Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 3

1

ARISTOTELIS DE COELO LIBER TERTIVS Cum Auer. Commen SVMMAE LIBRI Prima, veluti exordium est totius libri, dicta commemorans, dicendaque: proponens. Secunda, Antiquorum sententias de Generatione, & Corruptione rerum Naturalium enuntiat. Tertia, sermonem destruit, dicentem partem dari indiuisibilem per propositiones Naturales, alias a propositionibus Mathematicis, de quibus in Physicis. Quarta, Generationem non omnibus, sed aliquibus Naturalium corporum inesse posse exponit. Quinta scrutatur causas Generationis in Compositis. Sexta, Generationem in Elementis esse ostendit, & hanc secundum partem, non secundum totum. Septima. Elementorum Generationem non ex vno corpore, nec ex non corpore, sed ex alterutris esse ostendit. Octaua, Antiquorum sermones de mutua Elementorum Generatione refellit. DE primo igitur coelo, & partibus, insuper autem de astris in ipso latis, & ex quibus constant, & qua lia natura sunt, ad haec autem & quod ingenita sunt, & incorruptibilia, percurrimus prius. Quoniam autem eorum, quae natura dicuntur, haec quidem sunt substantiae, illa vero opera, & passiones harum: (dico autem Substantias quidem, simplicia corpora, vt ignem & terram, & quae sunt eiusdem cum his ordinis, & quaecumque ex his, veluti: & totum coelum, & partes eius, & rursus animalia, & plantas, & partes horum, Passiones autem, & Opera, & motus horum vniuscuiusque, & aliorum, quorum causae sunt haec elementa secundum virtutem suam, insuper autem alterationes, & inuicem transitiones:) manifestum quod plurimam accidit de natura historiam de corporibus esse. omnes enim naturales substantiae, aut corpora, aut cum corporibus generantur. ac magnitudinibus. hoc autem manifestum est & ex eo, quod determinatum est quae sint natura, & ex singulorum contemplatione. De primo igitur elementorum dictum est, & quale quid est secundum naturam, et quod incorruptibile, ac ingenerabile. Reliquum est autem de duobus dicere. simul autem accidet de his, dicentibus, & de generatione, et corruptione consyderare.

2

SVMMABECVBDA Antiquorum sententias de Generatione, & Corruptione rerum Naturalium enuntiar. GEneratio enim, aut omni no non est, aut solum in his est elementis, & iis, quae ex his sunt, hoc autem ipsum primum forte est contemplandum, vtrum sit, an non sit. li igitur, qui prius philosophati sunt de veritate, es in iis, quos nunc nos dicimus sermonibus, & inuicem discrepartes fuere. Quidam enim ipsorum auferebant omnino generationem, & corruptionem. nihil enim eorum quae sunt, aut generari aiunt, aut corrumpi, sed solum videri nobis, vt Melisso, atque Parmenidi, quos, & si alia dicunt bene, non tamen oportet putare naturaliter dicere. esse enm entium quaedam ingenerabilia, & omnino immobilia, magis est alterius, atque prioris, quam naturalis consyderationis. Illi vero, quia nihil quidem aliud praeter sensibilium substantiam existimauerunt esse, tales autem quasdam naturas intellexerunt primi, si aliqua cognitio, aut prudentiaerit, sic transtulerunt ad haec illinc rationes.

3

Alii autem, quasi de industria, contrariam his habuerunt opinionem. Sunt enim quidam, qui aiunt nullam rerum ingenerabilem esse, sed omnes generari: generatas vero, has quidem incorruptibiles permanere, alias autem, rursus corrumpi, maxime quidem Hesiodus, deinde & aliorum ii, qui primi de natura disseruerunt. Alii autem omnia alia aiutem generari, & fluere, esse vero fixenihil: vnum autem quoddam solum persistere, ex quo haec omnia transfigurari nata sunt: quod quidem videntur velle dicere & alii multi, & Heraclitus Ephesius. Sunt autem quidam, qui & omne corpus generabile faciunt, componentes ex superficiebus, ac dissoluentes in superficies.

4

SVMMA TERTIA Destruitur sermo, dicens partem dari indiuisibilem per propositiones Naturales, alias a propositionibus Mathematicis, de quibus, Physico auditu. Pars Prima. Impossibilia Mathematicis consequemia, & Naturalibus conseqei, non autem econtrario, DE aliis igitur alterius erit sermo. lis vero, quod hoc modo dicunt, & ellomnia corpora constituunt ex superficiebus, quae cunque quidem alia accidit dicere contraria ipsis Disciplinis, pronptum est videre. attamen iustum erat, aut non amouere, aut ipsa credibilioribus rationibus quam super positiones sint, amouere.

5

Deinde manifestum est quod eiusdem rationis est, solida quidem ex superficiebus componi, su¬. perficies autem ex lineis, has autem ex punctis. sic autem his sese habentibus non est necesse lineae partem lineam esse. De his autem consyderatum est prius in iis, quae de motu, sermo nibus. quod longitudines non sunt indiuisibiles.

6

Quaecunque vero de naturalibus corporibus impossibilia ac cidit dicere facientibus indiuisibiles lineas, paululum nunc quoque consyderemus, quae enim impossibilia in illis accidunt, & naturalia sequuntur, quae vero haec, in illis non omnia, propter ea quod haec quidem ablatione, Mathematica, Physica vero appositione dicuntur.

7

Multa autem sunt, quae indiuisibilibus inesse non possunt, naturalibus autem necessarium est. veluti, si quid est indiuisibile: in indiuisibili enim diuisibile esse impos sibile est. Passiones autem, omnes diuisibiles dupliciter sunt. aut enim secundum spem, aut secundum accidens. secundum Speciem quidem, veluti coloris album, & nigrum: secundum Accdens autem, si id, cui inest, diuisibile sit, quare passionum, quaecunque simplices sunt, omnes sunt diuisibiles hoc modo.

8

PARS SECVMDA Contradicit dicentibus generationem fieri ex superficiebus, Impossibilia, ita dicentes comitantiaenumerat. Cap. 7 QVapropter impossibile ipsum in talibus est consyderandum. Si ita que impossibilium est, vtroque nullam habente grauitatem, ambo habere grauitatem: sensibilia autem corpora, aut omnia, aut aliqua grauitatem habent, veluti terra, & aqua, vt & ipsi dixerint: si punctum nullam habet grauitatem, manifestum est quod neque lineae. si autem non hae, neque supficies: quare neque corporum vllum.

9

At vero quod punctum non possibile sit grauitatem habere est manifestum. graue enim omne, & grauius, leue vero leuius contingit aliquo esse. grauius autem, aut leuius forte non necesse est graue, aut leue esse. quemadmodum & magnum qui dem est maius, maius autus non pino magnum. multa enim sunt, quae cum sint parua simpliciter, maiora quibusdam aliis sunt. Si itaque id, quod cum graue sit, grauius est, necesse est grauitate maius esse. & graue omne diuisibile vtique erit: punctum autem indiuisibile supponitur esse.

10

Praeterea, si graue quidem dem sum quid, leue autem rarum quid est, densum autem hoc a raro differt, quod in aequali mole plura insunt. Si igitur est punctum graue, & leue, erit & densum, & rarum: sed densum quidem est diuisibile, punctum autem indiuisibile.

11

Si vero omne graue, aut mol- le esse, aut durum est necesse, facile est ex his impossibile aliquod colligere. nam Molle est, quod in seipsum cedit, Durum vero, quod non cedit: quod autem cedit diuisibile est,

12

At vero neque ex iis, quae grauitatem non habent, erit grauitas. in quot enim accidet hoc, & in qualibus, aut quomodo determinabunt non volentes fingere: Et, si omnis grauitas grauitate, maior graui¬ tate est, accidet & vnunquodque impertium grauitatem habere. Si enim quatuor puncta grauitatem habent, quod autem ex pluribus constat, quam hoc, eo, quod est graue, grauius existit, quod autem graui grauius est graue sit est necesse: quemadmodum & quod al bo albius est album, quod maius vno puncto grauius erit, ablato aequali, quare & vnum punctum grauitatem habebit.

13

Praeterea, si superficies solum secundum lineam contingit componi, ab surdum est, quemandmodum enim et linea ad lineam vtroque modo componitur, & secundum longitudinem, & secundum latitudinem, oportet & superficiem cum superficie eodem modo. linea autem potest cum linea componi secundum lineam superpositam, non solum appositam. At vero, si & secundum latitudinem contingit componi, erit aliquod corpus, quod neque est elementum, neque ex elementis, compositum ex sic comiet positis superficiebus.

14

Praeterea, si superficierum multitudine grauiora sunt corpora quemandmodum in Timaeo determinatum est, manifestum est quod habebit & linea, & punctum grauitatem. proportionabiliter enim in uicem se habent, quemadmodum & prius diximus. Sin vero non hoc differunt modo, sed ex eo, quaa terra quidem grauis est, ignis vero leuis, erit & superficierum haec quidem leuis, illa vero grauis. et linearum itaque, & punctorum similiter nam terrae superficies erit grauior, quam quae ignis. Omnino autem accidit nullam vnquam esse magnitudinem, aut posse tolli, si similiter se habet punctum quidem ad lineam, linea vero ad superficiem, hoc autem ad corpus. omnia enim si in seinuicem resoluantur, in prima resoluentur. quare continget vtique puncta solaesse, corpus autem nullum.

15

Ad haec autem &, si tempus similiter sese habeat, auferetur, vtique aliquando, aut continget auferri. ipsum enim nunc indiuisibile est, veluti punctum lineae.

16

Idem autem accidit & iis, qui ex numeris componunt coelum. Quidam enim naturam ex numeris constituuunt, quemadmodum & Pythagoreorum quidam.

17

Nam naturalia corpora videntur grauitatem habere, ac leuitatem: vnitates autem neque corpus, facere possunt compositae, neque grauitatem habere.

18

Omne corpus in rectum mobile graue esse, aut leue, aeremque necessarium esse motibus, & naturali, & vio lento. Cap. 4 QVod autem necessarium sit motum aliquem simplicibus corporibus omnibus natura inesse ex his est manifestum. Quoniam enim moueri videntur, vi moueri sane est necessarium, si proprium non habent. violentia autem, & praeter naturam idem. At vero, si praeter naturam est aliquis motus, necesse est esse & secundum naturam, praeter quem ille est. Et, si multi praeter naturam, vnum, qui secundum naturam. secundum naturam enim simpliciter, praeter naturam vero multos habet vnumquodque.

19

Amplius autem & ex quiete manifestum est. etenim quiescere necessarium est, aut vi, aut secundum naturam. vi autem ibi manet, quo & fertur vi, & secundum naturam, quo secundum naturam. Quoniam igitur videtur ali quid manere in medio, si quidem secundum naturam, manifestum est quod & latio, quae huc fit, secundum naturam ipsi inest. Si autem vi, quid ferri prohibete Si enim quiescit, eundem reuoluemus sermonem. ne cesse enim est, aut secundum naturam esse primum quiescens, aut in infinitum abire. quod quidem est impossibile. Si vero mouetur id quod prohibet ferri, quemandmodum Empedocles inquit, terram ob vertiginem quiescere, aliquom sane ferretur, cum in infinitum sit impossibile. nullum enim fit impossibile. infinitum autem transire impossibile est, quare necesse vt stet alicubi quod fertur, & ibi non vi maneat, sed secundum naturam. Si autem est secundum naturam quies, est & motus secundum naturam, ea, quae ad hunc locum fit, latio.

20

Quapropter & Leucippo, & Democrito, dicentibus semper moueri prima corpora in vacuo, & in infinito, dicendum erat quo motu, & quis secundum naturam ipsorum motus. Si enim elementorum aliud ab alio mouetur violentia, & secundum naturam, necesse est aliquem vniuscuiusque motum esse, praeter quem is est, qui est violentus. & oportet primum mouentem non vi mouere, sed secundum naturam. in infinitum enim abibit, si non erit quippiam secundum naturam mouens primum, sed semper quod prius vi mouetur, mouebit.

21

Hoc autem idem accidere necessarium est, & si, quemadmodum in Timaeo scriptum est, antequam factus esset mundus, mouebantur elementa inordinate. Necesse enim est autem violentum esse motum, aut secundum naturam. Si autem secundum naturam mouebantur, necesse est mundum esse, si quis velit insistendo contemplari. tunc enim primum mouens necesse est mouere, ipsum subiens motum secundum naturam, & quae mouentur non violentia, in propriis quiescentia locis, eum facere, quem nunc habent ordinem, ea quidem, quae grauitatem habent, ad medium, quae autem leuitatem, a medio. hanc autem mundus habet dispositionem.

22

Praeterea tantum insuper per cunctabitur aliquis, vtrum possibile erat, an non possibile, quae mouentur inordinate, etiam misceri talibus mistionibus aliqua, ex quibus constant ea, quae secundum naturam constituuntur, corpora (dico autem, veluti ossa, & carnes) quemadmodum Empedocles inquit fieri in amicitia. dicit enim Multa quidem sine, collo capita emerserunt.

23

His autem, qui infinita in infinito ea, quae mouentur, faciunt, si vnum quidem est id, quod mouet, necesse est vna latione ferri quare non inordinate mouebuntur. Si autem infinita sint ea, quae mouent, & lationes infinitas esse est necesse. Si enim finitae sint, ordo aliquis erit. non enim ex eo, quia non feruntur in idem, inordinatio accidit. neque enim nunc in idem feruntur omnia, sed quae eiusdem sunt generis solum.

24

Praeterea inordinatio nihil est aliud, quam quod praeter naturam. ordo enim est propria sensibilium natura. At vero & hoc absurdum est, ac impossibile, quod infinitum est inordinatum habere motum. est enim natura illa rerum, quam haberit plures, & pluri tem¬ pore. Accidit igitur ipsius contrarium inordinationem quidem esse secundum naturam, ordinem vero, & mundum praeter naturam quanquam nihil vt contingit fit eorum, quae secundum naturam.

25

Videtur autem hoc ipsum Anaxagoras recte accepisse. ex imobilibus enim inchoat mundum facere. Tentant autem & alii congregantes, aliquo modo rursus mouere, ac segregare. ex distantibus autem, & motis non est rationabile facere generationem, Quapropter & Empedocles proetermittit eum, qui est in amicitia. neque enim potuisset constituere coelum, ex separatis quidem construens, congregationem autem faciens per amicitiam. ex segregatis enim elementis mundus est constitutus. quare necessarium est vt fiat ex vno, & congregato.

26

Quod igitur sit naturalis quidam motus vniuscuiusque corporum quo non vi mouentur, neque praeter naturam ex his est manifestum. Quod autem sit necessarium quaedam habere propensionem grauitatis, & leuitatis, ex his patet. Moueri enim dicimus esse necessarium, si autem id, quod mouetur, non habebit. natura propensionem, impossibile erit moueri aut ad medium aut a medio. Sit enim hoc quidem, in quo A, non graue, illud vero. in quo B, grauitatem hauns, feratur autem non graue per lineam C D, ipsum ver B, in aequa li tempore per lineam C E, per maius enim feretur id, quod grauitatem habet. Si itaque diuidatur corpus habens grauitatem, vt linea CE ad lineam C Dspotest enim sic se se habere ad aliquam earum, quae in ipso sunt, partium) si totum fertur per totam lineam C E, partem necesse est in eodem tempore per lineam C D ferri. quare per aequale feretur non graue, & grauitatem habens. quod quidem est impossibile. Eadem autem est ratio & in leuitate.

27

Praeterea, si erit aliquod corpus, quod mouetur, neque leuitatem, neque grauitatem habens, ne cesse est vi moueri. quod autem vi mouetur, infinitum facit motum. Cum enim potentia quaedam sit ea, quae mouet, quod autem minus est, ac leuius, ab eadem potentia plus moueatur, sit motum, hoc quidem. in quo A, non graue per lineam C E, illud vero, in quo B, grauitatem habens in aequali tempore per lineam C D. Diuiso igitur eo, quod grauitatem habet, corpore, vt linea C E ad lineam C D accidet, id quod aufertur a corpore grauitatem habente, per lineam CE ferri in aequali tempore, quoniam totum ferebatur per lineam CD. nam velocitas minoris sese habebit ad eam, quae est maioris, vt maius corpus ad minus. Peraequale igitur non graue feretur corpus, & grauitatem habens in eodem tempore. hoc autem est impossibile. Quare, quoniam, omniproposito, per maius mouebitur interuallum quod grauelnon est, per infinitum vtique mouebitur. Manifestum est igitur quod est necesse corpus omne definitum grauitatem habere, aut leuitatem.

28

Quoniam autem natura quidem est quod in ipso est motus principium, potentia autem quod in alio est, quatenus aliud est, omnis autem motus, alius quidem secundum naturam, alius autem violentus, eum quidem, qui est secundum naturam, velutilapidi eum, qui deorsum fit, velociorem faciet id, quod secundum potentiam, eum autem, qui praeter naturam, omnino ipsa. ad ambo autem, tanquam instro, vtitur aere. natus est enim hic, & leuis esse, & grauis. Eam igitur, quae sursum est, faciet lationem, quatenus leuis est, cum pulsus fuerit, ac sumpserit principium ab ipsa potentia. eam vero, quae deorsum, rursus, qua tenus grauis est. veluti enim imprimens tradit vtrique. Quapropter & non sequente eo, quod moit. fertur quod vi motum est. si enim non tale aliquod corpus esset, non vtique esset, qui vi fit, motus. & eum quoque, qui secundum naturam vniuscuiusque est, motum, promouet eodem modo. Quod igitur omne, aut leue, aut graue sit, & quomodo praeter naturam sese habeant motus ex his manifestum est.

29

SVMMA QVARTA Generationem non omnibus, sed aliquibus Naturalium corporum inesse posse. QVod autem neque omium sit generatio, neque simpliciter nullius, patet ex dictis. impossibile emm est vniuersi corporis esse generationem, si non & vacuum esse aliquod separatum possibile sit, in quo enim erit loco quod generatur, quando factum est, in hoc prius vacuum esse est necessarium, corpore nullo existente. aliud enim ex alio corpus fieri est possibile, ut ex aere ignem, omnino autem ex nullaalia praeexistente magnitudine est impossibile maxime enim ex corpore, potentia existente, actu fiet corpus. sed, si id, quod potentia est corpus, nullum est aliud corpus actu prius, vacuum separatum erit.

30

SVMMA QVINTA Scrutatur causas Generationis in conipositis, & sunt ipsa elementaQuaesitum Primum. Compositorum corporum esse principia, atque elementa. REliquum autem est dicere & quorum est corporum generatio, & propter quid est. Quoniam igitur, in omnibus cognitio est per prima: prima autem eorum, quae sunt, elementa sunt: consyderandum est quaenam sint talium corporum elementa, & propter quid sint, deinde post haec, & quot, & qualia.

31

Hoc autem erit manifestum, supponentibus quaenam sit elementinatura. Sit itaque Elementum, illud corporum, in quod alia corpora diuiduntur, quod inest potentia, aut actu. hoc enim vtro modo adhuc ambiguum est. ipsum autem est indiuisibile in diuersa specie. tale quid enim elementum omnes, & in omnibus volunt dicere.

32

Si itaque quod dictum est, elementum sit, necesse est esse aliqua talia corporum. in carne enim, & ligno, & vnoquoque talium inest potentia ignis, ac terra, Manifesta autem sunt haec, ex illis segrega ta. in igne autem caro, aut lignum non inest, neque secundum potentiam, neque secundum actum, segregaretur enim vtique Similiter autem neque, si vnum aliquod solum sit tale, in illo est. neque enim, si erit caro, aut os, aut aliorum quodcunque, statim dicen¬ dum est inesse potentia, sed prius est consyderandum quisnam sit generationis modus. Anaxagoras autem contrario, quam Empedocles, modo dicit de elementis. hic enim ignem, & terram, & ea, quae eiusdem cum his sunt seriei, elementa inquit esse corporum, & componi omnia ex his. Anaxagoras vero contrarium: ea enim quae sunt similaria, elementa. dicoautem, veluti ligna, carnem, & os, & vnumquodque talium, aerem autem, & ignem misturam horum, & aliorum seminum omnium. esse enim vtrumque ipsorum ex inuisibilibus similaribus omnibus congregatis. quapropter & fieri omnia ex his. ignem enim & aetherem appellat idem. Quoniam autem omnis naturalis corporis est motus proprius, motuum autem alii quidem simplices sunt, alii autem misti, & misti quidem mistorum, simplices autem simplicium sunt, manifestum est quod erunt quaedam corpora simplicia. sunt enim & motus simplices. Quare patet et quod sint elementa, & propter quid sint, Vtrum autem finita sint, an infinita, & si finita, quot numero, consequens erit consyderare.

33

Quaesitum Secundum. Principia, & Elementa finita esse. PRimum igitur quod non sint infinita, quemandmodum putant quidam, est contemplandum. Et primum eos, qui omnia, quae similaria sunt, elementa faciunt, quemandmodum Anaxagoras. nullus enim eorum, qui sic censent, recte accipit elementum. Vi demus enim multa etiam mistorum corporum in similaria diuidi. dico autem, vt carnem, & os, & lignum, & lapidem. quare, si compositum non est elementum, non omne, quod similare est, erit elementum, sed in diuisibile in diuersa specie, quem admodium dictum est prius.

34

Praeterea, neque sic sumentes elementum, necesse est facere infinita. omnia enim haec reddentur, etiam finitis existentibus, si quis sumat. idem enim faciet, & si duo, aut tria solum sint talia, quemandmodum conatur & Empedocles.

35

Quoniam enim & vt ipsis accidit non omnia facere ex similaribus (facien enim non ex faciebus, neque aliud quicquam eorum, quae secundum naturam figurata sunt. manifestum est, quod longe melius est finita facere principia, & haec quam minima, si eadem quidem omnia demon stranda sint, quemandmodum censent & qui in Mathematicis versantur. semper enim finita sumunt principia, aut spie, aut quantitate.

36

Praeterea, si corpus a corpore. alterum dicitur secundum proprias differentias, corporum autem differentiae sunt finitae (differunt enim ipsis sensibilibus, haec autem finita sunt, oportet autem hoc ostendi) manifestum est quod necesse est & elementa finita esse.

37

At vero neque, vt alii quidam dicunt, vt & Leucippus, & Democritus Abderites, ritionabilia sunt quae accidunt. primas enim magnitudines, multitudine quidem infinitas, magnitudine autem in diuisibiles esse dicunt. & neque ex vna multa fieri, neque ex multis vnum, sed harum complexione, ac amplexu omnia generari. Nam quodam modo & isti omnia entia faciunt numeros, & ex numeris. etsi enim non manifeste declarant, hoc tamen volunt dicere. Ad haec etiam, quoniam differunt cor pora figuris, infinitae autem sunt, figurae, infinita & ipsa simplicia corpora aiunt esse, qualis autem, & quaenam sit elementorum cuiusque figura, nihil insuper determinauerunt, sed solum igni sphaeram assignauerunt, aerem autem, & aquam, & alia, magnitudine, & paruitate diuiferunt, quia sit ipsorum natura, velutius omniseminarium elementorum omnium.

38

Primum igitur idem est & his error, non finita sumere principia, cum cuncta eadem dicere li ceret, Praeterea, si non sint infinitae elementorum differentiae, patet quod non erunt elementa infinita. Ad haec autem necesse est vt in repugnent Mathematicis scientiis, qui inuisibilia corpora dicunt, & multa probabilium, & apparentium secundum sensum pers mant, de quibus dictum est prius in iis, quae de Tpore, ac Motu diximus.

39

Simul autem & contraria dicere ipsos sibi ipsis necesse est. im possibile enim est, si indiuisibilia sint elementa, magnitudine paruitateque differre aerem, & aquam, & terram. non enim est possibile ex seinuicem fieri. deficient enim semper maxima corpora, si segregentur. aiunt autem sic fieri aquam, & aerem, & terram ex seinuicem.

40

Praeterea neque secundum horum opinionem videbuntur infinita fieri ipsa elementa, si corpora quidem differunt figuris, figurae autem omnes componuntur ex pyramidibus, Rectilinea quidem ex rectilineis, Sphaera vero ex octo partibus. necesse enim est aliqua esse principia figurarum,. quare, siue vnum, siue duo, siue plura sint, & simplicia corpora tot erunt multitudine.

41

Praeterea, si vnicuique quidem elementorum est aliquis proprius motus, & qui simplicis est corporis, simplex est: non sunt, autem simplices motus infiniti, quia neque simplices lationes plures sunt duabus, neque loca infinita sunt: neque vtique sic erunt infinita ipsa elementa.

42

Quaesitum Tertium. Elementa vno plura esse declarat. QVoniam autem necesse est finita esse, restat consyderare vtrum plura erunt, an vnum. Quidam enim vnum solum supponunt. & horum hi quidem aquam, illi vero aerem, alii autem ignem, nonnulli aqua quidem subtilius, aere vero densius. quod, cum sit infinitum, omnes coelos continere aiunt. Quicunque igitur vnum hoc faciunt, aerem, aut aquam, aut aqua quidem subtilius, aere autem densius, deinde ex hoc rari tate, & densitate alia generant, latet eos seipsos aliud quippiam prius ipso elemento facere. est enim ex elementis generatio, compositio, vt aiunt. quae autem est in ipsa elementa, resolutio. quare necesse est id prius esse natura, quod est subtilium magis partium. Quoniam igitur aiunt omnium corporum ignem subtilissimum esse, primum vtique erit naturaignis. refert autem nihil. necesse enim est, vnum aliquod aliorum esse primum, & non medium.

43

Praeterea raritate quidem, acdensitate alia generare nihil refert, an subtilitate, & grossitie, subtile enim rarum, crassum vero volunt esse desum. rursus vero subtilitate, & crassitie idem est, quod & magnitudine, & parui tate. Subtile enim est, quod paruarum est partium, Crassum vero, quod magnarum partium, quod enim extensum est ad multum, subtile est. tale autem est, quod ex paruis partibus constat, quare ipsis accidit magnitudine, & paruitate diuidere aliorum substantiam. Sic autem determinantibus, omnia accidet dicere ad ali quid. & non erit simpliciter hoc qui dem ignis, hoc vero aqua, hoc autem aer, sed idem ad hoc quidem ignis, ad aliud vero quippiam aer. Quod quidem & iis accidit, qui plura quidem ipsa elementa dicunt, magnitudine vero, ac paruitate differre aiutem. nam, cum quantitate determinatum sit vnumquodque, erit aliqua ratio magnitudinum ad seinuicem. Quare eorum, quae hanc habent rationem ad seinuicem, necesse est hoc quidem aerem esse, hoc vero ignem, hoc autem terram, hoc autem aquam, propterea quod maioribus rationes mino rum insunt.

44

Quicunque autem ignem supponunt elementum ipsum, hoc quidem effugiunt, alia vero ipsis irrationabilia accidere est necessarium. Quidam enim ipsorum figuram coaptant igni, vt ij, qua py ramidem faciunt. Et horum aliiquidem simplicius dicunt quod figurarum quidem pyramidalis maxime incisiua est, corporum autem ignis

45

Alij vero persuasibilius dicunt quod corpora quidem omnia componuntur ex eo, quod est subtilium maxime partium, figurae vero folidae ex pyramidibus. Quare, quoniam corporum quidem ignis subtilissimum est, figurarum vero pyramis maxime paruarum est partium, ac prima, prima autem figura primi corporis est, pyramis vtique erit ipse ignis.

46

Alii autem de figura nihil enuntiant, subtilissimarum autem partium solum elementum faciunt: deinde ex hoc composito aiunt fieri alia, quemadmodum si ex conmflata auri arena. Vtrisque autem eadem accidunt difficilia. Si enim indiuisibile primum corpus faciunt, rursus venient prius dictae rationes ad eandem hanc suppositionem.

47

Praeterea non contingit hoc dicere naturaliter volentibus consyderare. Si enim omne corpus corpori comparabile sit secundum quanti tatem, habent autem sic proportionaliter magnitudines, & similium partium ad se inuicem, & elementorum, velut omnes aquae ad omnem aerem, & elementi ad elementum, similiter autem & in aliis: aer autem maior est aqua, & omnino id, quod est subtiliorum partium, eo, quod est crassiorum: manifestum est quod & elementum aquae minus erit quae aeris. Si igitur minor magnitudo inest maiori, diuisibile vtique erit aeris elementum. similiter autem & ipsius ignis, & omnino subtiliorum.

48

Si vero diuisibile sit, iis quidem, qui figurant ignem, accidet ignis partem non esse ignem, propterea quod non componitur pyramis ex pyramidibus. Praeterea non omne corpus esse aut elementum, aut ex elementis. pars enim ignis neque ignis est, neque alterum elementum vllum.

49

Iis vero, qui magnitudine de terminant prius aliquid elemento elementum esse, & hoc in infinitum abire, si omne corpus, diuisibile sit, & quod minimarum est partium elementum.

50

Praeterea & his etiam accidit dicere quod idem ad hoc quidem ignis est, ad aliud vero aer, & rursus terra, & aqua.

51

Commune autem is omnibus peccatum est, qui vnum elementum supponunt, vnum solum motum facere naturalem, & omnium eundem. Videmus enim omne naturale corpus motus habere principium. Si igitur omnia corpora vnum quid sunt, omnium vtique erit unus motus. & eodem necessarium est quanto quidem maiora fiunt, moueri magis, quemadmodum & ignis, quanto quidem vtique maiorfit, fertur velocius sursum sua ip sius latione. accidit autem multa deorsum ferri velocius. Quare, & propter haec, & praeterea, quoniam determinatum est prius quod plures sunt naturales motus manifestum est quod impossibile est vnum esse elementum.

52

SVMMA SERTA Generationem in simplicibus esse corporibus, elententis scilicet, & hoc secundum partes, secundum totum autem minime. Vm autem neque infinita sint, neque vnum, necesse est plura esse, atque finita. Consyderandum autem est primum, vtrum sempiterna sint, an generata corrumpartur. hoc enim ostenso, manifestum erit & quot, & qualia sint. Sempiter na igitur esse est impossibile. videmus enim & ignem, & aquam, & vnumquodque simplicium corporum dissolui. Necesse est autem aut infinitam esse, aut stare dissolutionem. Si igitur infinita sit, erit & tempus dissolutionis infinitum, & rursus compositionis. vnaquaeque enim partium in alio tempore dissoluitur, & componitur. quare accidet extra infinitum tempur aliud esse infinitum, cum tempuscompositionis infinitum sit, & insuper prius hoc, quod dissolutionis, ita, vt extra infinitum fiat infinitum, quod quidem est impossibile Si autem stabit alicubi dissolutio, aut indiuisibile erit corpus in quo statur: aut diuisibile quidem, non tamen vnquam diuidetur, quemadmodum videtur Empedocles ivelle dicere. Indiuisibile igitur non erit, propter prius dictas rsitiones. Verum neque diuisibile quidem erit, nunquam autem dissoluendum. minus enim corpus facilius corruptibile est maiore. Si igitur & maius corrumpitur secundum hanc corruptionem, vt dissoluatur in minora, adhuc quod minus est, hoc pati magis est rationabile. Duobus autem modis videmus corrumpi ignem. nam & a contrario corrumpitur extinctus, & ipse a seipso marcescens. hoc autem patitur minor a maiore, & tanto velocius quanto vtique fuerit minor, quare necesse est corruptibilia, & generabilia esse elementa corporum.

53

SVMMA SEPTIMA Elementorum generationem nec ex non corpore, nec ex alio corpore, sed ex alterutris esse docens. QVoniam autem generabilia sunt, aut ex non corpore, aut ex corpore erit generatio. &, si ex corpore, aut ex alio, aut ex seinuicem.

54

Qui igitur ex incorporeo generat sermo, facit vacitum. Omne enim, quod fit, in aliquo fit, & aut incorporeum erit id, in quo est generatio, aut habebit corpus. Et, si habebit corpus, duo simul erunt corpora in eodem, id, quod fit, & id, quod praeexistit. Si autem incorporeum, necesse est vacuum esse separatum. hoc autem quod impossibile sit, ostensum est & prius.

55

At vero neque ex corpore aliquo contingit fieri elementa. accidet enim aliud corpus elementis prius esse. hoc autem si grauitatem habebit, aut leuitatem, elementorum erit aliquod. nullam autem cum habeat propensionem, immobile erit, & mathematicum. tale autem cum sit, non erit in loco. in quo enim quiescit, in hoc & moueri potest. &, si vi, praeter naturam: si autem non vi, secundum naturam, Si igitur erit in loco, & alicubi, erit aliquod elementorum. Si au tem non erit in loco, nihil ex ipso erit. quod enim fit, & ex quo fit, necesse est simul esse. Quoniam autem neque ex incorporeo fieri est possibile, neque ex alio corpore, ex seinuicem fieri relinquitur.

56

SVMMAOCTAVA Antiquorum Sermones de mutua Elemetortim generatione refellit. Contradicit dicentibus generationem Elementorum esse per modum segregationis, & exitus. Cap. I RVrsus igitur est consyderandum quisnam generationis: ex, seinuicem modus fit. vtrum vt Empedocles dicit, & Democritus, an vt ii, qui in superficies resoluunt, an alius praeter hos ali quis modus est. Empedocles igi tur, & Democritus ignorant ipsiscipsos non generationem ex seinuicem facere, sed apparentem generationem. nam vnumquodque, quod inest, segregari inquiunt, tanquam ex vase sit generatio, sed non ex quadam materia, neque generari, mutato aliquo.

57

Deinde, & si sic, non minus sunt absurda quae accidunt. eadem enim magnitudo non videtur per constrictionem fieri grauior. Necesse autem est hoc dicant, qui aiunt aquam, quae inest, segregari ex aere. cum enim aqua ex aere facta est, grauior est.

58

Praeterea mistorum corporum alterum separatum non necesse est maiorem locum obtinere: cum autem ex aqua aer fit, maiorem occupat locum. quod enim subtiliorum est partium in maiori loco fit. Manifestum est autem hoc quidem & in ipsa transitione. euaporante enim humido, ac intumescente, rumpuntur vasa, quae moles continent, propter loci angustiam. Quare, si omnino non est vacuum, neque extenduntur corpora, quemandmodum aiunt hoc dicentes, manifestum est quod est impossibile. Si autem est vacuum, & extensio, irrationabile est ex necessitate semper ampliorem locum id occupare, quod separatur.

59

At necesse est & deficere eam, quae ex seinuicem est, generationem, si in magnitudine finita non insunt infinita finita. Cum enim ex terra aqua fit, ablatum est ali quid ipsius terrae, si quidem segregatio generatio: & rursus, cum ex derelicta, similiter. Si igitur semper hoc erit, accidet infinito infinita inesse, quoniam autem hoc impossibile est, non vtique semper fient ex seinuicem. Quod igitur non erit segregatione in seinuicem transitio dictum est.

60

Inuebitur contra¬ ponentes elementorum, compositionem esse ex triangulis, in eosque haec ipsa resolui. Ca/ 2 RElinquitur autem in seinuicem transmutata fieri. Hoc autem dupliciter, aut. enim transfiguratione, quemadmodum eadem cera fiet sphaera, & cubus, aut dissolutione in super ficies, quemadmodum quidam aiunt. Si igitur transfiguratione fiunt, accidit ex necessitate in diuisibilia dicere corpora. diui¬ sibilibus enim existentibus, non erit ignis: pars ignis,: neque terrae terra, properea quod neque pyramidis pars omnino pyramis est, neque cubi cubus.

61

Si autem superficiei dissolutio ne, primum quidem absurdum est non omnia generari ex sefeinuicem. quod quidem ipsos dicere est necesse, atque dicunt. Neque enim ritionabile est vnum solum expers fieri transitionis, neque vt detur secundum sensum, sed similiter omnia transmutari in sese inuicem. Accidit autem eos de apparentibus dicentes, non consentanea dicere iis, quoa apparent. Huius autem causa est non bene sumere prima principia, sed omnia velle ad quasdam determinatas opiniones freduce re. Oportet enim fortassis sensibilium quidem sensibilia, sempiternorum vero sempiterna, corruptibilium autem corruptibilia esse principia, atque omnino eiusdem generis cum iis, quae subiiciuntur. Hi vero propter horum amorem idem facere videntur, quod in, qui positiones in sermonibus seruant. omne enim sustinent, quod accidit, tanquam vera habentes princi¬ pia, peride quasi nulla iudicare oporteat ex iis, quae eueniunt, & maxime ex fine. Finis autem Et fectiuae quidem scientiae est opus ipsum, Naturalis vero id, quod iper proprie secundum sensum apparet.

62

Accidit autem ipsis terram maxime elementum esse, & solam incorruptibilem, si id, quod in dissolubile est, & incorruptibile sit & elementum. terra enim sola indissolubilis est in aliud corpus,

63

At vero neque in iis, quae dissoluuntur, triangulorumus iuxta ele uatio rationabilis est. accidit autem & hoc in ea, quae in sese inuicem fit, transitione, propterea quod ex inaequalibus multitudine constant trrangulis.

64

Praeterea, necesse est iis, qua haec dicunt, non est corpore facere generationem. cum enim ex superficiebus factum fuerit, non est corpore erit factum,

65

Vniuersaliter refellit dicentes essentiales differentias, quibus diuersificantur elementa, esse figuras. Ca. 3 AD haec necesse est non omne corpus esse diuisibile dicere, sed repugnare certis simis scientiis. Nam Mathemati cae ipsum quidem intelligibile accipiunt diuisibile, Hi vero neque sensibile omne concedunt. propterea quod conseruare supposstionem ipsam volunt. Necesse enim est eos, qui figuram faciunt vniuscuiusque elementorum, & hac determinant substantias ipsorum, indiuisibilia facere ipsa. pyramide enim, aut sphaera diuisa aliquo pacto, quod relinquitur, sphaera, aut pyramis non erit, quare aut pars ignis, ignis non est, sed erit quid prius elementpropterea quod omne aut elementum est, aut ex elementis, aut non omne corpus diuisibile est.

66

Omnino autem tentare simplicia corpora figurare irrationabile est. Primo quidem, quia accidet non repleri toto. nam in planis tres figurae vnt implere locum, Triangulus, & Quadratum, & Sexangulus. in solidis vero duae solum, Pyramis, & Cubus. Necesse autem est plures his, sumere, propterea quod plura faciunt elementa.

67

Deinde omnia quidem simplicia corpora figuram accipere a continente loco videntur, maxime autem aqua, & aer. Permanere igitur elementi figuram est inpossibile. non enim totum tangere omni ex parte id, quod continet. At vero si transformetur, non amplius erit aqua, si figura differebat. Quare manifestum est quod non sunt determinatae figurae ipsorum. Sed videtur natura hoc ipsum declarare nobis, quod & secundum rationem est. quemadmodum. enim & in aliis line specie & forma oportet subiectum ipsum esse (ma xime enim sic poterit formari, quemadmodum in Timaeo scriptum est, id, quod omnia suscipit) sic & elementa oportet putare, vt materiam esse compositis. quapropter. & possunt transmutari in seinuicem, separatis iis, quam secundum passiones, differentiis.

68

Ad haec autem, quo pacto comtingit fieri carnem, & os, aut quod cunque compositorum corporum: neque enim ex ipsis elementis possibile est, propterea quod non fit comtinuum ex compositione, neque ex superficiebus compositis. elementa enim generantur compositione, & non ea, quae ex elementis constant. Quare, si quis exacte loqui voluerit, & non in transitu rationes suscipere elementi, ipsas videbit generationem auferre ex entibus.

69

At vero & ad passiones, & virtutes, & motus, figurae non sunt, congruae corporibus, ad quae maxime respicientes sic distribuerunt, veluti, quoniam ignis facile mobilis est, & calefactiuus, & exustiuus, alij quidem fecerunt ipsum sphaeram, alii autem pyramidem. haec enim facillime quidem mouentur, propterea quod minima tangunt, minimeque stabilia sunt. maxime vero calefactiua sut, & maxime exustiua, quia illa quidem tota est angulus, haec autem acutissimi anguli. exurunt autem, & calefaciunt, vt aiunt, angulis.

70

Primum igitur circa motum vtrique peccauerunt. nam & sisunt figurarum hae facillime mobiles, non tamen ipsius ignis motu facile mobiles sunt. motus enim ignis sursum fit, & secundum re ctam, hae autem facile mobiles circulo sunt eo motu, qui volutatio appellatur.

71

Deinde, si est terra cubus, propterea quod stabilis est, ac manet, manet autem non vbiuis, sed in suoipsius loco, ex alieno vero fertur, non prohibita, & ignis etiam, & alia similiter, patet quod & ignis, & vnumquodque elementorum in alieno quidem loco sphaera est, aut pyramis, in proprio vero cubus.

72

Amplius autem, si calefacit, & vrit ignis propter angulos, omnia elementa erunt calefactiua, magis autem forsitan alterum altero. omnia enim habent angulos, veluti id, quod octo sedium, & id, quod duo decim sedium. Democrito autem, etiam sphaera, tanquam angulus qui dam existens, vrit. quare different ipso magis, & minus. hoc autem quod sit falsum, manifestum est. Simul autem accidet & mathematica corpora vrere, & calefacere ( habent enim & illa angulos, & insunt in ipsis indiuisibilia, & sphaerae, & pyramides) praesertim sisint indiuisibiles magnitudines sicuti dicunt. Nam, si haec quidem vrunt, illa vero non, dicenda est differentia, sed non simpliciter sic dicendum est, vti dicunt.

73

Praeterea, si id, quod vritur, ignitur, ignis autem sphaera est, aut pyramis, necesse est id, quod vritur, fieri sphaeras, aut pyramidas. In cidere igitur & diuidere sic sit secundum rationem accidens figurae. ex necessitate autem pyramidem facere pyramidas, aut sphaeram sphaeras, penitus est irrationabile, & simile est, atque si quis censeat gladium in gladios diuidi, aut serram in serras,

74

Praeterea ridiculum est ad diuidendunrsolum assignare figuram igni. videtur enim magis congregare, & conterminare, quam segregare. segregat enim ea, quae non sunt eiusdem generis, congregat autem ea, quae sunt eiusdem generis. Et congregatio quidem per se est. conterminare enim, & vni re ipsius ignis est. segregatio autem per accidens. congregans enim id, quod eiusdem est generis, separat alienum. Quare, aut ad ambo oportebat assignare, aut magis ad congregandum.

75

Ad haec autem, quoniam calidum & frigidum contraria sunt potentia, assignare frigido figuram aliquam est impossibile ex eo, quia oportet: quidem contrarium id esse, quod assignatur. nihil autem, est contrarium figurae, quapropter & omnes omittunt. & tamen decebat omnia determinare figuris, aut nihil.

76

Quidam autem de potentia ipsius tentantes dicere, contraria dicunt ipsi sibiipsis. Aiunt enim frigidum id esse, quod magnarum est partium, propterea quod constringit, & non transit per meatus. manifestum est igitur & quod calidum vtique erit transiens. tale autem id est: quod subtilium est partium. quare accidit paruitate & magnitudine, differre calidum & frigidum, sed non figuris. Praeterea, si inaequales sunt pyramides, magnae vtique non ignis erunt. neque erit figura causa vrendi, sed contrarium. Quod igitur non figuris differant elementa, manifestum est ex dictis.

77

Quoniam autem propriissimae differentiae corporum sunt quam secundum passiones, & opera, & potentias sumuntur (vniuscuiusque enim eorum, quae natura constant, & opera, & passiones, & potentias esse dicimus) erit de his dicendum, vt, cum consyderauerimus haec, vniuscuiusque ad vnumquodque differentias sumamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 3