[IV.]
M. In tuis syllogismis hoc faciam; meos si vis per te discutito.
D. Fiat tuo iudicio.
M. Repete et contexe syllogismos quos fecisti.
D. Omnis homo potest intelligi sine grammatica.
M. Quid dicis hominem posse intelligi sine grammatica?
D. Hominem.
M. Dic ergo in ipsa propositione quod intelligis.
D. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica.
M. Concedo; assume.
D. Nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica.
M. Quid non potest grammaticus intelligi sine grammatica?
D. Grammaticus.
M. Profer ergo quod intelligis.
D. Nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica.
M. Iunge has duas propositiones ita integras, sicut eas modo protulisti.
D. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica. Nullus
grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica.
M. Vide ergo utrum habeant communem terminum, sine quo nihil
efficiunt.
D. Video eas non habere communem terminum, et idcirco nihil ex
eis consequi.
M. Contexe alterum syllogismum.
D. Non iam opus est ut pro eius ostensione labores. Nam adverto
eius fallaciam. Sic enim eius propositiones intelligebam, ac si diceretur:
quia nullus homo est magis et minus homo, et omnis grammaticus est
magis vel minus grammaticus. Et quoniam hae duae propositiones nullum
habent communem terminum, nihil conficiunt.
M. Itane tibi videtur his tuis conexionibus nihil concludi posse?
D. Ita utique putabam, sed haec tua interrogatio facit me suspectum,
ne forte in illis aliqua lateat efficacia. Sed quomodo efficiunt sine
communi termino?
M. Communis terminus syllogismi non tam in prolatione quam in
sententia est habendus. Sicut enim nihil efficitur, si communis est in voce et
non in sensu: ita nihil obest, si est in intellectu et non in prolatione.
Sententia quippe ligat syllogismum, non verba.