Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 27
Circa textum
POst haec ad quo uertendum est quod sit comiugium etc. Hic signatur 27. di. huius quarti: quae ita habet continuari ad praece. Nam postquam in praecedenti dis. actum est de matrimonii formali initio: nunc incipit agere de ma trimonii effectiuo principio. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima onndit quem per verba de praesenti consensus expressus habe at effectum. In secunda / quem teneat per verba de futuro robur detectum. In tertia / quas imper fectus consensus matrimonii dicat defectum Prima in praesenti di. Secunda dist. 26. seu se quenpti / ibi: hic quaeri debet vtrum consensus de futuro etc. Tertia. 39. ibi: Oportem au tem consensum communiugalem liberum esse etc. Rur sus prima particula quae est praescus dis. in qua magister onndit quem per verba de praesenti consensus expressus habeat effectum in tres partes diuiditur. In prima ponitur veritatis determinatio. In secunda scribitur falsitatis sim plex opinio. In tertia concluditur auctoritatum explanatio. Prima in principio. Se cunda ibi: Quidam tamen asserunt verum communiugium etc. Tertia ibi: His autem ita respondemus etc. Et haec est diuisio praesentis dist. in gene rali: Circa quam talis mouetur titulus quaestionis in speciali.
Quaestio
Questio haec declarat de eo quod causat matrimonium completiue ac expsso cosensu per verba de praesenti: e habetur a Scoto in ista distin. q. 2. et distinctioe. 26. q. vnica. Urui verum matrimonium expresso mutuo de praesenti consensu compleatur: quod non arguitur tripliciter. Primo sic: Aliquis potest esse certus de matrimonio: igitur ad matri. monium non requiritur consensus. Antecedens patet. Ali ter enim nullus secure posset vti actu matrimonii sine pariculo. Patet consequenta: quia nullus videt conceptum interiorem alterius.
¶ Secundo arguitur sic: Matrimonium est comtractus aut fit ex contractu: igitur non requiritur consensus interior. Antecedens patet: quia vir et mulier illo modo conueniunt: Do si des: vel do vt des. Patet consequenta: quia ita fit in reliquis contractibus etiam sine consensu interiori: et hoc dicit magister in listra praesentis dis. c. 2. quod si vir et mulier explicant: quod tamen corde non volunt si non sit ibi coactio vel dolus / matrimonium contrahunt.
¶ Tertio arguitur sic: Potest pater filium aut filiam tradere matrimonio ipsco vel ipsa reclamante: ergo ad matrimonium non requiritur interior consensus. Patet consequenta. Antecedens patet: quia filius aut filia sunt res patris: vnicuique autem licitum est vti sua re vt vult: vnde. 32. q. 2. c. Honorantur. in textu et glo. et extra de sponsaibus. in glo. super. c. Tuae. sufficit expressio pa rentum pro filiis. In oppofitum: tum primo magister in listera: tum secundo Innocentius tertius in decretali quadam / de sponsalibus. c. tua nos. respondens cuidam casui in hac materia vbi defuit interior consensus et vir mutauit sibi nomen: dicit quod non est ma trimonium. et ratio quam assignat in fine / his verbis continetur: quia ex altera parte dolus as fuit et defuit omnino consensus sine quo neque unt caetera fedus perficere communiugale. Tum tertio per decretalem aliam / cuius principium est: Tuae. immediate hanc praecedentem qua dicit: pue ri ante annos legittimos per verba sola non contrahunt cum intelligantur minime consentire.
¶ In ista quasti. sunt tres articli declarandi Primus est terminorum decla Quorum ratiuus SSecundus est quaestionis responsiuus Tertius est terminorum motiuus Quo ad primum. articulum termini sunt Mamenimonium / consensus / expessus:
¶ Prinus terminus est matrimonium. Unde matrimonii solent dari tres antiqua rum definitiones. Prima est hugo. dicentis: Matrimonium est duarum personarum ido nearum legittimus de communiunctione consensus. Secunda est magistri in praesenti dist. Ma trimonium est viri mulierisque coniunctio ma ritalis inter legittimas personas vitam indissolubilem retinens. Tertia est quorundam aliorum dicentium: Matrimonium est consor tium communis vitae et communicatio diuini et humani iuris. Primo quaeritur qualiter hae tres de matrimonio definitiones distinguantur Et respondet sanctus Tho. praesentis distin. q. 1. arti. 1. in solutione principali tertiae quaestiunculae: In matrimonio inquit tria oc. currunt consideranda causa matrimonii: es sentia matrimonii et effectus matrimonii. Definitio hugonica causam tangit ma trimonii: vt per se notum est. Definitio autem magistri tangit primo essentiam matrimoniis scilicet communiunctionem. Secundo addit subiectum in hoc quod dicit: intur legittimas personas. Ter tio ponit differentiam contrahentem in hoc quod dicit: maritalis. quia cum matrimonium sit com iunctio in ordine ad aliquid vnum: talis communiunctio in specim trahitur per illud ad quod ordinatur et idem quod ad maritum pertinet. Tertia definitio tangit effectum ad quem ordinatur matrimonium scilicet vita communis in rebus domesticis: et quia omnis com¬ municatio aliquo iure conseruatur / dicitur communicatio diuini et humani iuris. Sed altius considerantes dimissis extremis definitionibus mediam magistri capiamus: vbi tria consideratione digna occurrunt. Primum quia dicit magister quod matrimonium est communiunctio: quaeritur quae coniunctio / aut actio communiunctio / aut coniunctio passio: aut tertio communiunctio relatio non communiunctio actio non communiunctio passio: quia nihil agitur. Actio autem est secundum Gilber. porretani in sex principiorum principio secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur. Actus autem voluntatis quae sunt hu iusmodi coniunctio productiui non sunt: nec matrimonium est communiunctio relatio: quia relatio non est finis motus. ex. 5. phisicoDoctor subtilis huius dist. q. 1. in paucis tripliciter hoc dubium soluit. Dicit enim ¬ modo quod si matrimonium difter obligatio quae ex contractu nascitur: tunc illa commniunctio habitualis est: et dicitur vinculum indissolubile aut indissolubilitas vinculi vna res: sed ternarie designata. Si secundo dicamus quod matrimonium est contractus: tunc matrimo nium est communiunctio id est actus communiugandi: et sic ma trimonium est volitiones duorum nubentium quae volitiones vt in vnum communiunguntur matrimonium dicuntur: vel dicamus iuxta eundem tertio quod matrimonium est passio sed sic intelligendo vt actum interiorem et exteriorem personarum includat matrimonio communiunctarum. Sed quiddicetur horum trium melius cui inquan matrimonium est relatio: non quae per motum aut actus inducit sed quae post actus non proprie per actus derelinqui tur: et sunt plura talia vincula aut plures relationes. Prima est viri ad mulierem. secunda mulieris ad virum: tertia amborum ad prolem educandam: dato quod etiam non sit proles nec tantum plura sunt matrimonis: sed vnum vnitate integritatis non indiuisibilis sim plicitatis. Secundum consideratione dignum est dum dicitur: intur legittimas personas. siquidem. 2s q. 1. c. Si quis iudaice. tripharie diuiditur matrimonium. Primum legittimum / sed non ratum. secundum ratum sed non legittimum. tertium ratum et legittimum. Legittimum matrimonium est. quod instituitur aut contrahitur in institutione legis et prouinciae moribus et istud possunt contrahere infideles: sed non est ratum: quia potest dif¬ solui: vt in casu in quo vnus coniugum non vel let habitare cum alio sine iniuria creato ris. Matrimonium est ratum / sed non legitti mum quod contrahitur absque omni solennitate ex as fectu intur coniuges solo expresso. Tertio ma trimonium est ratum et legittimum quando concui xit ibi solennitas et mutuus consensus expres sus. Sed quae solennitas. 26. q. 1. c. Si quis. Illud scilicet matrimonium est legittimum et ratum quando filia ordine iuris a parentibus traditur a lacerdote bendicitur / et mutuo consensu perficitur. Et. 306. q. 5. c. Aliter. Non fit legittimum communiugium / nisi ab his qui super ipsam faeminam donationem habaere videntur: et a quibus cu stoditur vt vxor petatur a parentibus et propinquio ribus sponsetur / et legibus dotetur scilicet secundum facul tatem eius et nobilitatem: et a sacerdote bendicatur / et a paranimphis custoditur etc. diuersae tamen prouinciae in suis habundant sensibus: vnde potest patere clandestina matrimonia: licet ra ta non tamen esse legittima: et pro imperfectis haheri. Tertium consideratione dignum est / dum dicitur: vitam indissolubilem retinens. Obiicitur quia matrimonium est indissolubilitas: vt dictum est. vno modo: quomodo ergo modo dicitur quod est continens vitam indissolubilem: Dicendum / non est contra dictio quod homo sit rationalis: et tamen animam habeat rationalem: sic nec quod matrimonium sit indissolubile aut indissolubilitas: et tamen retineai vitam indissolubilem. Secundo principaliter notandum secundum doctorem deuotum. q. 2. arti. 1. praesen. di. quod hoc sacraendum trinomium est: difitur con iugium / dicitur nuptiae / dicitur matrimonium: si com sideratur secundum id quod est diffter comuniugium: quia comune iugum est / mutuum vinculum et mutua potestas. Ei hoc dicit Isid. in. 9. ethimolo. Si conside ratur secundum id quod patet / dicitur nuptiae: quasi nubiae a nubibus quia quasi nube operiri solebant: et eorum capita velabantur. Aut tertio consideratur secundum fructum qui sequitur: et sic matrimonium appellatur: et est nomen principale. Ubi tertio principaliter notandum est secundum Rich. praesentis dis. arti. 1. q. 1. Matrimonium dicitur tripliciter aut quasi matrismunium id est officium: quia eius est puerum nutrire. Tum primo in ventre menstruo sanguine: tum secundo post ventrem lacte: tum tertio longo tempore antequam ad mensam patris veniat. Secundo dicitur matrimonium quasi matre: muniens: quia bonus filius debet esse muni¬ mentum matris. Tertio dicitur matrimonium quas matrem mouens: ne scilicet a lege viri discedat.
¶ Secundus terminus est consensus: Ubi notandum quod ista tria differunt: Sensus in assensus / consensus. Sensus enim etiam vnius dicitur: assensus etiam et consensus nunquam nisi multorum. Dicitur autem sensus tripliciter. Uno modo pro intellectu: vt dicit in homelis. beat Srego. quod angeli sunt / viuunt / sentiunt et discernunt. Et Paulus dicit: Hoc enim sen tite in vobis quod et in christo iesu. Secun do dicitur sensus pro cognitiua interiori sen sibili: et sic sunt quinque sensus interiores: sensus communis seu fantasia / imaginatio / esti matiua / experimentatiua / memoratiua. Ter tio pro potentia cognitiua exteriori: et sic sunt alii quinque. scilicet Uisus / auditus / olfatus / gustus et tactus. Ubi rursus quae ad hoc ergo notandum sensum dici tripliciter. Uno modo pro potentia sensitiua. Secundo modo pro actu sentiendi. si primo / secundo aut tertio modis: et hoc modo aliquando dicitur vir sensatus. Tertio modo ifitur pro coniuncto ex potentia organica et organico: sicut dicit doc. subti. li. 1. dis. 3. q. vlti. Secundo etiam loquendo de assensu difter tripliciter secundum illum modum sensus: ita quod primo modo sensus est principiorum quae per se cognoscuntur. assensus conclusionum qua aliunde cognoscuntur quasi aliunde sensus: quia a principiis. Se cundo modo iuxta sensum comunem et imaginatiuam: vt sensus communis praesentet aurum per se mon tem per se et imagiatiua assentiat: hoc est quasi vnum ad vnum sentiat: dicendo montem aureum. Tertio iuxta sensum exteriorem: vt si dicas: vides hoc: respondet cui dicis: video: et assentit. Con sensus autem ab ambobus propece differt: quia actus est voluntatis proprie informatus charitate: communius tamen hoc capitur: quia omnes qui contrahunt huiusmodi non habent affectum.
¶ Tertius terminus expressus. Est enim triplex consensus. Impressus quie latitat: et ideo dicitur impressus: quia intus quasi in primitur a volito: aut in toto aut in pte: est expressus qui in lucem prodit vt pateat: ideo dicitur quasi exis praissus Est tertio consensus compraessus: quia vult progredi vt appareat et impeditur ne exeat: hunc conceptum habebat coe nicostrati vxor: de qua in legen da beati sebastiami legitur: quae cum vellet astantibus exponem qua viderat non potuit: donec praecibus sancti sebastiam ligua eius soluta est. et tantum d. 1. arti.
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de con sensu requisito ad matrimonium. Secunda est de quidditate matrimonii. Tertia de contraentibus matrimonium.
¶ Prima conclusio: Sic consensus mutuus expressus de prae senti ad matrimonium exigitur: vt non cau sa efficiens sed praeuia dispositio asseratur. Ista conclusio tres habet partes. Prima dicit quod ad matrimonium requiritur consensus / probatur: Ad veram enim susceptionem alicuius sacrameni requiritur intentio suscipiendi illud sacraentdum si sit adultus / et vsum habeat rationis: igitur similiter ad contrahendum matrimonium requiritur consensus. Probatur secundo: quia in sacramenis suscipiendis deficiente medio nil factum est: vt in baptismo deficiente caractere non est baptism et in sacramento eucharistiae si non est corpus christi verum: ita ex quo consensus est medium vnitiuum in matrimonio si non sit / non est matrimonium. Tum tertio: quia quod sacraendum aliquid signet interius: patet ex definitione sacrameni: et non videtur melius quam vt signet gratiosum consensum.
¶ Sed obiicitur: quia dicit magi ster in istera. c. 2. quod si vir et mulier verbis explicant: quod tamen corde non volunt / si non sit ibi coactio vel dolus / matrimonium contrahunt Dicendum / magistrum intelligere quantum ad iudicium ecclesie quae iudicat de expressis. Et si dicatur quod pueri bene bapticantur: et tamen sine consensu eorum. Respondendum / quod non est simi le de isto contractu quae est tantum adultorum: et de baptismo qui etiam est paruulorum. Sed rursum per simile. dicit enim Isido. Qualiter arte verborum iuret quis in ea signatione deus acci pit in qua accipit ille cui iuratur: ergo a simili sufficit quod dicat quod consentit: dato quod non consentiat vt sit verum matrimonium. Dicit doc. deuo tus praesentis di. ar. 2. q. 2. quod taliter iurans qua ad humanum iudicium obligatur: si tamen dicatur obligari secundum deum: hoc est propter hoc quod deus reputat talem dignum poena pariurii: sicut et illum quo iuramentum non implet: et hoc propter suam fraudem: nec in hoc peccat ecclesia si aliquando vbi non est matrimonium / iudicat matrimo nium: dato enim quod a rei veritate recedat: non tamen recedit a veritate iusticiae secundum allegata iudicans. Et si dicatur: quae dicit le non conseusis¬ se in matrimonium / contra se allegat: ergo sibi est credendum: quia vnicuique contra se creditur. Di co tria: primo quod ecclesia habet testimonium in contrarium: secundo quod causa matrimonialis est fauorabilis: ideo tali non debet credi: tertio dico quod in foro prninae bene crederetur sibi: et dabitur sibi vtile consilium: vnde patet quod talibus non consen tientibus matrimonium / sed fingentibus non pa trocinatur nec fraus nec dolus / sicut nec in alio quocumque: nec coram deo coram qua rea est conscientia: nec coram mundo coram qua detinenter obligati non volentes. Sed requeritur ne consensus mutuus ? Dico quod sic aliter ad non suum vel non suam accederet: et secundo falsum diceret: et tertio sacramendum falsificaret / dicendo: do vt des. nec dare intendens. Secunda pars conclusionis diciti / quod iste consensus debet esse expressus vt sit certitudo possibilis communiugibus aut per verba vel signa alia: quia muti possunt contrahere matrimonium. extra de spain. c. Tuae fra ternitati. Sic enim ratio exigit vt exquo est donatio a donatore facta / quod donatoris vor luntas exprimatur vt donatarius rem accipiat. Ex isto expresso consensu infert tria fratur hugo de nouo castro in praesenti dis. q. 1. Pri mum est quadam relatio copulationis et obliga tionis et habitudo quadam mutua: et ex hac di cuntur coniuges. Secundum / quod relinquitur est obligatio mutua ad nutriendum prolem et sollicitudinem habendam de ea. Tertium ex isto comsensu cum signo sensibili in eis derelinqui tur quod simul debent viuere: animas conuiuere.
¶ Sed dubium est an in nouo testamento in quitiens contrahitur matrimonium / totiens sit ibi sacraendum: vt si non per verba / sed per signa: vt in mutis contrahatur? Dicit idem hugo in secunda q. quod doc. sub. velle videtur quod matrimonium non est sacraendum / dum fit sine verbis: et ita in mu tis esset matrimonium / sed non sacramentdum. Sed videatur textis doc. non in praesenti di. quia brevis est in eo: et nil tangit ad istud propositum: sed in praecedente et aperte apparebit quod cum si non absolute locutus est / ex si autem arguere absolute ratione formae est logicam dimittere. Si leo volat / habet alas: ergo leo habet alas. vnde et ipemet modicum ante hoc innuit / dicens: Ista inquit conclusio est dubia doc. nostro. et post iungit Uidetur enim ipsi quod inter mutos non est matrimo uii sacramentdm. Quis ista concipiet dubium est: et videtur: ista enim tria se habent per ordinem / dubium / suspicio / opinio. Dubium in medio comsistit aequilitur / hanc partem et illam conspiciens. Su spicio modicum flectitur erga partem vnam: sed eam non accipit. Opinio vero partem capit cum for midine alterius. si ergo doctori sub. videtur (vi tu dicis) opinio cuius est non dubium: si autem sibi est dubium vt asseris / quomodo sibi videtui multum intur se distant est et non. et ad rationes tius. Ad primam / dum dicitur: Irrationabile videtur re mouere ab isto sacramento quod est in omnibus aliis sacramenis / supplendum est noue legis: sed numqua inuenitur aliquod sacraendum quod non conferatur sub ali quibus verbis / cum ergo personae contrahentes sint hoc miuistri si non prasesent verba exprimere: nec sa cramentum conferre. Ad hanc rationem dico tria. Primo quod potest esse sacramendum: et est de facto si ne verbis vt sacraendum eucharistiae: verba enim pa nis et vini non sunt verba sacrament / sed consecrationis. Secundo dico: non est mirum si hoc sa cramentum hoc habeat priuilegium: tum communitate: tum secundo necessitate: tum tertio antiquitate: quia in paradiso fuit institutum matrimonium. et si non vt sacramendum: vt in praecedenti di. dictum est: baptismo consimile non est: quia bapticans sols minister: et satis potest repariri quae loquatur: hic autem sunt duo ministri: aut ambo muti sunt: aut secundo vir mutus: sed non est muta muli er aut tertio muta mulier: vir non mutus sic distingue vt verbum ex toto non sit / vel in parte. Tertio dico quod signa: tunc pro verbis ha bentur: vnde Dauid loquins: inducitur quod est verbum quod factum est: vbi verbum pro re poniturAd secundam quae est talis: vbi non est materia nec forma sacrament / ibi non est sacraendum: sed ista non sunt intur mutos: quia verbum primo prolatum quod dicit aliquis: accipio te / est ibi materiale. et quod alius dicit: et ego te / est formale. sed mutis ista deficiunt: quia non proferunt. Satis patet solo ex iam dictis: quia primum signum consesus ex parte vnius habet locum matiae et signum correspondens ex parte alterius locum formae: et est ibi consensus quaidam non primus de essetia sacrament: quia sacraendum est quid sens bile / consensus spiritualis. Ad tertiam quae est rationa bile est quod christus instituens sacraendum matrimo nii: aliquid addat vltra contractum matrimonii: sed illud non videtur aliud nisi signum verbale: igii Dico ex adumso quod rationabile est quod muti non priueutur sacramento matrimonii ex quo contrahuni matrimonium: sed loqui nequnt: ideo signa sint lo co verborum. Est vna alia ratio: quia mutus non potest absolute: ergo nec hoc sacraendum ministrare sed quantum valeat / satis patet: nec iudicaui solutione dignam. Et si quis pro hugone dicat: non est opinio eius: quia in quaestione innuitur opinio alterius? Dico tria. Primo quod videtur opinio eius: secundo / dato quod alterius rationis non concludunt: tertio / quod opposita vide tur verior. Tertia pars conclonis diciti / quod iste consensus per verba de praesenti expressus se habet ad matrimonium: non vt causa efficiens: sed vt dispositio praeuia. hanc partem ponit doc. expresse in. 2. q. praesentis di. Ex quo infertur quod matrimonium non est aliquid causatum ab illo con tractu matrimoniali: sed derelictum. vnde et quando diciter contractus matrimonialis causa matrimo nii: sicut dixi in 1. arti. praece. di. debet accipi causa pro dispositione praeuia: sicut apartio fene strae difiter causa illuminationis domus. Et tantum de prima conclusione.
¶ Secunda conclusio est haec: Matrimonium formaliter triplex est relatio rationis aut respectus aduenientis extrin secus. Ista conclusio tres habet particulas. Prima particula diciti / quod matrimonium est. formaliter triplex relatio / patet: quia matrimo nium formaliter et secundum nomen non dicit nisi respectum viri ad faeminam: aut secundo faeminae ad virum: aut tertio amborum ad prolem. Et si dicas de tertio respectu: quia proles non est nec vnquam erit in multis matrimoniis: ergo talia non essent matrimonia: quia deesset vna pars essentialis: sicut homo non est anima deficiente. Dicen dum quod tertius respectus qui extat ad prolem non est actualis / sed potentialis: et talis non exigit terminum actu / sed solum potentia. Et si di cas: veteres sunt et decrepiti: nec iste generare / nec ista concipre potest: Dicendum / si non possunt ex se / potens est deus vt suppleat. Qui enim potuit dare sterili vt pariat / potest dare faeminae vt concipiat. Elicabet et sara por tabunt testimonium: et anna et ioachim de maria. Ex quo primo infertur quod loquendo absolute et formaliter matrimonium non est aliquid absolutum. Ex quo patet quod nec suba nec qualitas nec quantitas: plura enim non sunt absoluta praedicamenta. Secundo sequitur quod matrimonium non est vnum per se / sed per accens: non est enim bene cogsci bile quomodo hae tres relationes vuum per se consti¬ tuant. Sequitur tertio / quod matrimonium denominat id in quo non est nisi in parte / pate:: exquo enim matrimonium includit illas tres relatio nes: et in nullo duorum sunt illae tres: quilibet enim duorum ad plus non habet nisi duas: vnam ad reliquum coiugem: et secundam ad prolem. De qua adhuc dubium magnum existit: si eadem sit in viro et muliere sicut denarius numerus in decem ouibus: hoc dubium relinqui. Dicuntur hi re spectus triplici vocabulo: dicuntur obliga tio mutua: dicuntur secundo vinculum mutuum: dicuntur tertio indissolubilitas. Secunda pars conclusionis dicit quod matrimonium est relatiorationis breviter patet: quia derelinquitur ex acti bus voluntatum nubentium seu ex eorum consensibus qua sunt actus immanentes: et ita non produ etiui. ex. 9. metaph. Tertia pars dicit / quod sunt extrinsecus aduenientes / patet: quia non oriuntur immediate posito fundamento et termino est natura respectuum intrinsecus aduenientium: sed aliud praexigunt: vt consensum de prae senti expressum. Et tantum de secunda conclusione.
¶ Tertia conclusio: Per isteras per paremtes per se potest matrimonium confici. Habet haec conclusio tres partes: de listris patet. 36. q. 5 nec illud in glo. et debet intelligi si sunt ab sentes. quod fama / auditu vel alio modo se no uerint. De secunda parte. 32. q. 2. Non omnis. 6. cum dicitur. in textu et glo. Si parentes contrahant pro filiis praesentibus et scientibus / sufficit eorum taciturnitas. Tertia pars patet per se. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium arti culum sunt tres difficultates.
¶ Prima: Si consensus matrimonii expressus per verba de praesenti: et contractus matrimonii sint idem. Dicit doc. sub. in praesenti di. q. 2. quod nihil aliud in vnum quam aliud.
¶ Secunda difficultas: Utrum matrimonium formaliter dicat perfectio nem exquo non est nisi ens rationis per accidens: Di co quod sic: et perfectius quam ens inquantum ens: quia addit aliquam differentiam supiu ens:
¶ Tertia difficultas. Quid sensit frater Ri char. de media villa / vtrum parentes possint contrahere pro filiis: Frater Hugo de nouo castro dicit quod sensiti / quod non in fine se cunde. q. huius di. Tnde vt patet in Rich. huius di. art. 1i. q. 3. in fi. ponit Rich. de hoc duas opiniones ad nullam se determinans. Ex quo enim filius et filia praesentes verba audiunt et intel ligunt / et tacent persumuntur consentire: per regulam iur. in. 6. qui tacet. Et sic patet ad quaesti onem / quod vicem verum matrimonium mutuo de praesenti expresso consensu completur. Tunc ad argumenta
¶ Ad primum ditur / quod ad certitudinem matrimonii requiritur probabilitas non demon stratio: et hoc potest haberi de consensu.
Conclusiones
¶ Prima con tn clusio: Est verum communiugium ex consensibus non connubium ex corporibus. Dicit conclusio quod verum communiugium fit ex mutuo consensu de praesenti ex praesso / plusquam ex commixtione carnali. Et po nitur a principio di. vsque ad illud. c. Quidam tamen asserunt verum communiugium.