Table of Contents
Caput 8
[VIII.] D. Non habeo quid contra hanc tuam sententiam dicam. Sed quoniam latenter monuisti me ut non sim contentus intelligere quid dicas, sed idipsum quod dicis considerem: videtur mihi consideranda illa conclusio quam ex meo syllogismo confici ostendisti, quia esse grammatici non est esse hominis. Si enim hoc est: qui habet essentiam grammatici, non ideo necessario habet essentiam hominis. Sed si homo sequitur grammaticum, essentia hominis sequitur essentiam grammatici. Sed haec non sequitur hanc. Quare nec ille illum, Non est igitur omnis grammaticus homo. At cum omnibus grammaticis una sit ratio cur sint homines: profecto aut omnis grammaticus est homo, aut nullus. Sed constat quia non omnis. Nullus igitur. Videtur itaque quia syllogismo meo conclusionem quam acute abstulisti, auferendo acutius dedisti.
M. Etsi latenter te monui considerare quod audis, non tamen ut apparet inutiliter. Nam etsi sophistice probes nullum grammaticum hominem per hoc quod esse grammatici non est esse hominis: utile tamen tibi erit, cum ipsum sophisma quod te sub pallio verĀ® rationis fallit, in sua fallacia nudum conspicies.
M. Redeamus iterum ad animal et hominem, in quibus ita quasi palpamus veritatem, ut nullum sophisma nobis persuadeat licet cogat credere salsitatem. Dic ergo utrum esse uniuscuiusque rei in definitione consistat.
D. Minime. Si enim ,animal rationale mortale, quae est definitio, hominis, esset definitio animalis: cuicumque conveniret animal, conveniret rationale mortale, quod falsum est.
M. Potes igitur ex hoc probare quia nullus homo animal est, eadem ratione qua probasti modo nullum grammaticum hominem. Quapropter si vides apertam esse falsitatem, quod haec tua ratiocinatio hic concludit: ne credas certam esse veritatem quod ibi ludit.
M. Non tenes quod paulo ante dixi te concedente quia esse grammatici non est esse hominis, idem valet ac si diceretur: definitio grammatici non est definitio hominis, id est: non est idem omnino grammaticus et homo? Sicut enim homo definiri non debet cum grammatica, ita grammaticus non valet sine grammatica. Quare debet intelligi illa tua argumenis tatio hoc modo: Si esse grammatici non est simpliciter esse hominis: qui habet essentiam grammatici, non ideo consequitur ut habeat simpliciter essentiam hominis. Similiter intelligendum est quia simpliciter homo non is sequitur grammaticum, id est: si grammaticus est, non consequitur ut sit simpliciter homo. Ita vero nihil aliud consequitur nisi: nullus grammaticus est simpliciter homo.
On this page