Table of Contents
Caput 6
M. Si ergo bene intelligis quae dixi: dic quomodo tu dissolveres hunc syllogismum, si quis ita contexeret: Omnis grammaticus dicitur in eo quod quale. Nullus homo dicitur in eo quod quale. Nullus igitur homo grammaticus.
D. Tale mihi hoc videtur esse, ac si diceretur: Omne rationale dicitur in eo quod quale. At nullus homo dicitur in eo quod quale. Nullus igitur homo rationalis. Hoc autem nulla probatio verum efficere valet, ut rationale praedicetur de nullo homine. Similiter ille syllogismus quem modo protulisti, non necessario concludit grammaticum non praedicari de homine. Hoc enim significant eius propositiones, si secundum veritatem eas intelligimus, tamquam si diceretur ita: Omnis grammaticus dicitur grammaticus in eo quod quale. Nullus homo dicitur homo in eo quod quale. Ex his autem duabus propositionibus nequaquam consequitur: nullus grammaticus praedicatur de homine, quoniam non est idem terminus, qui affirmatur de grammatico et negatur de homine. Esset vero in illis communis terminus et necessariam conclusionem ingererent, si aut manente propositione sicut posita est, sic vera fieret assumptio: nullus homo dicitur grammaticus in eo quod quale; aut manente assumptione sic vere proponeretur: omnis grammaticus dicitur homo in eo quod quale. Nam ex utraque hac complexione nasceretur quia de nullo homine grammaticus praedicaretur. Si quis vero id quod dicitur: homo non est grammaticus, ita velit intelligere, ac si diceretur: homo non est idem quod grammaticus, ut si dicam: fulgor est splendor, aut: fulgor non est splendor, id est fulgor est idipsum aut non est idipsum quod splendor; si quis inquam sic intelligat hoc quod dicitur: homo non est grammaticus: secundum hunc sensum consequitur ex illis propositionibus, si earum vis bene consideretur, quia nullus homo est grammaticus. Nam ad hoc probandum quia essentia hominis non est essentia grammatici, habet earum significatio communem terminum.
On this page