Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

[XIII.] D. Non video quid dicas quia grammaticus significat grammaticam per se, et hominem per aliud, et quomodo grammaticae tantum sit significavum. Sicut enim homo constat ex animali et rationalitate et mortalitate, et idcirco homo significat haec tria: ita grammaticus constat ex homine et grammatica, et ideo nomen hoc significat utrumque. Numquam enim dicitur is grammaticus aut homo sine grammatica, aut grammatica sine homine.

2

M. Si ergo ita est ut tu dicis, definitio et esse grammatici est: homo sciens grammaticam.

3

D. Non potest aliud esse.

4

M. Ergo cum grammatica dividit hominem grammaticum a non-grammatico, conducit grammaticum ad esse, et est pars eius quod est esse rei, nec potest adesse et abesse a grammatico praeter subiecti corruptionem.

5

D. Quid inde?

6

M. Non est igitur grammatica accidens sed substantialis differentia, et est homo genus, et grammaticus species. Nec dissimilis est ratio de albedine et similibus accidentibus. Quod falsum esse totius artis tractatus ostendit.

7

D. Quamquam non possim negare quod dicis, nondum tamen mihi persuasum est quod grammaticus non significet hominem.

8

M. Ponamus quod sit aliquod animal rationale ---non tamen homo---, quod ita sciat grammaticam sicut homo.

9

D. Facile est hoc fingere.

10

M. Est igitur aliquis non-homo sciens grammaticam.

11

D. Ita sequitur.

12

M. At omne sciens grammaticam est grammaticum.

13

D. Concedo.

14

M. Est igitur quidam non-homo grammaticus.

15

D. Consequitur.

16

M. Sed tu dicis in grammatico intelligi hominem.

17

D. Dico.

18

M. Quidam igitur non-homo est homo, quod falsum est.

19

D. Ad hoc ratio deducitur.

20

M. Nonne ergo vides quia grammaticus non ob aliud magis videtur significare hominem quam albus, nisi quia grammatica soli homini accidit, albedo vero non soli homini?

21

D. Sic sequitur ex eo quod finximus. Sed sine figmento volo ut hoc efficias.

22

M. Si homo est in grammatico, non praedicatur cum eo simul de aliquo, sicut animal non praedicatur cum homine, quia inest in homine. Non enim apte dicitur quia Socrates est homo animal.

23

D. Non potest contradici.

24

M. Sed convenienter dicitur quia Socrates est homo grammaticus.

25

D. Convenienter.

26

M. Non est igitur homo in grammatico.

27

D. Sic consequi video.

28

M. Item si grammaticus est homo sciens grammaticam: ubicumque ponitur grammaticus, apte ponitur: homo sciens grammaticam.

29

D. Ita est.

30

M. Si igitur apte dicitur: Socrates est homo grammaticus, apte quoque dicitur: Socrates est homo homo sciens grammaticam.

31

D. Consequitur.

32

M. Omnis autem homo sciens grammaticam est homo grammaticus.

33

D. Ita est.

34

M. Socrates igitur qui est homo homo sciens grammaticam, est homo homo grammaticus. Et quoniam grammaticus est homo sciens grammaticam, consequitur ut Socrates sit homo homo homo sciens grammaticam, et sic in infinitum.

35

D. Non possum apertae consequentiae resistere.

36

M. Item si in grammatico homo intelligendus est cum grammatica, intelligendum est similiter in omnibus similibus denominativis id quod denominatur cum eo a quo denominatur.

37

D. Hoc sentiebam.

38

M. Ergo hodiernum significat id quod vocatur hodiernum et hodie.

39

D. Quid postea?

40

M. Hodiernum igitur significat aliquid cum tempore.

41

D. Ita esse necesse est.

42

M. Igitur hodiernum non est nomen sed verbum, quia est vox consignificans tempus, nec est oratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13