Table of Contents
Caput 3
M. An tibi videtur "animalis" nomen aliquid aliud significare quam substantiam animatam sensibilem?
D. Prorsus nihil aliud est animal quam substantia animata sensibilis, nec substantia animata sensibilis aliud est quam animal.
M. Ita est. Sed dic quoque, utrum omne quod non est aliud quam substantia animata sensibilis, possit intelligi praeter rationalitatem, nec sit rationale ex necessitate.
M. Omne igitur animal potest intelligi praeter rationalitatem, et nullum animal est ex necessitate rationale.
M. At nullus homo potest intelligi praeter rationalitatem, et omnem hominem necesse est rationalem esse.
D. Angustia mihi sunt utrimque. Nam si concedo, concludis nullum hominem esse animal; si renuo, dices me non tantum posse intelligi sed vere esse sine rationalitate,
D. Hoc utique ordine digeri possunt: Omne animal potest intelligi praeter rationalitatem. Nullus vero homo potest intelligi praeter rationalitatem. Item: Nullum animal rationale est ex necessitate. Omnis autem homo rationalis est ex necessitate. Ex utroque hoc ordine binarum propositionum videtur nasci: Nullus igitur homo animal est, quo nihil falsius, licet praecedentes propositiones in nullo titubare videam. Duae namque quae subiectum terminum habent hominem, sic sunt per se notae, ut imprudentia sit eas probare; duae vero quae subiciunt animal, sic videntur probatae, ut impudentia sit eas negare. Sed video horum duorum syllogismorum conexionem per omnia similem illis duobus quos paulo ante protuli. Quapropter ad nihil aliud suspicor te hos attulisse, nisi ut cum horum conclusionem aperte falsam cernerem, idem de similibus quos ego feceram decernerem.
On this page