Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

[IX.] M. Verum si probaretur, quod ut puto facile fieri potest, quia esse grammatici ita non est esse hominis, sicut esse albi non est esse hominis ---potest enim homo esse sine albo et album sine homine---: tunc vere consequeretur aliquem grammaticum posse esse non hominem.

2

D. Quid ergo laboramus, si hoc probari potest? Proba, et finiatur haec quaestio.

3

M. Non hoc a me debes hic exigere. Non enim in hac quaestione ventilamus utrum possit esse, sed utram sit aliquis grammaticus non homo, quod vides monstrari non posse.

4

D. Nondum video, quia adhuc habeo dicere contra.

5

M. Dic.

6

D. Aristoteles ostendit grammaticum eorum esse quae sunt in subjecto. Et nullus homo est in subiecto. Quare nullus grammaticus homo.

7

M. Noluit Aristoteles hoc consequi ex suis dictis. Nam idem Aristoteles dicit et quendam hominem, et hominem et animal grammaticum.

8

D. Quomodo ergo dissolvitur iste syllogismus?

9

M. Responde mihi: cum loqueris mihi de grammatico, unde intelligam te loqui: de hoc nomine, an de rebus quas significat?

10

D. De rebus.

11

M. Quas ergo res significat?

12

D. Hominem et grammaticam.

13

M. Audito ergo hoc nomine, intelligam hominem aut grammaticam; et loquens de grammatico, loquar de homine aut de grammatica.

14

D. Ita oportet.

15

M. Dic ergo: homo est substantia, an in subiecto?

16

D. Non est in subiecto, sed est substantia.

17

M. Grammatica est qualitas, et in subiecto?

18

D. Utrumque est.

19

M. Quid ergo mirum si quis dicit quia grammaticus est substantia et non est in subiecto secundum hominem; et grammaticus est qualitas et in subiecto secundum grammaticam?

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9