Liber 2
ARISTOTELIS DE COELO LIBER SECVMDVS Cum Auer. Commen SVMMAE LIBRI Prima continet prooemium. Secunda de circulari corpore tractat. Tertia de stellis consyderat. Quarta de terra. SVMMAE BRIMAE Coelum non esse generabile, neque corruptibile. quod ex Antiquorum etiam te stimonio comprobatur. C. I QVod igitur neque factum sit vniuersum coelum, neque contingat ipsum corrumipi, quemadmodum quidam dicunt, sed sit vnum, & sempiternum, principium quidem, & finem non habens vniuersi aeui, habens autem, & continens in seipso infinitum tempus, & ex dictis licet accipere fidem & per opinionem eam, quae ab aliter dicentibus, & generantibus ipsum efffuxit. si enim sic qui dem sese habere contingat, eo autem modo, quo illi dicunt, non contingat, magnum vtique habebit & hoc momentum ad fidem de immortalitate ipsius, & sempiternitate.
Quare bene se habet quemque sibi ipsi persuadere Antiquos, & maxime patrum nostrorum veros esse sermones, quod est immortale aliquid, ac diuinum eorum, quae motum quidem habent, talem tamen habent, vt nullus sit finis ipsius, sed potius iste alio rum finis fit. nam & finis continentium est. & hic perfectus existens, continet imperfectos, & habentes finem, ac quietem. ipse quidem neque principium vl¬ lum habet, neque finem, sed incessabilis est infinito tempore. alio rum autem, horum quidem principii causa est, horum autem su¬. scipiens quietem. Coelum autem, & qui sursum est, locum, Antique quidem Diis attribuerunt, vtpote quod solum est immortale.
Coelestia corpora non fatigari, ideoque subiecto ea deferente non indigere. ca. 2. Raesens autem testificatur ratio quod ingenerabile & incorruptibile. Amplius autem impassibile omnis mortalis difficultatis est, Amplius autem sine labore, propterea quod nulla indiget violenta necessitate, quae prohibens detineat ipsum aptum natura aliter ferri. omne enim, in tale laboriosum est, quo magis sempiternum fuerit, & dispositionis optimae expers.
Quapropter neque secundum Antiquorum fabulam arbitrandum est sese habere, qui dicunt Atlante quodam ipsi opus esse ad salutem. videntur enim & qui hunc constituerunt sermonem, eandem habere opinionem, quam posteri, nam, quasi grauitatem haberent, terreaque essent omnia, quae sursum sunt, corpora, substituerunt ipsi fabulose necessitatem animatam. neque itaque hoc modo existius mandum est.
Causam continuitatis motus in coelo non esse motus uelocitatem: neque illorum permanentiam, quia sint animata corpora. Ca. B NEque ob voluptionem celerioris lationis, proprio motu existentem adhuc conseruari tanto tempore, quemadmodum Empedocles inquit.
At vero nec ab arima cogente rationabile est manere sempiternum. Neque enim possibile est talem esse vitam animae sine tristitia, & beatam. necesse enim est motum cum vio lentia existentem, si quidem mouet, cum ferri aptum natura sit primum corpus aliter, & mouet continue, negociosum esse, & omni carentem ocio, mente concepto, si quidem neque vt animae mortalium animalium requies inest ea, quae circa somnum fit, corporis remissio, sed necesse est Ixionis cuiusdam fatum detinere ipsam, sempiternum, & indomitum. Si itaque, quemadmodum diximus, contingit dicto se habere modo de prima latione, non solum de ipsius pempiternitate sic existimare melius, sed & solum vtique habebimus sic consentaneae diuinationi ei, quae de Diis est, enunciare concordes sermones. sed de tali bus quidem sermonibus satis sint, quae nunc dicta sunt.
SVMMASE CVMDA De Circulari corpore. Quaesitum Primum. Coelum differentias omnes habere positionis. QVoniam autem quidam sunt, qui dicunt esse quippiam coeli dextrum, & finistrum, quem admodum vocati Pythagorei ( illorum enim hic sermo est,) consyderandum est vtrum hoc sese habeat modo, vt illi dicunt, an potius aliter, si oportet haec principia corpori ipsius vniuersi adiungere. confestim enim primum, si dextrum existit, & finistrum, adhuc prius existimandum est prio ra existere principia in ipso. De terminatum est igitur de his, in iis quae circa animalium motus, propterea quod propria illorum naturae sunt. manifeste enim animalibus in esse videntur, his quidem omnes tales partes (dico autem, vt & dextrum, & sinistrum his autem ali quae, plantis autem sursum, & deorsum solum
Si autem oportet accommodare coelo aliquid talium, & quod primum, quemadmodum diximus in animalibus inest, rationabile est existere in ipso. nam, tum tria sint vnumquodque veluti principium quoddam est. dico autem tria, sursum & deorsum, & ante & oppositum, & dextrum & finistrum. has enim distantias omnes rationabile est inesse corporibus perfectis. Est autem sursum quidem longitudinis principium, dexrum autem latitudinis, ante vero profunditatis. Amplius autem aliter secundum motus, principia enim haec dico, vnde iis, quae haec habent, motus primum incipiunt. est autem ab ipso quidem sursum augmentatio, a dextris autem qui secundum locum fit, abiis vero, quae ante sunt, qui secundum sensum. ante enim dico, in quo sensus sunt.
Quapropter & non in omni corpore sursum & deorsum, & dextrum & sinistrum, & ante & post quaerendum est, sed in iis, quaem cum animata sint, motus principium in seipsis habent. in nullo. enim inanimatorum videmus vnde est principium motus. aliqua enim omnino non mouentur, aliqua vero mouentur quidem, sed non ab omni parte similiter: vt ignis sursum solum, & terra ad medium.
Sed in his quidem dicimus sursum & deorsum, & dextrum & sinistrum, ad nos referentes. Aut enim secundum nostra dextra, quemandmodum diuinatores, aut secundum similitudinem ad nostra, quemadmodum ea, quae sunt statuae, aut quae contrario modo se habent positione. dex trum enim id, quod est secundum nostrum finistrum, finistrum vero contrarium, & post, quod secundum nostrum ante. In his autem ipsis nullam vide mus differentiam. si enim econtrario vertantur, contraria dicimus dextra & sinistra, sursum & de orsum, ante & post.
Quapropter & Pythagoreos vtique quispiam admirabitur, quod duo sola haec principia dixerunt, dex trum, & finistrum, illa autem quatuor, omiferunt, quae non minus principalia sunt. nihilo enim minorem differentiam habent quae sursum sunt, ad ea, quae deorsum, & quae ante, ad ea, quae post, quam dextra ad sinistra in omnibus animalibus. haec enim potentia differunt solum, illa autem & figuris.
Et sursum, & deorsum omnibus animatis inest similiter, & animalibus, & plantis. dextrum autem, & fint strum non inest in plantis. Praeterea autem vt longitudo latitudine prior est, si sursum magnitudinis principium est, dext rum autem latitudinis, prioris autem principium prius est, sic prius vtique erit sursum dextro secundum generationem, quandoquidem multifariam dicitur prius. Ad haec autem si sursum quidem est, vnde est motus, dextrum autem, a quo, ante autem, ad quod, etiam sic vtique quandam potentiam principii habebit sursum ad alias sposites. ltaque &, quia omiserunt maxime propria principia, iustum est ipsos increpare, & quia haec in omnibus similiter putabant inesse. Nobis autem, quoniam determinatum est prius, quod in habentibus principium motus tales potentiae insunt.
Coelum autem animatum est, & habet motus principium: manifestum est quod habet sursum, & deosum, & dextrum, & finistrum Non enim oportet dubitare ex eo, quia rotunda sit figura ipsius vniuersi, quomodo erit huius hoc qui dem dextrum, hoc autem finistrum similibus existentibus partibus omnibus, & motis omni tempore: sed intelligere, quemandmodum, si quis in quibus habeat dextrum ad finistrum differentiam, etiam figuris, deinde circumponat sphaeram. habebit enim potentiam differentem: videbitur autem minime, propter similitudinem figurae. Eodem autem modo & de principio motus. et enim, et si nunquam incoepit, principium tamen habeat necessarium est vnde incoepisset, si inciperet quod mouetur moueri. atque: si steterit, mouebitur vtique iterum.
Dico autem longitudinem quidem ipsius eam, quae secundum polos est, distantiam. & polorum, hunc quidem sursum, hunc autem deorsum. differentiam enim in his solis hemisphaeriorum videmus, propte rea quod non mouentur poli. Simul autem & consueuimus dicere latera in mundo, non quod sursum est, & deorsum, sed quod est praeter polos, tanquam hoc longitudo sit. id enim ad latus est: quod est praeter sursum, & deorsum. Polorum autem is quidem, qui supra nos apparet, ea, quae deorsum existit. pars est. qui vero nobis immanifestus est, quae sursum,
Dextrum enim vniuscuiusque dicimus, vnde principium est eis qui secundum locum fit, motus: circunlationis autem coeli principium est vnde astrorum ortus sunt: quare hoc vtique erit dextrum: vbi autem occasus, finistrum. Si igitur & a dextris incipitr, & ad dextra circunfertur, necesse est sursum esse eum, qui non apparet, polum. fi enim is erit, qui manifestus est, ad finistram erit motus. quod quidem non dicimus
Manifestum est igitur quod immanifestus polus est sursum, & qui illic habitant, in eo sunt, quod sursum est, hemisphaerio, & apud dextra, nos autem in eo, quod deorsum est, & apud sinistra, econtrario quam vt Pythagorei dicunt. illi enim nos & sursum faciunt, et in dextra parte, illos vero, qui illic sunt, deorsum & in sinistra. accidit autem contrarium. Verum secundae circumlationis, veluti planetarum nos quidem in is, quae sursum, & in dextris sumus, illi autem in iis, quae deorsum, & in finistris. econtrario enim his principium motus est, propterea quod contrariae sunt lationes. quare accidit nos quidem esse apud principium, illos autem apud finem. De partibus igitur secundum distantias, & secundum locum defi nitis tot dicta sint.
Quaesitum Secundum. Causam enuntiat, cur motus circulares sunt plures. QVoniam autem non est contrarius circularis motus circulari, consyderandum est cur naum plures sunt lationes, quanquem eminus tentantibus facere quaestionem. longe autem non adeo loco, sed multo magis eo, quod eorum, quae accidunt ipsis, de admodum paucis habemus sensum, attamen dicamus. Causa autem de ipsis hinc sumenda est. Eorum vnum quodque, quorum est opus, est gratia operis: Dei autem operatio immortalitas est: hoc autem est vita sempiterna: itaque necesse est motum sempiternu Deo inesse, quoniam autem coelum tale est (corpus enim quoddam diuinum est) ob hoc habet circulare corpus, quod natura circulariter mouetur semper Cur igitur non totum coeli corpus tale est: quia necesse est manere aliquid corporis lati circulo, id inquam, quod in medio existit. illius autem nullam possibile est. manere partem, neque omnino, neque in medio. etenim motus ipsius secundum naturam esset ad medium. natura autem, circulariter mouetur: non enim esset sempiternus motus: nam nihil praeter naturam sempiternum est posterius autem est quod praeter naturam existit eo, quod secundum naturam, & excessus quidam est in generatione quod praeter naturam est eius, quod secundum naturam.
Necesse est igitur terram esse: haec enim quiescit in medio. nunc igitur supponatur hoc, posterius autem demonstrabitur de ipso. At vero, si terram, necesse est & ignem esse. contrariorum enim, si alterum natura est, necesse & alterum esse natura, si sit contrarium, & esse quandam ipsius naturam:u) eadem enim est materiam contrariorum. Et priuatione prior affirmatio: dico autem, veuti calidum frigido, quies autem, & grauitas, dicuntur per priuationem leuitatis, & motus.
At vero, si est ignis & terra, necesse est & ea, quae inter ipsa sunt esse corpora: contrarietatem enim habet vnumquodque elementorum ad vnumquodque. supponatur autem & hoc nunc, posterius autem tentandum erit ostendere. His autem, existentibus, manifestum est quod necesse est generationem esse eo, quod ipsorum nihil possibile est esse sempiternum: patiuntur enim, & agunt contraria a se inuicem, & corruptiua inuicem sunt.
Insuper autem non est rationabile quippiam mobile esse sempiternum, cuius non contingit esse secundum naturam motum sempiternum. horum autem est motus. Quod igi tur necessarium sit esse generationem ex his manrfestum est. si vero generationem, necesse est & aliam esse lationem, aut vnam, aut plures, secundum enim eam, quae totius est, similiter necessarium est sese habere & elementa corporum ad inuicem. dicetur autem & de hoc planius in sequentibus.
Nunc autem tantum manifestum est propter quam causam plura sunt circularia corpora, quia necesse sit generationem esse. generationem autem, si & ignem. hunc autem & alia si & terram, hanc autem quia necesse est manere aliquid semper, si & moueri aliquid semper oportet.
Quaesitum Tertium. Formam calirotundam esse. FIguram autem sphaericam necesse est habere coelum: haec enim est & maxime propria substantiae, & natura, prima. Dicamus autem viderstlet de figuris, quae prima sit & in planis, & in folidis. Dis itaque figura plana aut rectilinea est, aut circumlatilinea & rectilinea quidem a pluribus continetur lineis, circumlatilinea autem ab vna. Quoniam igitur prius naturain vnoquoque genere est vnum multis, & simplex composito prima vtique erit planarum figurarum circulus.
Amplius autem, si perfectum id est, extra quod nihil eorum, quae ipsius sunt, possibile est accipe¬ re: quemadmodum determinatum est prius: & recte quidem appositio semper est, circulari autem nun quam: manifestum est quod perfecta vtique erit ea, quae continet circusum, quare, si perfectum prius est imperfecto, & ob haec prima vtique erit figurarum, circulus. Siliter autem & sphaera solidarum. sola enim lla continetur vna superficie, rectilineae autem pluribus. vt enim se habet circulus in planis, sic sphaera in solidis.
Amplius autem & diuidentes in plana, & ex planis corpora generantes, testes fuisse his vntr. solam enim solidarum sphaeram non diuidunt, tanquem non habentem plures superficies quam vnam. diuisio enim in plana, non vt secans quis in partes diuidet totum, hoc efficitur modo, sed vt in diuersa specie. Quod igitur solidarum figurarum prima sit sphaera palam est.
Est autem & secundum numerum ordinem assignantibus sic ponentibus rationabilissimum, circulum quidem secundum vnum, triangulum autem secundum dualitatem, quoniam duo recti sunt. siautem secundum triangulum, vnum, circulus non erit figura.
Quoniam autem prima quidem figura primi est corporis primum autem corpus, quod in extrema circumlatione, sphaericum id vtique erit, quod circulari circumfertur latione. Et quod igitur, continuum illi est: sphaerico enim continuum est sphaericum. Sili autem & quae ad medium horum sunt, quae enim a sphaerico continentur, & tangunt, tota sphaerica necesse est esse: quae autem infraeam, quod planetarum sunt, tamgunt eam, quae supra est sphaeram. quaere sphaericavtique erit omnis: omnia enim tangunt, & continua sunt sphaeris.
Amplius, quoniam videtur, & supponitur circulariter circumferri ipsm vniuersum, demonstratum est autem quod extra vltimam circumlationem neque vacuum est, neque locus, necesse est & propter haec sphaericum esse ipsum. Nam, si erit re ctilineum, accidet & locum esse extra, & corpus, & vacuum. naumra rectilineum, quod circulariter vertitur, nunquam eandem occupabit regionem, sed vbi prius erat corpus, nunc non erit, & vbi nunc non est, iterum erit propter permutationem angulorum. Similiter autem & si quae alia figura fiat non aequales habens eas, quae ex medio, lineas, vt lenticularis, aut oualis. in omnibus enimaccidet & locum, & vacuum esse extra lationem, propterea quod non eandem regionem totum occupat.
Amplius autem, si motuum quidem mensura est coeli latio, quia sola continua est, & regula ris, & sempiterna: in vnoquoque autem mensura, quod minimum: minimus autem est motus velocissimus: manifestum est quod velocissimus vtique erit omnium motuum coeli motus.
At vero eorum, quae a seipso ad seipsum sunt, minima est circuli linea: secundum autem minimam velocissimus motus est. Quare, si coelum circulariter fertur, & velocis sime mouetur. sphaericum ipsum necesse est esse.
Sumet autem vtique quis & exhis, quae circa medium coelocata sunt, corporibus hanc fidem. Si enim aqua quidem est circa terram, aer vero circa aquam ignis autem circa aerem, & supe¬ riora corpora secundum eandem rationem. continua enim quidem non sunt, tangunt autem haec: superficies autem aquae sphaerica est: quod autem sphaerico continuum est, autu)s mouetur circa. sphaericum, & ipsum tale necessarium est esse: quare & propter hoc manifestum fuerit quod sphaericum est coelum.
eorum, quae apud nos in oculis existunt. nihil enim eorum, ex quibus constitutionem accepit, sic potest regularitatem suscipe re: & diligentiam, vt primi, quod circum est, corporis natura. manifestum enim est quod proportionabiliter se habet, quemadmodum aqua ad tertam, & elementorum ea, quae plus semper distant.
Quaesitum Quartum. Cur coeli motus magis in vnam tendat partem, quam in aliam. QVoniam autem est dupli citer, in circulo mouerivt ab A, aliud quidem ad B, aliud autem ad C, quod non sint contrarij hius prius dictum est. tsed, si nihil, vt contingit, aut a casu in sempiternis esse potest: caelum vero sempiternum est, & circularis latio: propter quam naura causam ad altera fertur, sed non ad altera: necesse enim est & hoc aut principium esse, aut esse ipsius principium.
Forte igitur de quibusdam enum ciare aliquid tentare, & de omnibus & praetermittere nihil, videbitur vtique esse signum aut multae amentiae, aut multae promptitudinis. non tamen iustum est omnes similiter increpare, sed videre oportet, causam dicendi, quaenam sit. praeterea quo pacto se habeat in ere dendo, vtrum humano modo an validius. Certiores igitur necessitates quando quis fuerit assecutus, tunc gratiam habere oportet inuenientibus: nunc autem id, quod videtur, dicendum est. Si enim natura semper facit eorum, quae fieri possunt, quod optimum est, est autem quemadmodum earum, quae super recta fiunt, lationum ea, quae ad eum, qui sursum est, locunm. honorabilior (diuinior enim est locus, qui sursum est, eo, qui deorsum, eodem modo & quae ad ante fit ea, quae ad post: siquidem sic sehabent & dextrum, & finistrum, quemadmodum dictum est prius, Attestatur etiam dicta dubitatio quod habet prius, & posterius. haec enim causa soluit dubitationem. si enim se habet quam potest optime, haec vtique erit causa eius, quod dictum est. optimum enim est moueri simplici motu, & incessabili, & hoc ud id, quod honorabilius est.
Quesitum Quintum. Celestium corporum motus esse aequales. DE motu autem ipsius, quod Bregularis sit, & non irregularis, deiceps post eaquae dicta sunt, erit percurrendum. dico autem hoc de primo coelo, & de prima latione. in iis enim, quae subter sunt, plures iam lationes conuenerunt in vnum. Si enim irregulariter mouebitur, manifestum est quod intensio erit, & status, & remissio lationis. Omnis enim irregularis latio & remissionem habet, & intensionem, & statum. Stat autem est autem vnde fertur, aut quo, aut in medio. vt forte iis quidem, quae secundum naturam mouentur, quo feruntur: iis autem, qui praeter naturam, vnde: proiectis autem in medio. Circularis autem lationis non est autem vnde, aut quo, aut medium. neque enim principium, neque finis, neque medium est ipsius simpliciter: tempore enim sempiterna est & longitudine simul ducta, & minime intersecta, quare, si non est lationis ipsius status, neque irregularitas erit. irregularitas enim fit propter intensionem, & remissionem.
Praeterea, quoniam omne, quod mouetur, ab aliquo mouetur, Tnecesse est motus irregularitatem fieri, aut propter ipsum mouens, aut propter id, quod mouetur, aut propter am bo. siue enim ipsum mouens non eadem virtute moueat, siue id, quod mouetur, alteretur, & non permaneat idem, siue ambo muten tur, nihil prohibet irregulariter moueri id, quod mouetur. Nihil autem horum possibile est circa coelum fieri. nam id, quod mouetur, ostensum est quod primum est, & simplex, & igenerabile, & corruptibile, & omnino immutabile. ipsum autem mouens multo magis rationabile est esse tale. primum enim primi, et simplex simplicis, & incorruptibile, & ingenerabile in corruptibilis, & ingenerabilis motiuum est. Quoniam igitur id, quod mouetur, non mutatur, cum sit corpus, nec id, quod mouet, mutabitur, incorporeum existens.
Quare & lationem impossibile est irregularem esse. Etenim, si fit irre gularis, aut tota mutat, & quandoque quidem fit velocior, quandoque autem tardior rursus, aut partes ipsius. Partes igitur quod non sunt irregulares manifestum est. iam enim facta suisset distantia astrorum in infinito tempore, hoc quidem velocius moto, hoc autem tardius. non videt autem vllum distantiis aliter sese habere. At vero, neque totam contingit mutari. remissio enim vnius cuiusque sit propter impotentiam: impotentia autem, praeter naturam est: etenim omnes impotentiae, quae in animalibus insunt, praeter naturam sunt, vt senectus, & decrementum: tota enim fortasse animalium constitutio ex talibus constat, quae differunt propriis locis nulla enim partium suam habet regionem. Si igitur in primis id non est, quod praeter naturam est (simplicia enim sunt, & immista, & in propria regione, & nihil est ipsis contrarium) neque vtique impotentia erit, quare, neque remissio, neque intensio. si enim intensio fuerit, & remissio.
Praeterea & irrationabile est in finito tempore impotens esse id, quod mouet, & rursus alio infinito potens. N iliil enim esse videtur infinito tempore praeter natutam: impotentia autem praeter naturam est. neque aequali tempore praeter naturam, & secundum naturam, neque omnino po tens, & impotens. necesse autem est, si remittatur motus, infinito remitti tempore. At vero neque intendisemper, aut rursus remitti possibile est. infinitus enim vtique erit, et indeterminatus ipse motus. omnem autem ex aliquo in aliquid esse diximus, & determinatum.
Amplius, si quis accipiat esse aliquod tempus minimum, quo non contingit in minori moueri coelum (vt enim neque ambulare, neque citharizare in quouis tempore possibile est, sed est vniuscuiusque actionis determinatum minimum tempus in non excedendo, sic neque moueri coelum in quouis tempore possibile est. Si igitur hoc verum sit, non erit vtique semper intensio lationis. si autem non erit intensio, neque remissio. similiter enim ambo, & alterum, si eadem intenditur velocitate, aut maiori, & infinito tempore.
Reliquum est itaque dicere vicissim inesse motui velocius ipsum, & tardius. hoc autem penitus irrationabile est, & sigmento simile. Amplius autem & non latere in his rationabilius est: sensibiliora enim sunt iuxta seinuicem posita. Quod igitur vnum, & solum est coelum, & hoc inge nerabile, & sempiternum, & insuper motum regulariter, hacte nus nobis dictum sit.
SVMMA TERTIA Stellarum dispositiones consyderat. Qualis sit earum substantia. Cap. I DE vocatis autem Astris consequens vtique erit, dicere, & ex quibus eal constant, & in quibus figuris, & quinam sunt ipsorum motus. Rationabilissimum itaque fuerit & ea, quae a nobis dicta sunt, consequens vnumquodque astrorum ex hoc facere corpore, in quo existit lationem habens, quoniam diximus aliquid esse, quod circulariter ferri natura natum est, Vt enim ignea dicentes esse, ob hoc dicunt, quia id, quod fursum est, corpus, ignem esse dicunt, vtpote, cum rationabile sit vnumquodque constare ex iis, in quibus vnum quodque est, sic & nos dicimus.
Calor autem ab ipsis, & lumengeneratur, attrito aere ab illorum latione. nam natura aptus est motus ignire & ligna, & lapides, & ferrum. Rationabilius igitur est id, quod est igni propinquius: propinquius autem est aer. veluti& in iis, quae feruntur, sagittis. haeenim & ipsae sic igniuntur, vt plum bei mucrones colliquescant. &, quoniam hae igniuntur, necesse est & eum, qui in circuitu ipsarum est, aerem hoc idem pati. Hae igitur, ipsae incalescunt, quia in aere feruntur, qui ob plagam motu fit ignis. eorum autem, quae sursum sunt, vnumquodque in sphaera sertur, vt ipsa quidem non igniantur, aerem autem, cum sub corporis circulariter moti sphaera existat, necesse est, cum illa fertur, incalescere, & hac maxime, qua sol extat infixus. quapropter approximante ipso, & oriente, & super nos existente, generatur calor. Quod igitur neque ignea sint, neque in igne ferantur, haec nobis dicta sint de ipsis.
Modum stellarum motus enuntiat. Cap. 2 QVoniam autem videntur I& astra transferri, & tox tum coelum, necessarium est, aut quiescentibus vtrisque fieri mutationem, aut motis, aut altero quidem quiescente, altero autem moto. Vtraque igitur quiescere impossibile est quiescente quidem terra. neque enim fierent, quae videntur. supponatur autem terram quiescere.
Reliquum itaque est aut vtraquae moueri, aut hoc quidem moueri, hoc autem quiescere. Si igi tur ambo mouebuntur, irrationabile est easdem velocitates astrorum, & circulorum esse. vnumqued que enim aeque velox erit, atque circulus, in quo fertur. videntur, enim vna cum circulis transfer¬ ri rursus in idem. accidit igitur fimul & astrum pertransiuisse circulum, & circulum latum esse sua latione, suamque pertransiuisse circunferentiam. Non est autem rationabile eandem traitionem habere velocitates astrorum, & magnitudines circulorum. circulos nihil absurdum est, sed necessarium est, proportionabiliter se habere velocitates ad magnitudines, astrorum autem eorum vnumquodque, quae in his sunt, nequaquam rationabile existit. siue enim ex necessitate illud, quod maiori circulo fertur, velocius erit, palam est quod, si transferantur astra in suos inuicem circulos, hoc quidem erit velocius, hoc autem tardius sic autem non habebunt vtique proprium motum, sed ferentur a circulis.
Si vero a casu accidit, neque sic rationabile est vt in omnibus simul & circulus sit maior, & latio velocior eius astri, quod in ipso est. Vnum enim, aut duo hoc modo sese habere nihil absurdum est: omnia autem similiter, figmento simile est. simul autem & non est in iis, quae sunt natura, id, quod fit vt accidit: neque id, quod vbique, & in omnibus est, sit a fortuna.
At vero rursus, si circuli manent, ipsa autem astra mouentur, eadem & similiter erunt absurda. accidet enim velocius moueri quae sunt extra, & velocitates esse secundum magnitudines circulorum. Quoniam ign tur neque vtraque moueri rationa bile est, neque astrum solum, reliquum est circulos quidem moueri, astra autem quiescere, & infixa circulis ferri. folum enim sic nullum absurdum accidet. celeriorem enim esse maioris circuli velocitatem rationabile est circa idem centrum infixis. vt enim in aliis maius corpus velocius fertur propria latione, sic & in circularibus. maius enim est eorum, quae auferuntur ab iis, quae ex centro, maioris circuli segmentum.
Quare rationabiliter in aequa li tempore maior circunferetur circulus. & non diuelli coelum & propter hoc accidet, & quia ostensum est totum ipsum continuum esse.
Praeterea, quoniam sphaerica sunt astra, quemadmodum & alii daunt, & nobis consentaneum dicere, ex illo quidem corpore generantibus, corporis autem sphaerici duo motus sunt per se, volutatio, & vertigo, si mouerentur astraper seipsa, altero vtique horum mouerentu. sed neutro videntur. Si enim vertigine agerentur, vtique manerent in eo dem, & non mutarent locum: quod & videtur, & omnes dicunt. Amplius autem omnia quidem rationabile est eodem motu moueri. solus autem astrorum Sol hoc facere videtur, oriens, & occidens. & iste non per se, sed ob elongationem nostri visus. visus enim porrectus onge voluitur propter imbecillitatem. quae forte causa est vt scintillare videantur stellae fixae, planetae autem, non scintillare: planetae enim propesunt, quare visus, potens existens ad ipsos peruenit, ad manentes autem tremit, propter longitudinem porrectus longe valde. tremor autem ipsius facit astri videri esse motum. nihil. enim refert moueatur visus, an id, quod videtur.
At vero quod non voluantur astramanifestum est. quod enim voluitur verti necesse est: Lunae autem semper id patens est, quod vocatur, facies, quare, quoniam ea quidem, quae per seipsa mouentur, propriis moueri motibus rationabile est: his, autem non videntur moueri: palam est quod non mouebuntur, per seipsa.
Ad haec irrationabile est nullum organum ipsis praebuisse naturam ad motum (nihil enim vt contingit facit natura) neque curam quoiddem animalium habbuisse, quae autem tam preciosa sunt despexisse. sed vitanquem ex industria abstulisse omnia per quae contingebat progredi per seipsa, & quampsecundum semouisse ab iis, quae organa ad motum habent.
Quapropter & rationabiliter vtique videbitur & totum coelum sphaericum esse, & astrorum vnum quodque. ad eum enim qui in eodem fit, motum sphaera figurarum maxime vtilis est: sic. enim vtique velocissime mouebitur, & maxime occupabit eundem locum. ad eum autem, qui in ante fit ineptis simal. nequaque enim similis est per seipsa motiuis: nihil enim depressum habet, neque eminens, vt rectilineum, sed plurimum a figura corporum, quae progrediuntur distat. Quoniam igitur oportet coelum quidem moueri eo, qui in ipso est, motu, alia autem astra non progredi per seipsa, ritionabiliter vtique vtrunque erit sphaericum. sio enim maxime hoc quidem mouebitur, hoc autem quiescet.
Manifestum est autem ex his, quod & dicere fieri his latis tu harmoniam, tanquem consonis factis sonis, lepide quidem, ac egregie ab iis, qui dixerunt, dictum est, non tamen sic sese veritas habet. Videtur autem quibusdam necessarium esse tantis latis corporibus fieri sonum, quoniam & iis, quae sunt apud nos, neque moles habentibus aequales, neque tali velocitate, qualis est Solis, et Lunae, latis. Amplius autem, tot astris multitudine, tantis que magnitudine, latis velocitate tantalatione, immensum quendam magnitudine sonum non fieri est impossibile. supponentes autem haec & velocitates ex spatiis habere consonantiarum rationes, vocemfieri dicunt harmonicam, latis circulariter astris. Quoniam autem irrationabile videbatur nos vocem hanc non audire, causam huius dicunt esse igenitis confestim adesse sonum, vt non sit manifestus ad contrarium silentium: inuicem enim vocis, & silentum esse diiudicationem, quare quemandmodum fabris ferrariis propter consuetudinem nihil videtur interesse, & hominibus idem accidere. haec autem quemadmodum dictum est prius, concinne dicunt, & mulice, impossibile est autem hoc sese habere modo.
Non enim solum hoc nihil audire, absurdum est, de quo soluere conantes causam illam afferunt, sed & illud nihil pati sine sensu. exce dentes enim soni destruunt etiam inanimatorum corporum moles: vt sonus tonitrui lapides, & corporum validissima dissipat. tot autem latis, & sono pertranseuntead eam, quae fertur, magnitudinem, multiplicem magnitudinem necessarium est & peruenire huc, & ingens esse robur violentiae¬
Sed rationabiliter neque audimus, neque pati videntur corpora violentam vllam passionem, quia nullus sit sonitus. simul autem erit & causa horum manifesta, & testimonium dictorum a nobis sermo num quod sint veri. Id autem quod dubitatum est, fecitque Pythagoreos dicere fieri consonantiam illis latis, nobis erit indicium, quaecumque enim per seipsa feruntur, faciunt sonum, & plagam: quaecumque autem in eo, quod fertur, infixa sunt, aut insunt, vt in naui partes, non est possibile sonare: neque ipsam nauim, si feratur in fluuio.
Quamuis eisdem rationibus vtique licebit dicere quod absurdum est, si tantae nauis malus latus, & puppis non facit sonum multum. aut rursus ipsa nauis mota: quod autem fertur in eo, quod non fert. facit sonum: in eoautem, quod fertur continue, & non facit plagam, impossibile est sonare.
Quare hic dicendum est, quod siferrentur corpora horum, siue in aeris multitudine fusa per vniuersum, siue ignis, quemadmodum omnes dicunt, necessarium esse vt facerent ingentem magnitudine sonum: hoc autem facto, & huc peruenire, ac destruere. Quare, quoniam non videtur hoc accidere, neque animata, neque violenta feretur lationem vllum ipsorum, veluti id, quod futurum erat, prouidente natura, quod non hoc modo sese habente motu, nihil vtique esset eorum, quae sunt, circa hic existentem locum, similiter se habens. Quod igitur sphaerica sint astra, & quod non moueantur per seipsa, dictum est.
Quaesitum Quartum, incta Auer. parapbrasim. Ostenditur causa, cur quaedam stellarum tardioris sint motus, & quaedam velocioris DE ordine autem ipsorum, quo quidem modo singula disponuntur, vt quaedam sint priora, quaedam vero posterio ra, & quomodo spatiis se habent ad seinuicem, ex iis, quae circa Astrologiam, consyderetur. dicitur enim sufficienter,
Et dicamus etiam de ordine stellarum, & expulsione earum, & d. situ cuius libet earum, quae sit prima. & quae posterior, & de remotione earum abinuicem. & iam diximus omnia ista in nostro libro, qui vocatur Astrologia.
Accidit autem secundum rationem fieri vniuscuiusque motus ipsis spatiis, vt alii quidem sint velociores, aliautem tardiores. Quoniam enim supponitur extremam coeli circulationem, & simplicem esse, & velocissimam, eas autem, quae aliorum sunt, & tardiores, & plures (vnumquodque enim contra fert coelo in suo ipsius circulo) rationabile iam est propinquissimum quidem simplici, & primae circulationi in plurimo tempore pertransire suum ipsius circulum, longissime autem distans in minimo, aliorum autem semper propinquius in maiori, longius autem distans in minori. propinquissimum enim maxime supe ratur, quod autem longissime abest omnium minime, propter distantiam, media autem secundum ratio nem iam distantiae, vt etiam ostendunt Mathematici.
Quaesitum. 3 iuxta Auer. parapbrasim. Astrorum figurae demonstrantur. FIguram autem vniuscuiusque A astrorum sphaericam esse maxime vtique quis rationabiliter existimabit. Quoniam enim ostensum est quod neque natura sunt apta moueri per seipsa, natura autem nihil absque rsatione, frustraque facit, palam est quod & figuram talem dedit immobilibus, quae minime est motiua. minime autem motiua est sphaera, propterea quod nullum habet organum ad motum. quare patet quod sphaerica vtique erunt mole. Amplius autem similiter qui¬ dem omnia, ac vnum. Luna autem ostenditur per ea, quae circa visum, quod sphaerica sit: non enim vtique fieret accrescens, & decrescens, plurimum quidem altera ex parte curua, altera concaua, aut vtrinque curua, semel autem bipartita. Et rursus per Astrologica, quia non vtique essent Solis eclipses, lunulae speciem praeseferentes, quare, si vnum est tale, palam est quod & alia vtique erunt sphaerica.
Quaesitum Quintum. Quare aliquae stellarum pluribus, aliquae vero paucioribus mouentur motibus. DVabus autem existentibus dubitationibus, de quibus merito quilibet dubitauerit, tentandum est id dicere, quod videtur, veneratione dignam esse, magis quam temeritate, reputantes promptitudinem illam, siquis propter Philosophiae sitim, etiam paruas in iis sufficientias amet, de quibus maximas habemus dubitationes. Amplius autem, cum multa sint hmoni, non minus existit mirabile, propter quam causam non semper ea, quae plus distant a prima latione, moueantur pluribus motibus, sed media plurimis. Rationabile enim esse videbitur, primo corpore vna latione lato, propinquissimum paucissimis moueri motibus veluti duobus, contiguum autem tribus, aut aliquo alio tali ordine. Nuc autem accidit contrarium. paucioribus enim Sol, & Luna mouentur motibus, quam errantium astrorum nonnulla, quanm uis longius a medio, & propinquius prino corpori sint, quam ipsa. Manifestum autem hoc de quibusdam etiam visu factum est. Lunam enim vidimus bipartitam quidem existentem, subintrasse ex astris illud, quod est Martis, quod occultatum quidem fuit secundum nigrum illius, exiuit autem secundum clarum, & lucidum. similiter at & de aliis, dicunt astris, quae dudum ea obseruauerunt a plurimis annis. Egyptum & habylonii, a quibus multam fidem habemus de vnoquoque astrorum.
Atque hoc merito dubitauerit vtique aliquis, & propter quam causam in prima quidem latione tanta sit astrorum multitudo, vt ex iis, quae numerari nequeunt, esse videatur totus ordo, in aliis autem vnum seorsum singulare, duo autem, aut plura non videantur in eadem infixa latione. De his igitur quaerere quidem bene se habet & ad eam, quae ad plura se diffundit, intelligentiam, quam uis partias habeamus causas, tantaque elongatione distemus ab iis, quaem circa ipsa accidunt, si tamen ex talibus contemplemur, nihil vtique irrationabile videbitur id esse, quod nunc dubitatur. sed nos de ipsis, vt corporibus solum, & vnitatibus, ordinem quidem habentibus, inanimatis autem omnino cogitamus. oportet autem, ac si participarent actione, & vitaexistimare: sic enim nihil, id esse videbitur paeter rationem, quod accidit.
Videtur autem optime quidem sehabenti inesse ipsum bonum sine actione: propinquissimo autem per paucam, ac vnamiis autem, quae longisme absunt, per plures. Quemandmodum in corpore. hoc quidem, neque exercitio vtens, bene habet: hoc vero, si modicum deabulauerit: huic autem & lucta est opus, & cursu, et pugna: rursus autem alii, neque quartumlibet laboranti hoc quidem adhuc inerit bonum, sed aliud aliquid.
Est autem difficile aut multa aut saepe recte agere: veluti mutos talos Coenses proijcere difficile est, sed vnum aut duos, facile. Et rursus, quando hoc quidem opus fuerit huius gratia facere, hoc autem alterius, & hoc alterius, in vno quidem, aut duobus facile est adipisci, quanto autem vtique per plura difficilius. Quapropter oportet putare & astrorum actionem esse talem, qualis animalium est, ac plan¬ tarum. etenim hic hois actiones plurimae sunt: multa aenim bonapotest adipisci, ita vt multa agat, & aliorum gratia. ei autem, quod quam optime sese habet, nihil actione est opus: est enim ipsum id, cuius gratia. Actio vero semper est in duobus, cum & cuius gratia sit, & quod huius gratia. aliorum autem animalium pauciores: plantarum autem parua quaedam, ac vna fortasse.
Aut enim vnum aliquid est, quod assequitur. quemandmodum & homo, aut etiam ipsa multa omnia praeuia sunt ad optimum ipsum. Hoc igitur habet, & particeps est optimi: illud autem peruenit, peopoe per pauca: aliud vero per multa: aliud autem ne aggreditur quidem, sed satis est ad id, quod est prope vltimum, peruenire. vt, si sanitas est finis, hoc quidem sper sanum est, aliud vero attenuatu, aliud autem cum cucurrit, & attenua tum est, aliud autem etiam alio quopiam facto currendi gratia. quare plures sunt motus.
Aliud autem non potest ad sanitatem peruenire, sed ad hoc solum, vt currat, aut attenuetur: & horum alterum finis est ipsis.
Maxime enim est optimum omnibus illum sortiri finem. si autem non semper, melius est, quanto propinquius fuerit optimo. Et ob hoc terra quidem omnino non mouetur, propinqua vero paucis motibus. non enim perueniunt ad ipsum vltimum, sed quousque diuinis simum illud principium fortiri possunt. Primum autem coelum statim fortitur per vnum motum: quae autem sunt in medio primi, ac vltimo rum, perueniunt quidem, sed per plures perueniunt motus.
Quaesitum Sextum. Cur supremi orbis plures sint stellae, & ininferioribus stella dumtaxat vna. DE dubitatione autem, quod Bin prima quidem, quae vna est, latione astrorum magna multitudo consistat, aliorum autem singulatim vnumquodque acceperit proprios motus.
Ob vnum quidem vtique quod primum rationabiliter existimauerit hoc esse. Intelligere enim oportet vitae, & principij vniuscuiusque multum esse excessum primi ad alia.
Erit autem vtique hic accidens secundum rationem. prima enim vna existens multa mouet corporum diuinorum: multae autem existentes vnum solum vnaquaeque. errantium enim vnumquodque pluribus fertur lationibus. Sic igitur, exaequat natura, & ordinem quemdam facit, vni quidem lationi multa tribuendo corpora, vni vero corpori multas lationes.
Et insuper ob hoc vnum habent corpus aliae sphaerae, quia multa corpora mouent eae, quae sunt ante vltimam, & eam, quae vnum astrum habet. in multis enim sphaeris vltima sphaera fertur innexa: vnaquaeque autem sphae ra corpus existit. Illius igitur conmune erit opus: haec. enim est propria quaeque per naturam latio.
Haec autem velut adiacet. omnis autem finiti corporis ad finitum potentia est. Sed de astris quidem circulari motu latis dictum est qualianam secundum substan tiam sint, & secundum figuram, & de latione, & ordine ipsorum.
SVMMA CVARTA de Terra. Antiquorum de loco Terrae opinionem eisuntiat. Cap, L REliquum autem est de Terra dicere, & vbi posita sit, & vtrum de iis sit, quae quiescunt, an exiis, quae mouentur, & de figura ipsius. De positione igitur non eandem omnes habent opinionem. sed, cum plurimi, qui totum coelum finitum esse aiutem, in medio iacere dicant, contra qui circa ltaliam incolunt, vocanturque Pythagorei, daunt. in medio enim ignem esse inquiunt: terram autem astrorum vnum exiitem, circulariter latam circa medium. noctem, & diemfacere. Amplius autem oppositam aliam huic conficiunt terram, quam anticlthona none vocant: non ad apparentia rsitiones, & caus quaeren tes, sed ad quasdam opiniones, & rationes suas apparentia attra¬ hentes, & tentantes adornare.
Multis autem, & aliis videbitur, non oportere terrae medij regionem assignare, fidem non ex iis, quae apparent, consyderantibus, sed potius ex rationibus. honorabilis¬ simo enim putant conuenire hono rabilissimam competere regionem. esse autem ignem quidem terra hononrabiliorem, terminum autem mediis ip sis. extremum autem & medium terminum esse, quare, ex his ratiocinantes, ipsam non putant in medio sphaerae iacere, sed magis ignem. Amplius autem Pythagorei quidem, propterea quod maxime conuenit id seruari, quod est principalissimum ipsius vniuersi, medium autem esse tale (quem louis carcerem nominant) hanc habere regionem ignem.
Tanquam medium simpliciter diceretur, & magnitudinis medium, & rei medium esset, at que naturae, quamuis quemadmodum in animalibus non idem est animalis, & corporis medium, sic existimandum est magis & circa totum coelum. Propter hanc igitur cam, nihil eos oportet turbari circa vniuersum, neque adducere carcerem ad centrum, sed illud quaerere medium ipsum quale quid est, & vbi natura aptum est esse. illud enim medium principium est, & honorabile: loci autem medium assimilatur extremo magis quam principio, quod enim determinatum est, medium est, quod vero determinat, finis et. honorabilius autem est continens, & finis, quam finitum: hoc enim materia est, iliud autem substantia constitutionis est.
Antiquorum sententiae de causa quietis, & motus terrae. Cap. 4 DE loco igitur terrae hanc Phabent quidam opinionem. Similiter autem & de quete & motu. Non enim eodem modo omnes existimant, sed quicunque quidem non in medio iacere aiutem ipsam, moueri circulariter circa medium: non solum autem hanc, sed & antichthona, quemandmodum dixim: prius. Quibusdam autem videtur & plura corpora talia posse ferri circa medium, nobis immanifesta propter obiectum terrae. Quapropter & lunae eclipses plures quam solis fieri inquiunt. eorum enim, quae feruntur, vnum quodque occultare ipsam, sed non solum terram. quoniam enim terra non est centrum, sed distat per totum ipsius hemisphaerium, nihil prohibere putant ea, quae apparent, accidere silinon habitantibus nobis in centro, sicut, si in medio etiam esset terra. nihil enim neque nunc efficere insigne per dimidium distantibus diametri. Quida autem & iacentem in centro dicunt ipsam volui, & moueri circaus semper statum polum, quemadmodum in Timaeo seriptum est.
Antiquorum sermo de ferrae figura. Cap. 4 SImiliter autem & de figura ambigitur. Aliis enim terraesse videtur sphaerica, aliis vero lata, & figura tympahio fimilis. faciunt autem indicium (quia occidens, & oriens Sol rectam, & non circularem occultationem subipsa terra facere vivetur: tanquam oporteat, si sit sphaerica, circularem fieri abscissionem) non artendentes & distantiam Solis ad terram, & circunmferentiae magnitudinem, quomodo in apparentibus paruis circulis recta apparet a longe. Propter hanc igitur apparentiam nihil ipsos non credere oportet non rotundam molem esse terrae. Sed adhuc addunt, atque dicunt, propter quietem, esse necessarium ipsam figuram hanc habere. etenim de motu, & quiete dicti modi multi sunt.
Antiquorum de causa quietis terrae dictacommemorat, & quis filorum censuerit ipsam quiescere. Cap. 4 CVbitasse igitur omnibus conltigisse necessarium est. forsitan enimus mentis fuerit irronnabilioris non admirari quo nam modo parua quidem terrae particula, si eleuata dimittatur, fertur, & manere non vult, & maior semper velocius, totam autem terram, si quis dimintat, cum eleuauerit, non vtique feratur, nunc vero quiescit tanta graui¬ tas. At vero, si quis etiam latis pticulis ipsius, anteque cadant, subtrahat tenram, ferentur deorsum nullo obsistente.
Quare dubitare quidem omnibus, vt philosopharentur, merito causa fuit. Circa autem huius solutiones, quod non magis absurdae videantur esse dubitatione ipsa, mirabitur vtique aliquis. Si enim ob haec infinitam inferiorem terrae partem esse aiunt, in infinitum ipsam radicatam esse dicentes, quem admodum Senophanes Colophonius, ne negocia habeant quaeren tes causam, Quapropter & Empedocles sic increpauit dicens. Immensum ne patent terrae ima ac largior aether. Vt frustra lingua multorum dicta fuere, Oreeffusa hominum de toto pauca videntum. Alii autem in aqua iacere. hunc enim antiquissimum accepimus sermonem, quem dixisse aiutem, Thalem Milesium: tanquam ex eo quia natans sit, ipsa maneat, quem admodum lignum, vel aliquid tale aliud. etenim horum super aerem, quidem nihil natura aptum est manere, sed super aquam.
Tanquam non eadem sit ratiode terra, & aqua vehente terram, neque enim aqua nata est manere subleuata, sed super aliquid est. Amplius autem quemadmodum aeraqua leuior est, sic & aqua terra. quare quonam modo possibile est id, quod leuius est, deorsum magis iacere eo, quod grauius est secundum naturam C Praeterea, si tota nata est manere super aquam, manife¬ stum est quod & particularum ipsius vnaquaeque. nunc autem non videtur hoc heri, sed quaelibet particula fertur in fundum. & velocius maior.
Verum videntur vsque ad aliquid quaerere, sed non quousque dubitari possibile est. omnibus enim nobis hoc consuetum est non ad rem quaestionem facere, sed ad contraria dicentem. etenim ipse in seipso quaerit, quoad non amplius habeatur ipse sibi ipsi contradicere. Quapropter bene quaesiturum, per proprias in genere instantias ad instandum idoneum esse oportet, hoc autem est ex eo, quod omnes contemplatus sit differentias.
Anaximenes autem, & Anaxago ras, & Democritus latitudinem causam nianendi ipsam esse dicunt. non enim diuidere, sed cum, qui subtus est aerem obturare, quod corpora, quae latitudinem habent, videntur facere. haec enim & ad ventos cum difficultate mobilia sese habent propter reluctan tiam. Hoc igitur ipsum facere latitudine terram ad suppositum aerem, hunc autem non habentem, quo transferatur, locum sufficientem, totum simul deorsum quiescere, quem admodum in elepsydris aqua. Quod autem possit multam grauita¬ tem ferre comprehensus, & manens aer, indicia multa dicunt. Primum igitur, si non lata figura terrae sit, propter hoc quidem non quiescet.
Quamuis quietis non latitudo causa sit ex iis, quae dicunt, sed magnitudo magis. propter coarcta tionem enim, non habens transitum, aer manet ob multitudinem: multus autem est aer, propterea quod a magnitudine multa terrae comprehenditur. quare hoc erit, & sisphaerica quidem fuerit terra, tanta autem secundum magnitudinem. manet enim secundum illorum erationem.
Omnino autem ad eos, qui sic dicunt de motu, non est de parte dubitatio, sed de toto quodam, ac vniuerso. a principio enim determinandum est, vtrum sit aliquis con poribus natura motus, an nullus, & vtrum natura quidem non est, violentia autem est. Quoniam autem, de iis determinata sunt prius, quae cunque pro ea, quae aderat, facultate habebamus, vtendum est vt existentibus. Si enim nullus natura motus sit ipsorum, neque violentus erit. si autem neque natura, neque violentia est, nihil omnino mouebitur. nam & de his quod necessarium sit accidere determinatum est prius.
Et insuper quod neque quiescere contingit. vt enim motus existit. aut violentia, aut natura, sic & quies. At vero, si est motus aliquis secundum naturam, non vtique violenta erit latio solum, neque quies.
Quare, si violentia nunc terraquiescit, & simul venit ad medium lata, propter vertiginem. hanc enim causam omnes dicunt ex ijs, quae in liquidis feruntur, & circa aerem accidunt. in his enim semper feruntur maiora, grauioraque ad medium conuersionis. Quapropter & terram omnes, quotquot coelum generant, ad medium conuenisse dicunt. Quia autem manet, quaerunt causam. Et dicunt quidam hoc modo, quod latitudo, & magnitudo ipsius causa est. Alii autem, quem admodum Empedocles, coeli latio nem circulariter circuncurrentem, & velocius latam terrae lationem prohibere: quemandmodum aqua quae in cvathis est. etenim haec, circulariter cvatho lato, cum plerumque sub aere ipso existat, tamen non fertur deorsum, nata deorsum ferri, propter eandem causam.
At, neque vertigine prohibente, neque latitudine, sed aere, quae subiit, quonam feretur: nam, si mouetur violentia ad medium, & manet violentia. secundum naturam autem necelsarium est esse aliquam ipsius lationem. Haec igitur vtrum sursum, an deorsum, an vbi est e esse enim quandam est necessarium. Si autem nihilo magis deorsum quam sursum, aer autem qui sursum est, non prohibeat eam, quae sursum fit, lationem, neque vtique qui sub terra est, prohibebit eam, quae deorsum, easdem enim eorundem necessarium est esse causas eisdem.
Amplius autem ad Empedoclem illud etiam quispiam dixerit, quando enim elementa stabant separatim per litem, quae causa ipsi terrae quie tis erate non enim & tunc vertiginem in causa esse dicet. Absurdum autem est & non intelligere quod prius quidem propter vertiginem ferebantur partes terrae ad medium, nunc autem propter quam causam omnia grauitatem habentia feruntur ad ipsam, non enim vere tigo appropinquat ad nos.
Praeterea propter quam causam et ignis sursum fertur e non enim propter vertiginem. si autem hic ferri aliquo natus est. manifestum est quod & terram existimandum est.
At vero neque vertigine graue, & leue determinatum est: sed, prius existentibus grauibus, & leuibus illa quidem ad medium veniunt, haec vero supereminent propter motum. Erat igitur, & antequam fieret vertigo, hoc quidem graue, illud vero leue. Quae quonam determinata sunt, et quo pacto sunt apta natura ferri, aut quo C in finito enim existente, impossibile est esse sursum, & deorsum: determinata autem sunt his graue, & leue.
Terram subire motum destruit. Cap. 5 PLurimi igitur circa causas has immorantur. Sunt autem, quidam, qui propter similitudinem dicunt ipsam manere, vt ex antiquis Anaximandernihilo enim magis sursum, quam deorsum, aut ad latera id ferri conuenit, quod in medio collocatum est, & similiter ad extrema sese habet. simul autem impossibile est ad contraria fieri motum. quare ex necessitate manet.
Hoc autem lepide quidem, non vere tamen dicitur. Secundum enim hanc rationem necessarium est omne, quodcunque ponatur in medio, manere, quare & ignis quie scet. quod enim dictum est, non est proprium terrae.
At vero non est necessarium. non enim solum videtur manere in medio, sed & ferri ad medium. quo enim quaeuis fertur particula ipsius, eo totam etiam ferri est necessarium: quo autem fert aliquid secundum naturam, & ibi manere secundum naturam, Non igitur propterea quod similiter sese habet ad extrema. hoc enim omnibus est commune: ferri autem ad medium proprium terrae.
Absurdum autem est & hoc quidem quaerere, cur nam terramanet in medio, non quaerere au tem cur ignis: in extremo. Nam, si & illi natura locus extremus est, manifestum est quod necessarium est esse quendam & terrae natura locum. Si autem non huic est hic locus, sed propter similitudinis necessitatem manet: quemandmodum de capillo est sermo va lide, quidem, sed similiter vndiqueextenso, quod non difrumpetur: & de esuriente, ac sitiente vehementer quidem, similiter autem & ab esculentis, & poculentis aequaliter distante (etenim hunc quiescere necessarium est: quaerendum est ipsis de ignis quiete in extremis. Mirabile autem est & de quiete quidem quaerere, de latione vero ipsorum non quaerere, propter quam causam hoc quidem sursum fertur, hoc autem deorsum ad ipsum medium nullo inpediente.
At vero neque verum est quod dicitur, secundum accidens tanmen hoc verum est, quod necessarium est manere in medio omne, cui nihil magis huc, quam illuc moueri conuenit. Sed propter hanc rationem non manet, sed mouebitur: non tamen totum, sed discerptum.
Eadem enim congruet ratio & in igne. necesse enim &, si ponatur, quiescere similiter atque terram. similiter enim sese habebit ad signorum extremorum quodcunque, attamen feretur a medio, quemadmodum & videtur ferri (nisi quid prohibeat) ad extre. mum. verum non totum ad vnum signum: hoc enim necessariunm est solum accidere ex ratione, quae de similitudine fit: sed proportionalis particula ad proportionalem extremi partem. dico autem veluti quarta pars ad quartam continentis ipsius partem: nullum enim corporum punctum est. vt autem & ex magno venire in minorem locum potest comdensatum, sic & ex paruo in maiorem, rarius factum. quare & terra hoc modo moueretur a medio, propter similitudinis rationem si non natura terrae locus iste esset. Quaecunque igitur sunt & de figura ipsius existimata, & de loco, & quiete, & motu fere haec sunt.
Terrae locum, causamque quietis eius exponit. Cap. 6. NOs autem dicamus primum, vtrum habeat motum, an maneat. Nam, vti diximus, alii quidem ipsam vnum astrorum esse faciunt, alii autem, in medio ponentes, volui, & moueri dicunt circa medium polum Quod autem impossibile sit, manifestum est sumpto principio quod, si fertur siue in medio existens, siue extra medium, necessarium est ipsam violentia moueri hoc motu, non enim ipsius terrae est: etenim particularum vnaquaeque hanc haberet lationem: nunc autem super recta omnes feruntur ad medium. quapropter, cum violenta fit, & praeter naturam, non pos¬¬ sibile est sempiternam esse: mun di autem ordo sempiternus est.
Praeterea omnia, quae feruntur latione circulari, subdeficere videm tur, ac moueri pluribus vna latione, praeter primam sphaeram: quare & terram necessarium est, siue circa medium, siue in medio posita feratur, duabus moueri lationibus. Si autem hoc acciderit, necessarium est fieri mutationes, ac conuersiones fixorum astrorum. hoc autem non videtur fieri, sed semper eadem apud eadem loca ipsius, & oriuntur, & occidunt.
Praeterea latio partium, & ipsius totius secundum naturam ad medium est vniuersi: ob hoc enim etiam existit posita nunc in centro¬
Dubitabit autem aliquis, cum idem sit amborum medium, ad vtrum ferantur ea, quae grauitatem habent, & partes terrae secundum naturam. vtrum, quia vniuersi est medium, an quia est terraet Necesse est itaque ad id, quod est vniuersi¬ etenim leuia, & ignis, quae in contrarium grauitatibus terrae ferum tur, ad extremum loci continentis medium feruntur.
Accidit autem idem medium esse terrae, & vniuersi. feruntur enim & ad terrae medium, sed secundum accidens, quatenus medium habet in ipso vniuersi medio. Quod autem ferantur & ad terrae medium, signum est, quod lata pondera ad hanc non aeque distantia ferunt, sed ad similes angulos. quare, ad vnum medium, & ilud, quod terrae est, feruntur.
Manifestum est igitur quod necesse est in medio terram esse, & immobilem, & propter dictas causas, et quia pondera, quae sursum violentia proijciuntur, ad prpendiculum rursus feruntur in idem, etiam si in infinitum vis illa proijciat. Quod igitur neque moueatur, neque ex tra medium iaceat. manifestum est ex his.
Ad haec autem manifesta est ex dictis causa quietis. Si enim natura nata est ferri vndique ad medium, quemandmodum videtur, & ignis rursus a medio ad extremum, impossibile est latam esse quancunque ipsius particulam a medio, non vim passam. vna enim latio vnius est: & simplex simplicis, sed non contrariae: quae autem a medio fit ei, quae ad medium, est contraria. Si igitur quancunque partem impos sibile sit latam esse a medio, manifestum est quod & totam adhuc impossibilius. ad quod enim pars nata est ferri, & totum illuc natum est. Quare, si impossibile sit moueri, nisi a potiore virtute necessarium vtique erit eam manere in ipso medio.
Attestantur autem his & ea, quae a Mathematicis dicta sunt circa Astrologiam. ea enim quae apparent, accidunt translatis figuris, quibus determinatus est astrorum ordo, tanquam in medio posita terra. De loco igitur, & quieteac motu, quo modo sese habent, tot dicta sint de ipsa.
Terrae Figuram, quae sit, ostendit. Cap. I IPsam autem figuram habere sphae ricam necessarium est. vnaquaeque enim particularum grauitatem habet ad medium vsque. & minor a maiori pulsa non potest intumescere, sed comprimi magis, & cede re altera alteri, donec veniat ad medium. Oportet autem intelligere id, quod diciter, perinde atque si facta esset eo modo, quo & Physiologorum aliqui factam esse dicunt. Verum illi quidem violentiam causam ponunt eius, quae deorsum fit, lationis. Melius tamen est ponere veritatem, & dicere hoc accidere propterea, quod naturam habet id, quod grauitatem habet, vt ad medium feratur. In potentia igitur existente mistura, disgregata ferebantur similiter vndique ad medium. Siue igitur similiter ab extremis diuisae partes conueniant ad medium, siue aliter sese habentes, facient idem.
Quod igitur similiter vndique ab ex tremis latorum ad medium necessarium sit similem fieri omni ex parte molem manifestum est. aequali enim omni ex parte apposito, aequa liter est necesse distare a medio extremum, haec autem figura sphaerae est. Nihil autem referet ad rationem, etiam si non vndique similiter conueniant ad medium partes ipsius. maiorem enim semper minorem, quae ante se est, propellere necessarium est, ad medium vsque propensionem habentibus ambobus, & grauiori impellente vsque ad hoc, minus pondus.
Quod enim vtique quis dubitauerit, eandem habet cum his solutionem. nam, si terra existente in medio, & sphaerica, multiplex grauitas addatur ad alterum hemisphae rium, non idem erit ipsius totius. & terrae medium. quare aut non manebit in medio, aut si, quiescet quidem, etiam non habens medium, quo & nunc moueri est nata.
Quod igitur dubitatur hoc est. Videre autem non est difficile, modicum insistentes, & diuidentes, quomodo censemus quantamuis magnitudinem grauitatem habentem ad medium ipsum ferri. manifestum enim est quod non quousque tangat centri extremum, sed oportet praeualere quod est maius, donec vtique suo ipsius medio medium ipsum acceperit: hucusque enim propensionem habet. Nihil igitur refert hoc dicere in glaeba, & parte quauis, aut in tota terra. non enim propter paruitatem, aut magnitudinem dictum est id, quod accidit, sed de omni propensionem habente ad medium. quare, siue tota alicunde ferebatur, siue secundum partem, necessarium est eousque ferri, donec vtique vndecunque similiter sumat medium, coactis minoribus a maioribus propulsione propensionis.
Siue igitur facta est, hoc necessarium factam esse modo. quare manifestum est quod sphaerica generatio ipsius: siue ingenerabilis sempermanens, eodem modo se habere, quo &, si genita, primum genita, fuisset. Et secundum hanc itaque rationem necessarium est figuram ipsius sphaericam esse, & quia omnia grauia ad similes angulos, sed non aeque distantia feruntur. hoc autem aptum est ad id, quod natura sphaericum est. Aut igitur, est sphaerica, aut natura sphaerica. oportet autem vnumquodque tale dicere esse, quale quod natura solet esse, & quod est, sed non quod vi, ac praeter naturam.
Praeterea quoque & per ea, quae apparent secundum sensum. neque enim Lunae eclipses tales haberent decisiones, nunc enim in iis, quae secundum mensem fiunt, figurationibus omnes accipit diuisiones. etenim recta fit, & vtrinque curua, & concaua. circa autem eclipses semper curuam habet definientem lineam. Quare, quoniam eclipsim patitur propter terrae obiectionem, terrae circunferentia, sphaerica existens, figurae causa erit.
Praeterea per astrorum apparentiam non solum manifestum est quod rotunda, sed & quod magnitudine non magna sit. Paruo enim facto nobis transitu ad meridiem, & vr sam, manifeste alter fit orizoncirculus, ita, vt astra, quae sunt super caput, magnam habeant mutationem, & non eadem appareant, & ad vrsam, & meridiem transeuntibus. quaedam enim in Egypto quidem stellae videntur, & circa Cyprum, in iis autem, quae ad vrsam vergunt, regionibus, non videntur. & astrorum ea, quae semper in iis, quae ad vrsam vergunt, apparent, in illis locis occidunt. Quare non solum ex his manifestum est rotundam esse figuram terrae, sed & sphaerae non magnae. non enim tam celeriter insigne quippiam faceret, translatis nobis adeo parum.
Quapropter existimantes eum, qui circa Herculeas columnas est, locum coniungi ei, qui circa Indicam, & hoc modo mare vnum esse, non admodum incredibilia existimare videntur. Dicunt autem, coniectantes etiam ex elephantibus, quod circa vtraque loca extrema existentia genus est ipsorum, tanquam extremis (quia subinuicem coniunguntur) hoc passis.
On this page