Table of Contents
Caput 17
[XVII.] D. An aliud habet ille tractatus quam: omne quod est, aut est substantia aut quantitas aut qualitas et cetera? Si igitur solus homo est grammaticus, sola substantia est grammaticus. Quomodo ergo secundum illum tractatum magis est grammaticus qualitas quam substantia?
M. Etsi hoc ibi intelligatur quod tu dicis, quia omne quod est aliquid horum est: non tamen fuit principalis intentio Aristotelis hoc in illo libro ostendere, sed quoniam omne nomen vel verbum aliquid horum significat. Non enim intendebat ostendere quid sint singulae res, nec quarum rerum sint appellativae singulae voces: sed quarum significativae sint. Sed quoniam voces non significant nisi res: dicendo quid sit quod voces significant, necesse fuit dicere quid sint res. Nam ut alia taceam, sufficienter hoc quod dico divisio quam facit in principio tractatus Categoriarum ostendit. Non enim ait: eorum quae sunt, singulum est aut substantia aut quantitas et cetera; nec ait: eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantia appellatur aut quantitas; sed ait: eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem.
M. Cum ergo Aristoteles ita dicat: eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem et cetera: de qua significatione videtur tibi dicere, de illa qua per se significant ipsae voces et quae illis est substantialis, an de altera quae per aliud est et accidentalis?
D. Non nisi de illa quam idem ipse eisdem vocibus inesse definiendo nomen et verbum assignavit, qua per se significant.
M. An putas illum aliter prosecutum in tractatu, quam proposuit in divisione, aut aliquem eorum qui eum sequentes de dialectica scripserunt, aliter sentire voluisse de hac re, quam ipse sensit?
D. Nullo modo eorum scripta hoc aliquem opinari permittunt, quia nusquam invenitur aliquis eorum posuisse aliquam vocem ad ostendendum aliquid quod significet per aliud, sed semper ad hoc quod per se significat. Nullus enim volens monstrare substantiam ponit album aut grammaticum, sed de qualitate docens album et grammaticum profert et similia.
On this page