Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

[XV.] M. Vides ergo quomodo ,albus' non sit significativum eius quod aliquo modo significat, et quomodo sit appellativum eius cuius non est significativum?

2

D. Hoc quoque video. Significat enim equum et non significat, quia non eum significat per se, sed per aliud, et tamen equus appellatur albus. Et quod video in albo, hoc intelligo in grammatico et in similibus denominativis. Quapropter videtur mihi significatio nominum et verborum sic dividi posse, quod alia sit per se, alia per aliud.

3

M. Considera etiam, quoniam harum duarum significationum illa quas is per se est, ipsis vocibus significativis est substantialis, altera vero accidentalis. Cum enim in definitione nominis vel verbi dicitur quia est vox significativa, intelligendum est non alia significatione quam ea quae per se is est. Nam si illa significatio quae est per aliud, in definitione nominis vel verbi intelligenda est, iam non erit ,hodiernus' nomen sed verbum. Significat enim aliquando ea significatione aliquid cum tempore, sicut supra dixi, quod non est nominis sed verbi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15