Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

[XVIII.] M. Si ergo proposita divisione praefata quaero a te, quid sit grammaticus secundum hanc divisionem et secundum eos qui illam scribendo de dialectica sequuntur: quid quaero, aut quid mihi respondebis?

2

D. Procul dubio non hic potest quaeri nisi aut de voce aut de re quam significat. Quare quia constat grammaticum non significare secundum hanc divisionem hominem sed grammaticam, incunctanter respondebo: si quaeris de voce: quia est vox significans qualitatem; si vero quaeris de re: quia est qualitas.

3

M. An ignoras quia idem Aristoteles appellat voces nomine rerum quarum sunt significativae, et non quarum tantum sunt appellativae, in eodem libro; ut cum dicit quia omnis substantia videtur significare hoc aliquid, id est omnis vox significans substantiam; sicut nominat vel potius ostendit res ---quod tu paulo ante meministi--- solis vocibus earum significativis et saepe non appellativis?

4

D. Non hoc ignorare possum. Quare sive quaeratur de voce sive de re: cum quaeritur quid sit grammaticus secundum tractatum Aristotelis et secundum sequaces eius, recte respondetur: qualitas; et tamen secundum appellationem vere est substantia.

5

M. Ita est. Non enim movere nos debet quod dialectici aliter scribunt de vocibus secundum quod sunt significativae, aliter eis utuntur loquendo secundum quod sunt appellativae, si et grammatici aliud dicunt secundum formam vocum, aliud secundum rerum naturam. Dicunt quippe lapidem esse masculini generis, petram feminini, mancipium autem neutri, et timere activum, timeri vero passivum, cum nemo dicat esse lapidem masculum aut petram feminam aut mancipium nec masculum nec feminam, aut timere facere, timeri autem pati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18