Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

[VII.] M. Bene intellexisti quid dixi, sed forte non bene considerasti quod dixi.

2

D. Quomodo bene intellexi, et non bene consideravi?

3

M. Dic mihi: Si quis sic proponeret: nullus homo potest intelligi sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi sine rationalitate: quid consequeretur?

4

D. Quid nisi: nullus igitur lapis homo?

5

M. Quomodo hoc intelligis? An quia nullo modo lapis est homo, an quia non est lapis idem quod homo?

6

D. Quia nullo modo lapis est homo.

7

M. Dic ergo: quid differt iste syllogismus ab illo tuo syllogismo, in quo dicis grammaticum non posse intelligi sine grammatica, hominem vero posse, et ideo grammaticum hominem non esse?

8

D. Quantum quidem ad vim argumentationis, nihil video hunc ab illo differre. Sicut enim ibi intelligendum est quia grammaticus non potest intelligi grammaticus sine grammatica, et homo potest intelligi homo sine grammatica: ita hic est intelligendum quia homo non potest intelligi homo is sine rationalitate, et lapis potest intelligi lapis sine rationalitate; et idcirco cum huius syllogismi sit rata conclusio, quia nullo modo lapis est homo: videris mihi syllogismi mei, qui omnino similis est isti, conclusionem callidis tuis expositionibus obruisse. Unde iam intelligo quid dixeris quia bene intellexi, sed non bene consideravi. Bene enim intellexi quid loquendo mihi significares, sed idipsum quod significabas non bene consideravi, quia quomodo me deciperet ignoravi.

9

M. Immo in hoc non bene considerasti, quia quomodo te non deciperet ignorasti.

10

D. Quomodo?

11

M. Quippe si iste syllogismus quem modo proposui sic exponatur quemadmodum exposui tuum, ut dicatur: nullus homo potest intelligi homo sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi lapis sine rationalitate: non habebit aliam vim concludendi, quam dixi tuum habere. Sed quoniam iste quodam alio modo- potest intelligi quo ille tuus non potest: habet hanc conclusionem, ut nullo modo lapis homo esse possit. Cum enim dico quia nullus homo intelligi valet sine rationalitate, et omnis lapis valet intelligi sine rationalitate: sic potest immo debet accipi ac si dicatur: Nullus homo potest aliquo modo intelligi sine rationalitate. Omnis vero lapis quolibet modo potest intelligi sine rationalitate. Unde conficitur: nullus igitur lapis aliquo modo est homo. In tuis vero propositionibus veritas nequaquam similem admittit subauditionem. Namque non potest dici quia nullus grammaticus intelligi valet aliquo modo sine grammatica, aut omnis homo valet quolibet modo intelligi sine grammatica. Nam et omnis qui grammaticus est, potest intelligi homo sine grammatica, et nullus homo potest intelligi grammaticus sine grammatica. Quapropter non possunt conficere grammaticum nequaquam esse hominem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7