Text List

Caput 5

Caput 5

[V] D. Exspecto ut reddas effectum propositionibus meis.

M. Efficiunt vere aliquid, sed non quod exspectas,

D. Quidquid illud sit, non ingratus accipio.

M. Qui dicit: omnis homo potest intelligi homo sine grammatica, et nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica: nonne si hoc significat quia esse hominis non indiget grammatica, et esse grammatici indiget grammatica?

D. Nihil verius.

M. An habent communem terminum hee duae propositiones, quas modo dixi significari in illis aliis duabus?

D. Habent.

M. Conficitur ergo quia esse grammatici non est esse hominis, id est non esse eandem definitionem utriusque.

D. Procul dubio sic video consequi et esse.

M. Non tamen ideo consequitur grammaticum non esse hominem, sicut tu inteiligebas. Sed si ita intelligas: grammaticus non est homo, ac si dicatur: grammaticus non est idem quod homo, id est non habent eandem definitionem: vera est conclusio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5