Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

1

[XVI.] D. Patet quod dicis. Sed non sine scrupulo accipit animus grammaticum esse qualitatem, quamvis significet grammaticam, aut hominem solum, id est sine grammatica, esse grammaticum, licet probatum sit hominem simul et grammaticam non esse grammaticum; unde consequitur solum hominem esse grammaticum, quoniam non potest esse grammaticus nisi aut solus aut cum grammatica. Quamvis namque grammatici nomen significativum sit grammaticae: non tamen convenienter respondetur quaerenti quid grammaticus sit: grammatica, aut qualitas. Et si nullus est grammaticus nisi participando grammaticam, consequitur ut homo non sit grammaticus nisi cum grammatica.

2

M. Quod quidem dicitur quia homo solus, id est sine grammatica, est grammaticus, quantum ad tuam quaestionem solvendam sufficit, duobus modis intelligi potest, uno vero, altero falso. Homo quippe solus sine grammatica est grammaticus, quia solus est habens grammaticam. Grammatica namque nec sola nec cum homine habet grammaticam. Sed homo solus, id est absque grammatica, non est grammaticus, quia absente grammatica nullus esse grammaticus potest. Sicut qui praecedendo ducit alium, et solus est praevius, quia qui sequitur non est praevius, nec separatim nec sic ut ex illis duobus unus fiat praevius; et solus non est praevius, quia nisi sit qui sequatur, praevius esse non potest. Cum vero dicitur quia grammaticus est qualitas: non recte nisi secundum tractatum Aristotelis De categoriis dicitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16