Table of Contents
Caput 10
[X.] D. Diffiteri non possum. Sed unum adhuc dicam cur grammaticus non sit substantia: quia omnis substantia est prima aut secunda, grammaticus autem nec prima nec secunda.
M. Memento dictorum Aristotelis quae paulo ante dixi, quibus dicit grammaticum et primam et secundam substantiam, quia et quendam ho- minem, et hominem et animal grammaticum dici testatur. Sed tamen unde probas grammaticum non esse primam nec secundam substantiam?
D. Quia est in subiecto, quod nulla substantia est; et dicitur de pluribus, quod primae non est; nec est genus aut species nec dicitur in eo quod quid, quod est secundae.
M. Nihil horum si bene meministi quae iam diximus, aufert grammatico substantiam, quia secundum aliquid grammaticus non est in subiecto, et est genus et species, et dicitur in eo quod quid; quia est et homo qui species est, et animal quod est genus, et haec dicuntur in eo quod quid. Est etiam individuus sicut homo et animal, quia quemadmodum quidam homo et quoddam animal, ita quidam grammaticus est individuus. Socrates enim et animal et homo est et grammaticus.
On this page