Table of Contents
Caput 11
[XI.] M. Si alia non habes unde possis probare grammaticum non esse hominem: nunc proba eum non esse grammaticam.
D. Facilius hoc possum digito quam argumento. Ibi namque fregisti is omnia mea argumenta, ubi aperuisti a grammatico significari diversa, et secundum ea loquendum intelligendumque de grammatico. Quod quamvis abnuere non possim, tamen non sic satisfacit animo meo ut velut quod quaerebat invento quiescat. Videris enim mihi quasi non curare ut me doceas, sed tantum ut rationes meas obstruas. Sed sicut meum fuit exponere quae me ex utraque parte in ambiguitatem cogunt: ita tuum erat aut unam partem destruere, aut ostendere quomodo non sibi invicem repugnent.
M. Cur non salis tibi videtur ostensum, quod grammaticum esse substantiam et grammaticum esse qualitatem nequaquam sibi repugnent invicem, in eo quod de grammatico modo secundum hominem, modo secundum grammaticam loqui et intelligere oportet?
D. Quoniam nemo qui intelligit nomen grammatici, ignorat grammaticum significare hominem et grammaticam, et tamen si hac fiducia loquens in populo dicam: utilis scientia est grammaticus, aut: bene scit homo iste grammaticum: non solum stomachabuntur grammatici, sed et ridebunt rustici. Nullatenus itaque credam sine aliqua alia ratione tractatores dialecticae tam saepe et tam studiose in suis libris scripsisse, quod idem ipsi colloquentes dicere erubescerent. Saepissime namque cum volunt ostendere qualitatem aut accidens, subiungunt: ut grammaticus et similia, cum grammaticum magis esse substantiam quam qualitatem aut accidens usus omnium loquendum attestetur. Et cum volunt aliquid docere de substantia, nusquam proferunt: ut grammaticus aut aliquid huiusmodi. Huc accedit, quia si ideo grammaticus quia significat hominem et grammaticam dicendus est substantia et qualitas: cur homo non est similiter qualitas et substantia? Homo namque significat substantiam cum omnibus illis differentiis quae sunt in homine, ut est sensibilitas et mortalitas. Sed nusquam ubi scriptum sit aliquid de qualitate aliqua, prolatum est ad exemplum: vehit homo.
On this page