritur: et si vis ha bere ternarium cape horam ambabus commu nem. Et tantum de secundo articuloQuantum ad tertiii articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima est: vtrum christus secundum quod homo habuit aliquam potesta¬i tem ad conficiendum plusquam reliqui sacerdotes Dico quod sic ratione meriti et ratione proprie e excellentiae.
¶ Secunda difficulias. vtrum in sacerdos mortuus si suscitetur: posset missam celebrare. Respondet Franciscus de maronis. 5. dist. quod sic: et quod libentius audiret missam eius quam vnius alterius.
¶ Ter tia difficultas. Utrum si locus interdictus sit a iudice celebrans ibi sit irregularis? Dicit Richar. in praesenti dist. arti. 4. q. 1. in solutione principali: quod sic: extra de cle rico excommunicato ministrante ca. postulasti: et per aliud capitulum: extra de excessibus ipraela. tanta in gloria. Doctor noster dicit in par tem oppositam: quia neutrum illorum capitulorum est iuris expositiuum: nec etiam iuris positiui responsiuum: vt appareat talem sic celebrantem incurrere irregularitatem. Et sic patet ad quaestionem: quod videlicet constitutione diuina omnes et soli sacerdotes missam possunt celebrare. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicitur: quod debet exponi textus mala chie inquantum mali sunt: et benedicunt ma lis adulando: quia sic malum faciunt sed non consecrant inquantum mali: vt patet.
Conclusiones
¶ Ex ista distin. sicut de praecedenti tres eliciuntur conclusiones etc. Prima est. Sacerdotes mali vere conficiunt: dato quod sint praui: nec hoc inficiunt. Dicit conclusio / quod mali sacerdotes vere conficiunt corpus christi. Et ponitur a principio dis. vsque ad illum locum. Sane dici potest etc.