Table of Contents
Caput 19
[XIX.] D. Aperta ratio nihil me in iis quae dixisti dubitare permittit. Sed adhuc est de hac quaestione quod velim discere. Nam si grammaticus est qualitas quia significat qualitatem: non video cur ,armatus' non sit substantia cum significet substantiam. Et si armatus ideo est ,habere' quia significat habere: ignoro cur grammaticus non sit habere quia significat habere. Omnino enim quemadmodum grammaticus probatur significare qualitatem, quia significat habentem qualitatem: ita armatus significat substantiam, quia significat habentem substantiam, id est arma. Et sicut armatus convincitur significare habere, quia significat habentem arma: sic grammaticus significat habere, quia significat habentem disciplinam.
M. Nullatenus hac ratione considerata negare possum aut armatum esse substantiam aut grammaticum habere.
M. Rem quidem unam eandemque non puto sub diversis aptari posse praedicamentis, licet in quibusdam dubitari possit; quod maiori et altiori indigere disputatione existimo, quam hac nostra brevi sermocinatione assumpsimus. Unam autem vocem plura significantem non ut unum, non video quid prohibeat pluribus aliquando supponi praedicamentis, ut si albus dicitur qualitas et habere. Albus enim non ita significat qualitatem et habere ut unum, quemadmodum homo significat ut unum substantiam et qualitates quibus constat homo. Res enim quae appellatur homo, est unum quiddam constans ex iis quae dixi; res vero quae appellatur albus, non est unum aliquid ex habere et qualitate constans, quia nihil appellatur albus nisi res quae habet albedinem, quae nequaquam constat ex habere et qualitate. Quare si dicitur: homo est substantia et homo est qualitas: una eademque res quae significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia esse et qualitas, quod videtur inconveniens. Cum autem dicimus quia albus est qualitas et habere, non dicimus quia quod appellatur hoc is nomine est qualitas et habere, sed quia haec duo significantur hoc nomine, et nihil inconveniens sequitur.
D. Cur autem non est homo secundum divisionem Aristotelis subis stantia et qualitas, quia utrumque significat, quemadmodum est albus qualitas et habere propter utriusque significationem?
M. Aestimo huic interrogationi illud posse sufficere quod supra dixi, quia principaliter est significativum substantiae, et quia unum illud quod significat substantia est, et non qualitas sed quale; albus vero nihil principalius sed pariter significat qualitatem et habere, nec fit unum ex his quod magis sit hoc vel illud, cuius sit albus significativum.
On this page