Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

[XII.] M. Quod illam rationem quam dixi, cur grammaticus scilicet sit substantia et qualitas, idcirco repudias quia non valet in nomine hominis: ideo facis ut puto quia non consideras, quam dissimiliter significent scilicet nomen hominis ea ex quibus constat homo, et grammaticus hominem et grammaticam. Nempe nomen hominis per se et ut unum significat ea ex quibus constat totus homo. In quibus substantia principalem locum tenet, quoniam est causa aliorum et habens ea, non ut indigens illis sed ut se indigentia. Nulla enim est differentia substantiae sine qua substantia inveniri non possit, et nulla differentiarum eius sine illa potest existere. Quapropter quamvis omnia simul velut unum totum sub una significatione uno nomine appellentur homo, sic tamen principaliter hoc nomen est significativum et appellativum substantiae, ut cum recte dicatur: substantia est homo et homo substantia: nullus tamen dicat: rationalitas est homo aut homo ratio- nalitas, sed habens rationalitatem. Grammaticus vero non significat hominem et grammaticam ut unum, sed grammaticam per se et hominem per aliud significat. Et hoc nomen quamvis sit appellativum hominis, non tamen proprie dicitur eius significativum; et licet sit significativum grammaticae, non tamen est eius appellativum. Appellativum autem nomen cuiuslibet rei nunc dico, quo res ipsa usu loquendi appellatur. Nullo enim usu loquendi dicitur: grammatica est grammaticus, aut: grammaticus est grammatica; sed: homo est grammaticus, et grammaticus homo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12