Distinctio 28
Distinctio 28
Circa textum
Distinctio. 28. agit de consensu matrimonii qualis debeat esse. Ac queri debet vtrum consensus de futuro etc. Hic signatur 26. di. huius quarti sminarum: quae M ita continuatur ad praecedentes. Nam postque in praecedenti di. omnnsum est quamodo per verba de praesenti consensus expressus habeat effectum: Nunc in praesenti di. onnditur quomodo te neat per verba de futuro robur detectum. Et hatet diuidi in tres partes principales. In prima quaerit an sponsio de matrimonio teneat cum iuramento. In secunda / an robur eadem habeat testimonio temto. In tertia / quem terminum aspiciat pro matrimonii complemento¬ Prima in principio. Secunda ibi: Praemissae autem sninae videtur obuiare etc. Tertia ibi Hic quaeritur cum consensus.
Quaestio
Questio haec determinat de consensum expsso per verba de futuro at que quid implicite includatur in matrimonio: comedaturque celibatus Ioam nis euangelistae.
N per sola spo M salia mulier sponsa solum aut vxor iudicetur. Et quod vxor debe at iudicari arguitur tripliciter.
¶ Primo sic: Omne vinculum vel contractus ad quod licite potest sequi carnalis copula est matrimo. nium vel contractus matrimonii: sed post sponsalia licite sequitur copula carnalis: quia tales non dicuntur fornicari / nec adulterari igitur etc. Maior est manifesta: quia talis copula non nisi per matrimonium excusatur Minor probatur extra de sponsalibus. c. Is qui. quia subsecuta copula carnali simpliciter dicit ecclesia intur eos esse matrimonium: non autem est per illum actum: quia ille actus non est forma / nec contrahendi / nec forma sacrameni: ergo fuit prius matrimonium.
¶ Secundo arguitur sic: Impletio promissi sicut et fidelitas est de lege na ture: ergo sponsalia sunt vinculum indissolubile. Probatur consequenta: quia quod est de lege naturae dissolui non potest: et maxime si confirmatur iuramento: quia iuramentum est de lege naturae ex sponsalibus: igitur cum iuramento surgit vinculum indissolubile: igitur matrimonium: quia matrimonium est vinculum indissolubile intur virum et mulierem quo ad mutuam translationem corporum suorum contractum.
¶ Tertio arguitur sic: Non est medium quantum ad istum contractum inter sponsalia et matrimonium: sed quando apponitur iuramenrum / excedit contractus firmitatem sponsalium: quia sponsalia habent firmitatemus suam sine iuramento: ergo quando apponitur iuramentum est contractus matrimonii.
¶ In oppositum Tum primo magister in praecedenti di. c. 2. efficiens matrimonii causa est consensus non quilibet: sed per verba expressus: nec de futuro / sed de praesenti Tum secundo autortoritate eiusdem in praesenti distin. c. 1 vbi probat quod consensus de futuro etiam iuramento firmatus matrimonium non fatur. Tum tertio: quia iura dicunti / quod si in aliquam quas consentiat per verba de futuro: et in aliam per. ver¬ ba de praesenti. secunda est eius vxor: si ergo vni vna est vxor / prima non fuit vxor¬
¶ In ista quaesti. sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiu Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus
¶ Primus terminus est sponsa lia. a spondeo spodes quod est promitto tis. et videtur carere singul ri: sed in plurali declinari. Dicit autem papa Nicolaus: Sponsalia sunt futurarum nu patiarum promissio. Nam vt inquit Tho. di. 27 huius quarti. q. 2. ar. 1. Ante vsum tabularum matrimonii cautiones dabant quibus spondebant seinuicem consentire in iure matrimoni et fideiussores dabant. Et possunt haec sponsalis tribus effici ternariis. Primo / nuda promi sione: vt cum vir dicit: accipio te in meamu et mulier: accipiam te in meum. Secundo datis arris sponsaliciis: vt pecunia / vel aliquo huiusmodi. Tertio anuli subarratione: vbi notandum quod differunt arratio et subarratio quia subarratio fit in anuli datione aut posti tione in digito. Arratio in hoc et in reliquis: v pecunia etc. Unde beatam agnes non solum dicitur arrata / sed subarrata: de qua canimus: Anulo suo subarrauit me dominus meus iesus chabers et tamquam sponsam decorauit me corona. Et in prosa: Agnes agno desponsata nouis arris subarrata prima sponso iubilat. De arra at tem sponsae librum multum gratum edidit venera bilis hugo de sancto victore / quae dicitur De amore sponsi ad sponsam. Ex quo infertur quod omnis sub arrario est arratio: non econtra. ita quod subat ratio est nobilissima species contenta sub arrati one. Ecce primus ternarius: vt in hoc sint tria sponsalia genus generalissimum: arratio genus medium: subarratio species specialissima Quarto modo interueniente iuramento: quanto fidei datione: sexto sub conditione poenae / quao pro non posita habetur: ita quod si non contrahat ad illam paenam non tenetur soluendam: quia matrimonia debent esse libera: vt si quis dicat: promitto contrahen tecum sub poena centum marcharum. ecce secundus ternarius. Septio efficiuntur cum conditione bonesta: et stante conditione stant / non stante non stant: vt si quis dicat: contraha tecum si placuerit patri meo: vel si voluerem conuerti ad fidem Octauo cum conditione inhonesta contra substantiam matrimonii: et tunc nulla est obligatio: vt si quis dicat: Contraham tecum si procure ueris venoena sterilitatis tuae. Nono / si cum conditione inhonesta / quae tamen non sit contra substantiam matrimonii: vt si dicatur: contraha tecum si furatus fueris: aut si deum offenderis: talis conditio pro non adiecta habenda est. Ad haec faciunt quae habentur extra li. 4. de conditionibus appositis in desponsatione. c. Si conditiones en tertius ternarius. Est secundo notandum quod sicut sunt tres ternarii in constructione sponsalium: sic sunt tres ternarii in destructione eorum. Primus modus est / quando altem religionem ingreditur: quia per hoc etiam solueretur matrimouium non consummatum. extra de conuersione communiugatorum ex publico. Secundus / quand contrahit cum alia per verba de praesenti. extra de sponsa. c. Si intur. quia in secunda fit datio: in prius ma solum promissio. et sic in secunda fit tranflatimo corporis proprii in alium: in prima non: sed tantum promissio: peccat tamen promittens. et in his duobus modis soluuntur sponsalia ipso iure. Tertius modus / quando transfert se ad regionem aliam et connuenienti tempore expectatus et debito modo requisitus non reuertitur. extra de sponsa. c. De illis. Ecce primus ternarius. Quartus modus est quando alter incurrit lepram vel paralysim vl aliam enormen laesionem. extra de iureiuram. c. Quemadmodam. §. quod si. in textu et in glosa. Quintus / quando alter eorum fornicatur. extra de iureiur. c. Quemadmodum. Sextis / si superuenit affinitas vel cognatio spiritualis. extra de comsangui. et affini. c. Super eo. En secundus ternarius. Septimus modus / quando alter alterum absoluit ne deterius inde contingat / si talem ducat quem odio habebat. extra de sponsa. c. Prae terea. §. si autem. Octauus / quando minor ad legittimam etatem veniens dissentit. extra de desponsatione impuberum. c. De illis qui infra sinos. Nonus / si probetur fama de impedimento intur eos vel scandalum de eorum coniunctione extra de sponsa. c. Cum in tua. Hos tres ternarios siue hunc nouenarium ponit Rich de media villa. 17. di. huius quarti. arti. 3. q. 4. Aliqui vt idem dicit decimum apponunt: Si sponsalibus superueniat simplex continentiae votum: quia vt videtur eis sicut votum solennicatum per professionem in religione soluit matrimonium non consummatum: ita votum continentiae simplex sponsalia soluit: vnde sponsalia suo modo se habent ad matrimonium sicut exorcismus ad baptismum Tertio notandum quod sunt attendendi tres septenarii in homine: in fine primi potest spondere seu promittere matrimonium: sed non contrahere. in fine secundi potest promittere et contrahere matrimonium: sed non de communi de omnibus rebus aliis contractus facere. in fine tertii septenarii et maxime post. 25. annos potest haec tria operari. Et tantum de isto termino sponsalia¬
¶ Secundus terminus est sponsa. Undo notandum quod sponsa diciter tripliciter. vno modo a sponsalibus et sic loquitur Aug. et habetur. 17. distin. huius quarti. c. Ne nuptialibus. institutum est. vt iam pactae sponsae non stati tradantur / ne vilem abeat maritus datam quam non suspirauit sponsus dilatam. Secundo diciter sponsa a contractione ipsius matrimonii: quae enim hoc modo tradit / tradendo promittit: et promittendo tradit: Et hoc modo capit hiero. super Mat. li. 1. Recordare consuetudinis scripturarum quod sponsi viri et sponsae vocentur vxores. Tertio dicitur sponsa in communi: vt primo aut secundo modo conuenit: vt patet ex 27. dis. Et notandum quod haec tria se habeni per ordinem: faemina / sponsa / vxor. Faemina solum dicitur ante promissum matrimonium in promissione matrimonii. Sic sponsa dicitur faeminae nomen non amittat vt in contractu matrimonii: et faemine et sponsae et vxoris nomen obtinet.
¶ Tertius terminus est vxor. Unde se habent vxores in virorum societate tripliciter / ad virorum consortium: ideo socia est non ancilla. in virorum adiutorium: ideo amanda non pernenda per id: Faciamus ei adiutorium et simile sibi. in viri continentia seruanda: ideo vxor veneranda. vnde vxor ab vngendo quasi vnxior: sed syncopa breviauit. Unde gebantur enim antiquitus vt ad lectum virorum accederent: patet in hester de mundo muliebri. Dicit autem nomine triplici: nuptat vxor / communiunx. Nupta ex templo: vxor ex domo: coniunx ex lecto. Et tantum de primo articulo.
¶ Quantum ad secundum arti. culum sunt tres conclusiones. Prima est de sponsalibus s siue de consensu per verba de futuro expresso in Secunda conclusio de carnali actu. Tertia de comparatione vnius ad alterum.
¶ Prima conclusio. Consensus cum expressioe de futuro: quae sponsalia censentur: aut ad tempus aut tacitus ad matrimonium non sufficit. Ista conclusio tres habet particulas. Prima dicit quod consensus de futuro non sufficit ad matrimonium. Probatur: primo futurum non est: igitur consensus de futuro matrimonium non constituit. Antecedens patet: nam si esset: iam non esset futurum vt de futuro loquimur: patet consequentia: quia qui habet consensum de futuro non consentit in matrimonium: quod etiam habeat esse in intentione: sed intendit postmodum in matrimonium consentire. Tum secundo quia qui semel in matrimonium consentit: non oportet eum denuo nouum habere consensum sed continuare habitum: sed si quis: consentiat de futuro in matrimonium vt verum sit matrimonium oportet quod rursus habeat consensum de praesenti distinctum a primario igitur. Tum tertio et est ratio docto. subtilis in praesenti di. q. vnica in solutione principali consensus de futuro non est nisi quedam promissio. Qui autem promittit non tradit adhuc: in matrimonio autem fit actualis translatio corporis vnius in alterum: et econtra: quia est mu tua. Et patet aliunde: quia signa quae ad matrimonium exiguntur sunt representatiua seu demonstratiua: et ita pro praesenti. aut ergo monstrant consensum pro praesenti: et habetur tunc propositum quod consensus de futuro non sufficit: aut monstrant consensum de futuro: et sequitur quod si gna sunt falsa: quia demonstratiua sunt ex se consensus de praesenti: et tamen solum est de futuro respectu cuius non sunt signa repraesentatiua sed pro nostica. Et si dicatur: sicut se habet praesens ad praesens / ita futurum ad futurum: vnde sequitur quod sicut consensus de praesenti facit matrimonium de praesenti: sic consensus de futuro matrimonium de futuro. Dicendum quod non plus concludit / nisi quod sicut hodiernus consensus est causa hodierni matrimonii / sic crastinus crastini: et non plus. et dato quod ex promissione sequatur obligatio: ergo. hec est fallacia consequentis: nec iuuat verborum expressio de futuro aut praesenti: vt apud deum sit verum matrimonium / nisi intersit consensus de praesenti solum sunt sponsalia: etiam si dicat ecclesia de ver¬ bis de praesenti fieri matrimonium: quia de manife: stis iudicat neque cor intuetur. Et si dicatur quod verba exprimentia consensum sub conditione de praesenti verum constituunt matrimonium habito consensu interius: igitur et verba de futuro. patet consequenta: quia sicut futurum nihil ponit / sic nec conditio: vt si dicatur: si hirundo natat / piscis est Dicendum ad antecedens et loquendo omne verbis de praesenti quae suut signum sensibile ipsius matrimonii: sicut dicit doctor deuotus huius dis. q. 3. Conditio triplex potest addi verbis de praesenti: primo de praeterito: et si stat conditiostabit matrimonium: vt si quis dicat: Capio te in meam / si pater tuus est mortuus: si non stat conditio / non stat matrimonium: et ratio est / quia vt tangebat argumentum / conditio nihil po nit: sed bene conditionis positio. Secundo potest addi conditio de praesenti: vt / Accipio te in meam / si es virgo: et dicatur pariformiter vt in primo. Tertio potest addi conditio de futuro: et si est necessaria / tunc tenet matrimonium: non ratione conditionis / sed positionis conditionis: vt si dicat quispiam: Capio te in meam / si sol cras orietur: quia si esset contingens conditionon foret matrimonium: sed totum sicut de verbis de futuro dicetur propter indifferentiam positionis. Ex quo clare relinquitur quod verba de praesenti robur non habent ex apposita conditione sed tunc quia ponitur conditio et sic non obuiat obiectio. Secunda pars dicit quod consensus de praesenti cum verbis correspondentibus ad tempus non facit matrimonium: probatur primo extra de conditionibus in desponsatione appositis. c. vlti. dicitur quod si alter dicat alteri: contraho tecum donec inueniam aliam bonore vel facultate meliorem: talis contractus caret effectu. Tum secundo: quia matrimonium signat desponsationem anime cum deo: quae non denotatur ad tempus in militante ecclesia. Tum tertio: quia designat nuptias perpetuas in triumphante ecclesia. Et dato quod fiat expressio consensuum per verba de praesenti et mutuo / non tamen quae sufficiat: vnde aliquando matrimonium: et primo deficit in corde: quia dato quod verba proferantur / cor non consentit. Secundo aliquando est defectus in ore non in corde: vt consensum interiorem habet sed non verba aut alia si gna. Tertio in vtroque vt in proposito: / et com sensum habet ad tpimpus et verba profert ad tempopus: non tum dico quin deus possit dispensare vt sit ma trimonium: etiam licitum ad tempus: vt infra videbitur di. 36. conclu. 3. de repudio. nunc vero loquor vt nunc /est matrimonium. Et si dicatur quod sicut simpliciter ad simpliciter / sic secundum temp ad secundum tempus: et ita si per verba de praesenti sim spliciter matrimonium constituitur simpliciter: ita per verba et consensum ad tempus constituitur ad tempus. ex regula topica. Dicendum regulam topicam intelligi dum secundum quid in vtroque ex tremorum reparitur: sed matrimonium non reparitur in obligatione solum ad tempus / licet possit repariri: nec est simile de seruitute ad tempus et seruitute simpliciter. Licet enim matrimonium a doctore dicatur seruitus. 26. di. q. 5. non tamen talis vt seruitus de qua agit philosophus in 1 politice. ideo argumentum non currit a simili sed a disperatis. Et dato quod quis in matrimo: nio possit dare potestatem sui corporis ad sem per: non tamen solum ad tempus: quia hoc contractui non conuenit dispensante deo: sic enim exi git matrimonii significatio sic institutio sic continuatio. Tertia pars diciti / quod consensus tacitus non causa t matrimonium / probatur: tum primo quia consensus tacitus non suffi cit ad ius acquirendum alteri: quod tamen in matrimonio acquiritur. Tum secundo: quia in baptismo vbi est spirituale matrimonium non sufficit consensus sine verbis in bapticante: ergo nec hic: aut signum aliud correspondens. Tum tertio quia est ex noua lege sacramenmum: vnde non oportet quod si quas possit intus committere peccatum fornicationis sine opere exteriori / ita matrmonium quia sic institutum est. et dato quod per verba consensus compleatur / non tamen debent dici vnum consensus et verba: vt per hoc faciat illa regula vbi vnum propter vnum vtrobique tantum vnum. hoc enim intelligitur vbi vnum ad aliud ordinatur vt ad finem: vt diligo sortem propter deum: ergo eadem dilectione diligo sortem et deum Sic non est hic loquendo proprie: nec enim comsensus ad verba / nec verba ad consensum ordinantur: sed ambo ad matrimonii contractum verius sunt matrimonii contractus: et sic quasi per instrumentum per verborum expressionem con ensus: vt dicatur consensus expressus est ad matrimonium dispositio praeuia.
¶ Secunda conclusio: Sic in contractu matrimonii mutuum corporum datur dominium / vt copula carnalis implicite solum includatur. Ista con clusio tres habet particulas. Prima de mu tuo corporum dominio ex superioribus patet. Secunda dicit quod in contractu matrimonii includitur implicite copula carnalis: hoc est si petatur / probatur. Tum primo quia hoc excepto in quibuscumque consentiunt vir et vxor / hic demu pto consentire possunt frater et soror: quie tamen matrimonium de praesenti contrahere non possunt. Tum secundo autortoritate Aug. et habetur) infra di. 30. loquentis de purissima matre dei / committens virginitatem diuine dispositioni consensit in carnalem copulam. Ex quo ergo nullum purius quam mariae matrimonium: sequitur de aliis ad propositum. Tum tertio: quia si qua mulier dicat: consentio in te: vt tamem non cognoscas me / non est matrimonium: et vnde hoc nisi quia contra substantiam matrimonii: ex quo sequitur propositum. Haec est opinio doc. deuoti praesentis di. q. 6. et docto. subti. di. 30. q. 2. arti. 2. de qua plus ibi. Tertia pars dicit / quod solum implicite: ita quod in contractu matrimonii non oportem transferre dominium corporis sui in alium quo ad carnalem copulam explicite: ita quod explicite dicatur / patet in verbis in matrimonio com suetis: Accipio te in meum accipio te in meam. Tum primo / quia magister in listra diciti / quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit matrimonium. Tum secundo per eundem di. 30. loquentem de maria / consentiit in copulam maritalem: sed non in copulam carnalem. Tum tertio autortoritate venerabilis hugonis in li. de virginitate marie: qui hoc idem fatetur: ex quo patet tertia pars.
¶ Et si obiiciatur: quomodo potest esse virginitas perfecta cum datione potestatis ad actum carnalem / etiam implicite / dimissa virgine ad. 30. dist. dubitatur de ioanne euangelista quem dicit virginem beatus Hiero. ad paulam et eustochium epistula quae incipit: Cogitis meo paula et eu. etc. Inquit enim de eo loquens: Cui chaers in cruce matrem virginem virgini commendauit: et tamen eum dicit euocatum a nuptiis super suum euangelium in prologo / sic inquiens: Hic est ioamnes euangelista vnus ex discipulis dei / quae virgo a deo dilectus est: quem de nuptiis volentem nubere vocauit deus. Quid de te ioanne dicam: Tu es discipuls virginis: tu es custos virginis: tu es vir go illibatus: tu es virgo consecratus. In altissimis crucis nobilissimus / sedet virgo sed suspensus: ipse est caput virginum / qo nec nubere voluit neci nupsit. A latere dextro inferius extat virgo virginum: de cuius virginitatis formula cunctae honestantur virgines gloriose: haec desponsari voluit: sed cum virgine a sancto praedocta spiritu: quod eam vir suus carnaliter non cognosceret. A sinistris vergo ioannes quem laudat caput vii ginum: et in suo virgineo delectatur consortio est tamen hic vocatus ad nuptias: et est vocatus a nuptiis vt panderetur celibatus: melior fore communiugio: vt sint in virgitate gradus. Primum obtinet christus: secundum virgo mater ditissima virtutibus. Tertium ioannes euangelista quae si vxorari voluit non peccauit: nec statum amisit virgineum: sed a gradu descendit quem reparauit virginitatis amator: aut consensit in societatem communiugalem / non actum carnalem.
¶ Tertia conclusio Copula carnalis consensui expresso de futuro seu sponsalibus adueniens / nisi consensus de praesenti adueniat / verum matrimonium non efficit. Ista conclusio vt patet tres habet particulas: tamen probantur similis. Matrimonium enim non contrahitur nisi per mutuam dationem cor porum pro suo perpetuo: sed hoc non fit per actum carnalem. sequitur enim illum contractum / vnde doc. subtilis. q. vnica praesentis dist. soluendo primum argumentum / quando dicebatur: Dem vinculum vel contractus ad quod licite potest sequi carna lis copula est matrimonium. Dicit doc. quod ista non est vera / nisi intelligatur de vinculo indissolubili ante actum copulae carnalis: istud autem et si fiat indissolubile per actum illum: non tamen prius est indissolubile. Et si quaeras isto praesupposito secundum praesumptionem ecclesis quid est secundum veritatem: numquid actus sequens cau lat indissolubile vinculum: Respondet veritas praeualet praesumptioni: et simpliciter in quocunque iudicio si aequaliter possit veritas esse nota sicut est illud: vnde oritur ista praesumptio in veritate: igitur si iste in actu sequenti sponsalia non mutat consensum sponsalium in matrimonialem non efficitur matrimonium per illum actum: quia iste nec ex natura rei nec ex lege diuina est propria forma sacramenalis / nec matritonii in proposito: ecclesia tum cui non potest in¬ notescere animus exercentis illum actum praesumit quod non velit peccare mortaliter: et ideo quod recedat a consensu sponsalium et nouo consensu matrimoniali vel affectu cognoscat istam. Et per hoc patet ad illud quod adducitur / extra de sponsalibus. c. Is qui. concedendo quod si non mutetur consensus prior in matrimonialem in veritate non est matrimonium: licem ecclesia sic praesumat. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium art ticulum sunt rtes difficultates.
¶ Prima est: Si contractus matrimonii est liberalis. Dicendum quod si liberalis descendat a libera litate / sic non est liberalis: quia contrahens in dat vt accipiat: quod non liberalitatis est opus cuius est dare nil intendens recipere: et hoc modo hic loquitur doctor nostr. Si autem liberalis a libertate descendat / sic est liberalis: quia non cogitur voluntas.
¶ Secunda difficultas: Quid principale includitur in matrimonio Dicendum formaliter respectus connotatiui amor mutuus inter se et ad prolem si veniat
¶ Tertia difficultas: Utrum expressus cosensus de futuro cum carnali copula sequente accedente consensu de praesenti: per verba tamen de praesenti non expreso efficiat matrimonium? Dicit frater Richar. de media villa praesentis di. ar. 1. q. 2. quod sic. Et sic patet ad. q. quod vicem per sola sponsalia mulier solum sponsa sed non vxor iudicatur. Tunc ad argumenta.
¶ Ad secundum dicendum / quod et si pro missio sit de lege naturae / non tamen est ita forte vinculum sicut datio et ideo qui dedit quod promisit non potest auferre ab illo cui dedit / vt det illi cui promisit: sed debet penitere de non impleto promisso. Unde autem dicitur: quod est vinculum indissolubile / verum est vinculum indissolubile / et de iure et de facto cuiusmodi est matrimonium: promissio autem solum est indifsolubilis de iure.
Conclusiones
¶ Pri quid ma conclusio est: Cum iuramento facta in sponsio non est pro tanto idem coniugio Dicit conclusio quod sponsio facta etiam cum iuramento non est communiugium. Et ponitur a principio di. vsque ad illud capitulum. Premisse autem smine videtur obuiare etc.
¶ Secunda conclusio: Sic matrimonium legittime fiat vi non sit dubium si quis consentiat. Dicit conclusio/ quod matrimonia debent sic fieri quod fiant legit time et non veniant in dubium vtrum sint facta vel non. Et ponitur ab illo ca. Praemisse autem sunine etc. vsque ad ca. Hic queritur cum consensus de praesenti etc.