Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Liber 4

1

ARISTOTELIS DE COELO LIBER CARTVS Cum Auer. Commen SVMMAE LIBRI Prima de Antiquorum sermone circa Graue, & Leue inquirit. Secunda causam docet, qua quaedam ex simplicibus leuia sint, & quaedam grauia Tertia ostendit quid Graue sit, & quid Leue, & quae sint corpora, quibus haec in sunt, quotque numero, & accidentium eo rum causas enuntiat. SVMMAE BRIMAE Ruius libri propositum declarat. Caput Primum. QVia intentio eius in hoc libro est, loqui departibus simplicibus mundi, scilicet de cognitione substantiarum earum, & de numero earum, & de omnibus accidentibus earuem, & iam locutus fuit, de substantia corporis coelestis in Prind tractatu quod ipsa non est grauis, neque leuis, & in pluribus suis accidentibus, & declarauit quot sunt corpora prima simplicia, in Secundo autem de eis, ouae residua fuerunt corporis coelestis, & in quibusdam dispositionibus terrae, in Tertio autem de pluribus dispositionibus corporum grauium, & leuium, non inquantum elementa sunt, Hic vero locutus est in cognitione substantiarum corporis grauis, & leuis scilicet in cognitione harum formarum grauitatis, & leuitatis, & quot sunt eorum formae, & in omnibus accidentibus corporum, quae contingunt eis propter has formas, aut quae continguntu hus corporibus. Manifestum est au¬ tem quod, hoc completo, perficitur sermu de corporibus mundi primis, & simplicibus, & de omnibus existentibus in mundo, inquantum est mundus. haec igitur est sua intentio.

2

E Graui autem, & Leui quid vtrunque est, & quaenam est natura ipsorum consyderandum est, & propter quam causam has potentias habent. est enim de ipsis contemplatio sermonibus de motu propria.

3

Graue enim & leue, quia moueri aliquo modo naturaliter potest, dicimus. Actionibus autem ipsorum nomina posita non sunt, nisi quis putet propensionem ipsam esse tale. Quia vero naturalis est tractatio de motu, haec autem habent in scipsis velutius suscitamenta quaedam motus, omnes quidem vtuntur potentiis ipsorum, non tame determinauerunt, praeter paucos, Visis igitur primum iis, quae ab aliis dicta funt, & disquisitis iis, quaecunque ad consyderationem hanc diuidere necessarium sit, sic & quod videtur nobis dicamus de ipsis.

4

De Graui, & Leui, quotupliciter eorum vnumquodque dicatur, & Antiquos de horum tantum altero sermonem fecisse. Cap. 4 DIcitur itaque hoc quidem simpliciter Graue, & Leue, illud vero ad alterum. eorum enim quae grauitatem habent, dicimus aliud quidem esse leuius, aliud vero grauius, vt ligno aes. De iis igi tur, quae simpliciter dicuntur, nihil dictum est a prioribus, sed de iis, quae ad alterum. non enim dicunt quid est ipsum graue, & quid ipsum leuesed quod ipsum grauius, & quod ipsum leuius in habentibus grauitatem.

5

Magis autem erit manifestum quod dicimus sic. Nam haec quidem semper nata sunt a medio ferri, illa vero semper ad medium. horum auttem id quidem, quod a medio fertur, sursum dicimus ferri, deorsum vero id, quod ad medium, Absurdum enim est non arbitrari in coelo aliquid esse, quod quidem fursum sit, aliud autem deorsum, quemadmodum quidam censent. non enim esse aliud quidem sursum, aliud vero deorsum dicunt, si omni ex parte siie est, & vndique oppositis pedibus ambulabit vnusquisque ipse sibiNos ant ipsum vniuersi extremum sursum dicimus, quod & secundum positionem est sursum, & natura primum.

6

Quoniam autem aliquid ipsius. coeli extremum est, & medium, patet quod erit & sursum, & deorsum, quemandmodum & multi aiutem, verum non sufficienter. Huius autem causa est, quia putant non esse simile vndique coelum, sed vnum esse solum, quod supra nos est, hemisphaerium. quoniam existimantes & circulariter esse tale, & medium similiter sese habere ad vniuersum, hoc quidem sursum dicent esse, medium autem deorsum.

7

Simpliciter igitur Leue dicimus quod sursum fertur, & ad extremum. Graue autem, quod simpliciter deorsum, & ad medium. Ad aliud autem leue, & leuius, quod, duobus habentibus grauitatem, atque molem aequalem, deorsum altero alterum natura velocius fertur.

8

Eorum ita quod, qui prius ad eam, quae de his est, consyderationem venerunt, plurimi ferem de hoc modo grauibus, & leuibus dixerunt solis, quorum ambobus habentibus grauitatem, alterum est leuius. sic autem, cum pertractauerint, putant determinatum esse & de simpliciter leui, & graui. ratio autem ipsis non congruit.

9

Antiquorum, veterum scilicet & iuniorum de Graui, & Leui sententias commemorat, & eorundem fallacias. Cap. 3 MAnifestum autem erit ho o magis iis, qui vlterius, processerint. Dicunt enim grauius, & leuius nonnulli quidem, quemadmodum in Timaeo existit scriptum. Grauius quidem, quod ex pluribus eisdem constat, Leuius autem, quod ex paucioribus. quemadmodum plumbo plumbum maius grauius est, & aes aere: similiter autem & aliorum eiusdem speciei vnumquodque. nam in excessu aequalium partium grauius vnumquodque existit. eodem autem modo & ligno plumbum aiunt. ex quibusdam enim eisdem esse omnia corpora, & vna materia, sed non videri. Sic autem determinatis, non est dictum de simpliciter leui, & graui.

10

Nunc enim ignis quidem semper leuis est, & sursum fertur, terra autem, & terrea omnia deorsum, & ad medium. Quare, non propter paucitatem triangulorum, ex quibus constare aiunt vnum quodque ipsorum, ignis sursum ferri natus est. nam maior minus vtique ferretur, & grauior esset, ex pluribus cum sit triangulis. Nunc autem videtur contrarium. quanto enim fuerit maior, leuior est, & sursum fertur velocius. & desuper etiam paucus citius deorsum feretur ignis, multus autem tardius.

11

Ad haec autem, quoniam quod pauciora quidem habet ea, quae sunt eiusdem generis, leuius esse dieunt, quod autem plura grauius, aerem autem, & ignem, & aquam ex eisdem esse triangulis, sed differre paucitate, ac multitudine, quapropter hoc quidem ipsorum esse leuius, hoc autem grauius, erit aliqua multitudo aeris, quae grauior aqua erit. Ac cidit autem totum contrarium. nam & semper maior aer sursum fertur magis, & omnino quaelibet pars aeris sursum ex aqua fertur.

12

Nonnulli igitur hoc modo de leui, & graui determinauerunt. Aliis autem non satis visum est sic distinguere, sed quamuis Antiquiores essent ea, quae nunc est, aetate, nouo magis modo de iis, quae nunc sunt dicta, intellexerunt. videntur enim corporum quaedam, mole quidem minora existentia, grauiora autem. Patet igitur quod non satis est dicere ex aequalibus ipsis primis ea componi, quae aeque grauia sunt. aequalia enim essent mole.

13

Prima autem, & diuisibilia ins quidem, qui plana dicunt esse, ex quibus constant grauitatem habentia corpora, absurdum est dicere, iis vero, qui folida, magis contingit dicere ipsorum maius esse grauius. Compositorum autem, quoniam non videtur hoc vnumquodque sese habere modo, sed multa grauiora videmus minora mole esse: quemadmodum lana, aes, aliam esse causam & putant qui dam, & dicunt.

14

Vacuum enim comprehensum corpora leuia reddere aluntem, & facere interdum maiora leuio ra. plus enim habere vacui. ob hoc enim & mole esse maiora composita saepe ex aequalibus folidis, aut minoribus. omnino autem & omnis leuioris causam esse plus inesse vacui. dicunt igi tur hoc modo.

15

Necesse autem est addere, sic determinantibus non solum vacui habere plus, si leuius sit, sed & solidi minus. Si enim excedet talem proportionem, non erit leuius. Ob hoc enim & ignem esse aiutem leuissimum, quia plurimum habet vacui. accidet igitur mul tum aurum plus habens vacui, modico igne esse leuius, nisi & solidum habebit multiplex. qua re hoc est dicendum.

16

Quidam igitur eorum, qui non dicunt esse vacuum, nihil determinauerunt de leui, & graui, vt Anaxagoras, & Emped. Qui vero determinauerunt quidem, non autem dicunt esse vacuum, nihil dixerunt, cur corporum haec quidem simpliciter leuia sunt, illa vero grauia, & feruntur haec quidem semper sursum, illa autem deorsum. Praeterea de eo, quod corporum quaedam maiore mole existentia, leuiora minoribus sunt, nihil meminerunt. neque manifestum est quo pacto exiis, quae sunt, dicta, consentanea apparentibus, dicere ipsis accidet.

17

Necessarium autem est & eos, qui de ignis leuitate, multum vacui habere, causam dicunt esse, ferem in eisdem haerere difsicultatibus. minus enim habebit solidi aliis corporibus, & vacui plus. attanmerit quaedam ignis multitudo in qua solidum, ac plenum excedit solida contenta in aliqua modica multitudine terrae. Si autem dixerint & vacui, quonam pacto de finient ipsm simpliciter graue Aut enim ex eo, quia plus folidi habet, aut qua minus vacui. Si igitur hoc dicent, erit quandam multitudo terrae adeo pauca, in qua solidi erit minus. quam in magna multitudine ignis. siliter autem &, si vacuo definierint, erit aliquid, quod semper deorsum fertur, leuius leui simpliciter, & lato semper sursum. hoc autem est inpossibile Simpliciter enim leue sper leuius iis est, quae grauitatem habent, ac feruntur deorsum. Leuius autem non semper leue est, propterea quod dicitur in habentibus grauitatem alterum altero leuius, vt aqua terrae. At vero neque hoc, vacuum scilicet proportionabiliter se habere ad plenum, sufficiens est ad soluendam nunc dictam dubitationem. Accidet enim & hoc modo dicentibus similiter impossibile. nam in maiore igni, atque in minore eandem haebebit rationem solidum ad vacuum. fertur autem velocius sursum ma¬ ior ignis minore, & deorsum rursus similiter maius aurum, & plunbum, similiter autem & aliorum vnumquodque habentium grauitatem. non oportebat autem hoc accidere, si hoc, definitum est graue, ac leue.

18

Absurdum autem est & si ob vacuum quidem sursum feruntur, vacuum autem ipsum non. At vero, si vacuum quidem sursum natum est ferri, deorsum autem plenum: & propter hoc aliis causae sunt lationis vtriusque, nihil de compositis oportebat consyderare, propter quid corporum quaedam leuia sunt, quaedam vero grauia, sed de his ipsis dicere, propter quid aliud quidem leue est, aliud autem habet grauitatem. praeterea, quae causa est vt non distent plenum, & vacuum.

19

Irrationabile autem est & regionem vacuo facere, tamquam ipsim regio quaedam non sit. Necessarium autem est, si mouetur vacuum, esse ipsius quendam locum, ex quo mutatur, & in quem. Ad haec autem, quaenam motus caus est: Non enim est vacuum ipsium. non enim ipsum mouetur solum, sed & ipsum solidum.

20

Similiter autem accidit: & si aliquius aliter definiat magnitudine, & paruitate, faciens grauiora, & leuiora alia aliis, & alio quocumque modo conficiens, solum autem eandem materiam omnibus reddens, aut plures quidem, subcontrarias tamen. vna enim existente non erit ipsum simpliciter graue, ac leue, quemadmodum ex triangulis constituentibus. contrarias vero, quem admodum qui vacuum, & plenum, non erit dicere propter quam causam ea, quae sunt media inter simpliciter leuia, & grauia, grauiora, & leuiora inter se, & iis, quae simpliciter sint.

21

Magnitudine autem & paruitate definire ficto quidem assimilatur magis, quam quae prius, quinia autem comtingit secundum vnumquodque facere differentiam quatuor elementorum, tutius se habet ad priores dubitationes. Ei vero, qui vnam facit naturam eorum, quae magnitudine differunt, necessarium est idem accidere, quod vnam facientibus materiam, & neque simpliciter esse aliquid leue, neque ferri sursum, sed autem postrius latum, aut extrusum, & multa parua paucis magnis esse grauiora. Si autem hoc erit, accidet multum aerem, & multum ignem aqua esse grauiorem, & terra pauca. hoc autem impossibile est. Quae igitur ab aliis sunt, dicta, haec sunt, & hoc dauntr mon

22

SVMMA SECVMDA Causam docet, qua quaedam ex simplicibus Leuia sint, & quaedam Grauia. NOs autem primum dicamus determinantes id, de quo maxime dubitant quidam, propter quid corporum quaedam sur sum, quaedam vero deorsum feruntur semper secundum naturam, quaedam autem & sursum, & deorsum. Post haec autem de graui, & leui, & accidentibus circa haec passionibus, propter quam causam quaeque fiunt.

23

De hoc igitur, quod in suum ipsius locum fertur vnumquodque, simililit est existimandum, quemadmodum & circa alias generationes, mutationes qued. Cum enim sint tres motus, vnus quidem secundum magnitu¬ dinem, alter vero secundum formam, tertius autem secundum locum, in vnoquoque horum mutationem videmus fieri ex contrarijs in contraria, et media, & non in quoduis esse cuiusuis mutationem. Similiter autem, neque motiuum cuiusuis quoduis, sed vt alterabile, & augmentabile diuersum est, sic & alteratiuum, & augmentatiuum. Eodem itaque modo existimandum est et quod est secundum locum motiuum, et mobile, non cuiusuis quoduis esse, Si igitur ad ipsum iursum, & deorsum motiuum quidem est ipsum grauefactiuum, ac leuefactiuum, mobile autem sit quod potentiagraue est, atque leue, in suum locum ferri vnumquodque, ad suam formam est ferri. Et sic magis vtique quis existimabit id, quod dicebant Antiqui, quod simile fertur ad simile. hoc enim non accidit omnino. non enim, si quis transponat ter ram, vbi nunc est Luna, feretur, partium vnaquaeque ad ipsam, sed ad eum locum, vbi & nunc existit. Omnino igitur similibus, & non differentibus, ab eodem motu necesse est hoc accidere, quare quom nata est vna aliqua ferri particula, & totum.

24

Quoniam autem locus est ipsius continentis finis, continent autem, omnia, quae mouentur sursum, & deorsum & extremum, & medium, hoc autem modo quodam sit forma contenti, in suum locum ferri, ad simile ferri est, quae enim deinceps sunt, similia sunt inuicem, vt aqua aeri, & hic igniEconuerso autem dicere in mediis quidem est, in extremis autem, non, vt aerem quidem aquae, aquam autem terrae. semper enim quod superius est ad id, quod est sub ipso, vt forma ad materiam, sic se habent ad seinuicem.

25

Quaerere vero propter quid fertur, ignis sursum, & terra deorsum, idem est, & propter quid sanabile, si moueatur, & mutetur quatenus est sanabile, in sanitatem venit, sed non in albedinem. similiter autem & omnia alia alterabilia. At vero & aug mentabile, cum mutatur quatenus est augmentabile, non in sanitatem venit, sed in magnitudinis excessum. Similiter autem & horum vnumquodque, hoc quidem in qualitate, hoc autem in quantitate mu¬ tatur, & in loco, leuia quidem sursum, grauia autem deorsum. nisi quod haec quidem in seipsis videntur habere principium mutationis (dico quippe graue, & leue)illa autem non, sed extrinsecus, vt sanabile, ac augmentabile, quamuis quandoque et haec ex feipsis mutentur, & paruo facto iniis, quae extra sunt, motu, alterum quidem in sanitatem venit, alterum vero in augmentum. Et quoniam idem est sanabile, & aegritudinis susceptiuum, si moueat quatenus est sanabile, in sanitatem fertur, si autem quatenus aegrotabile, in aegritudinem. Magis autem his graue, & leue in seipsis habere videntur principium, propterea quod proxime ad substantiam horum materia sit. Signum autem est quod latio ab solutorum est, & generatione vltima motuum. Quare primus vtique erit, & secundum suastantiam hic motus,

26

Cum igitur fit ex aqua aer, & ex graui leue, uenit ad ipsum sursum. simul autem est leue, & non am plius fit, sed ibi est. Manifestum est itaque quod potentia ens, in actum veniens, proficiscitur illuc, & ad tantum, & tale, vbi est actus & quantis & qualis, & vbi. Eadem autem causa est, vt ea, quae iam existunt, atque sunt terra, & ignis moueantur in sua loca, nullo impediente. etenim nutrimentum, cum prohibens. & sanabile, cum detinensu)s non fuerit, fertur confestim, & mouet etiam, & id, quod a principio fecit, & id, quod subtraxit, aut vnde rest liuit, quemandmodum dictum est in primis sermonibus, in quibus determinauimus quod nihil horum ipsum scipsum mouet. Ob quam igitur causam fertur eorum, quae feruntur vnumquodque, & ferri in suum locum quid sit, dictum est.

27

SVMMA TERTIA ostendens quid Graue fit, & quid Leune, & quae sint corpe ra, quibus haec insunt, quotque numero, & accidentium eorum causas enuntians. Definit Grane, & Leue simpliciter. Cap. I Differentias autem, & ea, quae accidunt circa ipsa, nunc dicamus A Primum igitur definitum fit, quemadmodum videtur omnibus. Graue quidem simpliciter id esse, quod omnibus subsidet. Leue autem, quod omnibus supereminet. Simpliciter autem dico, & ad genus re spiciens, & ea, in quibus ambo non insunt, vt ipsius quidem ignis quaeuis magnitudo sursum ferri videtur, nisi quippiam aliud forte sit prohibens, terrae vero deorsum. eodem autem modo & velocius, quod maius est.

28

Aliter autem graue, & leuequibus vtraque insunt. etenim supereminent quibusdam, & substant, quemadmodum aer, & aqua. simpliciter enim neutrum horum leue est, aut graue. nam terraambo leuiora sunt: superemines enim ipsi quaeuis ipsorum particula, igni autem grauiora: sub¬ stat enim ipsorum quantauis vtique fuerit pticula. ad seipsa vero simpliciter vnum quidem graue est, alterum autem leue. aer. enim quantuscunque sit, supereminet aquae, aqua autem, quantacunque fit, aeri substat.

29

Causum assignat, qua aliqua compositorum corporum sint Leutora in vno loco, quam aliud corpus, & Grauiora eodem, in alio loco. Cap. I QVoniam autem & alioBrum haec quidem habent pusium, grauitatem, haec autem leuitatem, manifestum est quod ho rum quidem omnium causa est, quae in compositis est, differentia. se cundum enim quod fortita sunt illa, hoc quidem plus, illud autem minus, erunt corporum alia leuial alia vero grauia. Quare de illis dicendum est. alia enim, sequen tur prima. quod quidem diceba mus oportere facere & eos, qui ob plenum graue esse dic unt, & ob vacuum leue.

30

Accidit itaque non vbique eadem grauia esse videri, & leuia propter primorum differentiam. dico autem vt in aere quidem grauius erit talenti vnius lignum plumbo vnis librae, in aqua autem leuius. Causa autem est, quia omnia grauitatem habent, praeter ignem, & leuitatem, praeter terram. Terram igitur, & quae terrae habent plurimum, vbique grauitatem habere est necessarium. Aquam autem vbique, praeterquam in terra.

31

In sua enim regione omnia grauitatem habent, praeter ignem, etiam aer ipse. Signum autem est, quia trahit plus inflatus vter, quam vacuus. Quare, si aliquid plus habet aeris, quam terrae, & aquae, in aque quidem contingit leuius esse in aere vero grauius. aeri enim non supeminet, aque vero supeminet.

32

Explanat inuenta esse corpora simpliciter Grauia, & simpliciter Leuia, quaeque ea sint. Cap. QVod autem est aliquid simpliciter graue, & simpliciter leue ex his est manifestum. Dico autem simpliciter Leue, quod semper sursum, & Graue, quod semper deorsum natum est ferri, non prohibitum. talia enim sunt aliqua, & non, quem admodum putant quidam, omnia grauitatem habent.

33

Graue enim esse videtur quibusdam etiam aliis, & semper ferri ad medium. Est autem similiter & Leue. videmus enim, quemadmodum dictum est prius, quod terrea omnibus substant, & feruntur ad medium, at vero determi¬ natum est medium ipsum. Si igi tur est aliquid, quod omnibus supereminet, quemadmodum idetur ignis etiam in ipso aere fursum ferri, aer autem quiescere, patet quod hic fertur ad extremum ipsm. Quare non est possibile ipsum grauitatem vllam habere: substaret enim alii. Si autem hoc, esset vtique aliquid aliud, quod ferretur ad ex tremum ipsum, quod omnibus quae feruntur, superemineret. nunc autem nullum videtur. Ignis igitur nullam habet grauitatem, neque terra leuitatem vllam, si substat quidem omnibus, & quod substat fertur ad medium.

34

At vero quod medium sit, ad quod latio sit habentibus grauitatem & a quo leuibus, manifestum est ex multis. Primum quidem, quia in infinitum ferri contingit nihil. quemadmodum enim non est vllum impossibile, sic neque fit. Latio autem generatio est alicum de aliquo. Deinde ad similes videtur angulos, ignis quidem sursum ferri, terra autem deorsum, & omne, quod grauitatem habet, quare necesse est ferri ad medium. Hoc autem vtrum accidit ad ipsum terrae medium, an ad vniuersi. quoniam idem ipsorum est, alis sermo est.

35

Causam ostendit, quae danda sunt Graue, & Leue simpliciter, & etiam in comparatione, traditque illorum differentias, materierum, formarumque ratione. Cap. 4 QVoniam autem id, quod Tomnibus substat. fertur, ad medium, necesse est id, quod omnibus supereminet, ferri ad extremum regionis, in qua faciunt motum. contrarium enim est medium extremo. quod autem substat ei, quod supereminet. Quapropter & rationabiliter graue, & leue duo sunt, etenim loca duo sunt, medium, & extremum. Est itaque quippiam & inter haec medium, quod ad vtrunque ipsorum dicitur alterum est enim vt extremum, & medium amborum, quod inter medium est. ob hoc est aliquid etiam aliud graue, & leue, vt aqua, & aer¬

36

Dicimus autem id quidem. quod continet, formae esse, quod autem continetur, materiae. Est autem in omnibus generibus haec differentia. etenim in qualitate, & quantitate est hoc quidem, vt forma magis, hoc autem, vt materia, & in iis, quae secundum locum, similiter sursum quidem determinati est, deorsum vero materiae. Quare & in ipsa materia, quae est ipsius grauis, & leuis, quatenus quidem tale est potentia, est ipsius grauis materia, quatenus vero tale, leuis. & est quidem eadem, esse autem non idem, quemadmodum & aegrotabile, & sanabile, esse autem non idem.

37

Quod igitur talem habet materiam, leue est, & semper sursum, quod vero contrariam, graue, & semper deorsum, quae autem diuersas quidem ab iis, habentes autem sese sic adinuicem, vt hae, simpliciter & sursum, & deorsum feruntur. Quapropter aer, & aqua habent & leuitatem, & grauitatem, vtraque. & aqua quidem, praeter terram, omnibus substat, aer autem, praeter ignem, omnibus supereminet.

38

Quoniam autem est vnum solum, quod omnibus supereminet, & vnum solum, quod omnibus substat, necesse est duo alia esse, quae & substant alicui, & alicui supereminent. Quare necesse est & materias tot esse, quot haec sunt, quatuor scilicet. sic autem quatuor, vt vna quidem omnium sit communis, praesertim si fiunt ex seinuicem, sed esse alterum est.

39

Nihil enim prohibet, vt intercontraria fit & vnum, & plura, quemandmodum in coloribus. multis enim modis dicitur quod est inter, & medium ipsum.

40

Elementa omnia grauitatem habere in suis locis, praeter ignem. Cap. 5 IN sua igitur regione vnumquodque eorum, quae grauitatem habent, ac leuitatem, grauitatem habet. terra autem in omnibus habet grauitatem, leuitatem autem non habet, nisi in iis, quibus supereminet. Quapropter si subtrahatur, fertur in id quod deinceps est, deorsum, aer quidem in regionem aquae, aqua autem in eam, quae est terrae. sursum autem in eam, quae ignis est, ablato igni, non feretur aer, nisi vi, quemadmodum & aqua trahitur, cum fuerit superficies vna, & velocius traxerit quis sursum, quam sit latio, qua fertur aqua deorsum. neque aqua in eam, quae aeris, nisi vti nunc dictum est, terra autem hoc non patitur, quoniam non est vna superficies, quapropter aqua quidem in vas ignitum trahitur, terra autem non Quemadmodum autem neque terra sursum, sic neque ignis deor¬ sum fertur, sublato aere. nullam enim habet grauitatem in sua re gione, quemadmodum neque terra leuitatem. Feruntur autem deorsum duo, subtractis. quoniam hoc quidem simpliciter graue est, quod omnibus substat, hoc autem ad aliquid graue existens in suam regionem, aut eorum, quibus snpereminet, propter materiae similitudinem.

41

Declarat iam dictas causas de Graui, & Leni simpliciter, & quod materiae cuiusque torum intuitu soluuntur dubitationes, contingentes his, quae vnam, & eandem eorum esse materia ponunt, peluti dicentes vacuum, & plenum. Cap. 6. QVod autem sit necessarium facere aequales differentias ipcu sis est manifestum. Si enim vna est materia omnium, vt aut vacuum, aut plenum, aut magnitudo, aut trianguli, aut omnia sursum, aut omnia deorsum ferentur altera autem latio non amplius erit. Quare leue nihil erit simpliciter, si omnia inclinantur magis, eo quod ex maioribus sunt corporibus aut ex pluribus aut quia sunt pleua. hoc autem & videmus, & ostensum est, quod similiter & deorsum semper, & vbique feruntur, & sursum. Si vero vacuum sit, aut aliquid tale, quod semper sursum, non erit quod semper deorsum, & intermediorum itaque quaedam erunt, deorsum citius, quam terra. in multo enim aere trianguli plures, aut solidi, aut parui erunt. non videtur autem vlla particula aeris deorsum ferri. Similiter autem & in leui, si illud fecerit aliquis superabundare materia.

42

Si autem duae sint, intermedia quomodo erunt facientia quae faciunt, aer, & aquac veluti, si quis dixerit esse vacuum, et plenum. Ignem igitur vacuum, quapropter & surum: terram vero plenum, quapro pter & deorsum: aerem autem plus ignis habere, aquam autem terrae. erit enim quaedam aqua, quae plus ignis habebit pauco aere, & aermultus plus terrae pauca aqua. quare oportebit aeris quandam multitudinem velocius ferri deorsum, qua aqua pauca. hoc autem, videtur nullo modo vnquam. Necesse est igitur, quemandmodum & ignem, sursum, quia hoc habet, puta vacuum, alia autem non, & terram deorsum, quia plenum habet, & aerem in suum ipsius, & superius quam aqua sit, quia hoc quippiam habet, & aquam deorsum, quia tale. Si autem sint aut vnum aliquid ambo, aut duo, ambo autem insint haec vtrique, erit aliqua multitudo vtriusque, qua excedet, & aqua aerem paucum ipso sursum, & aer aquam ipso deorsum, quemadmodum saepe dictum est.

43

Docet, quamuis figurae non sint causa Grauis, & Leuis, eas tamen pelocitati, & tarditati in motuo coadium uare. Cap. I FIgurae autem non sunt cauLLsae, vt ferantur simpliciter aut de orsum, aut sursum, sed vt velocius, aut tardius. propter quas autem, causas non est difficile videre. Dubitatur enim nunc, cur lata ferramenta, & plumbum innatant super aquam, alia autem minora, & minus grauia, si rotunda sint, aut longa, vt acus, deorsum feruntur. Et, cur aliqua propter paruitatem natant in aere, vt auri arena, & alia terrea, & puluerulenta. De his igitur omnibus putare quidem causam esse, quem admodum Democritus, non recte se habet. Ille enim inquit ea calida, quae sursum feruntur ex aqua, sursum pellere ex habentibus grauitatem ea, quae lata sunt, stricta vero decidere. pauca enim esse, quae repugnant ipsis.

44

Oportebat autem in aere adhuc magis hec facere, quemamodum istat & ille ipse. sed, cum i, stitit, soluit molliter. ait enim non in vnum, impetum facere cois, vocans goue motum eorum, quae sursum feruntur, corporum.

45

Quoniam autem continuorum haec quidem sunt facile diuisibilia haec autem minus, & diuisiua etiam eodem modo, alia quidem magis, alia autem minus, has esse causas putandum est. Facile igitur diuisibile est: quod bene terminabile existit: & magis, quod magis.

46

Aer autem magis, quam aqua, ta lis est: aqua autem, quam terra. & minus itaque in vnoquoque gnrene magis facile diuisibile est, & distrahitur facilius. Quae igitur habent latitudinem, quia multum comprehendunt, supra manent, propterea quod non facile distrahitur quod maius est. Quae vero contrario modo sese habent figuris, quia pauca comprehendunt, feruntur deorsum, propterea quod diuidunt facile. & in aere multo magis, quanto facilius diuisibilis est, quam aqua. Quoniam autem & grauitas habet quandam virtutem, secundum quam fertur deorsum, & continua vt non distrahantur, haec oportet ad se inuicem comparare. Si enim ex cedat virtus grauitatis eam, quae est in continuo, ad distractionem, & diuisionem, per vim feretur deorsum velocius: si autem debilior sit, supernatabit. De graui igitur, & leui, & iis, quae circa haec accidunt, determinatum sit nobis hoc modo.

PrevBack to Top

On this page

Liber 4