Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

1

[XIV.] D. Satis mihi probasti grammaticum non significare hominem.

2

M. Vides igitur quid dixerim quia grammaticus non est hominis significativum?

3

D. Video, et exspecto ut grammaticum ostendas esse significativum grammaticae.

4

M. Nonne paulo ante dicebas grammaticum significare hominem scientem grammaticam?

5

D. Et credebam.

6

M. Sed iam satis probatum est quia non significat hominem.

7

D. Satis.

8

M. Quid ergo restat?

9

D. Ut non significet aliud quam scientem grammaticam.

10

M. Est igitur significativum grammaticae.

11

D. Sufficienter probatum est grammaticum non esse appellativum grammaticae sed hominis, nec esse significativum hominis sed grammaticae. Sed quoniam dixisti grammaticum significare grammaticam per se et hominem per aliud: peto ut aperte mihi duas has significationes distinguas, ut intelligam quomodo grammaticus non sit significativum eius quod aliquo modo significat, aut quomodo sit appellativum eius cuius significativum non est.

12

M. Si est in domo aliqua albus equus te nesciente inclusus, et aliquis tibi dicit: in hac domo est album sive albus: an scis per hoc ibi esse equum?

13

D. Non. Sive enim dicat album albedinem, sive in quo est albedo: nullius certae rei mente concipio essentiam nisi huius coloris.

14

M. Etiamsi aliquid aliud intelligis quam colorem istum: illud tamen certum est, quia eius in quo est ipse color essentiam per hoc nomen non intelligis.

15

D. Certum. Nam etsi occurrat animo corpus aut superficies, quod non ob aliud fit nisi quia expertus sum in his solere esse albedinem: ipsum tamen nomen albi nihil horam significat, sicut probatum est de grammatico. Sed adhuc expecto ut ostendas quia significat.

16

M. Quid si vides stantes iuxta se invicem album equum et nigrum bovem, et dicit tibi aliquis de equo: percute illum, non monstrans aliquo signo de quo dicat: an scis quod de equo dicat?

17

D. Non.

18

M. Si vero nescienti tibi et interroganti: quem? respondet: album: intelligis de quo dicit?

19

D. Equum intelligo per nomen albi.

20

M. Nomen igitur albi significat tibi equum.

21

D. Significat utique.

22

M. Nonne vides quia alio modo quam nomen equi?

23

D. Video. Nempe nomen equi etiam priusquam sciam ipsum equum album esse, significat mihi equi substantiam per se, et non per aliud. Nomen vero albi equi substantiam significat non per se, sed per aliud, id est per hoc quia scio equum esse album. Cum enim nihil aliud significet hoc nomen, quod est ,albus', quam haec oratio, quae est habens albedinem: sicut haec oratio per se constituit mihi intellectum albedinis, et non eius rei quae habet albedinem; ita et nomen. Sed quoniam scio albedinem esse in equo, et hoc per aliud quam per nomen albi, velut per visum: intellecta albedine per hoc nomen, intelligo equum per hoc quod albedinem scio esse in equo, id est per aliud quam per nomen albi, quo tamen equus appellatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14