Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XI.

De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.
1

Tribus autem traditis secundum quae communiter diffiniunt animam Antiqui, alii enim maxime contulerunt in diffinitione animae, quod est movens seipsam: alii autem corpus subtilissimum aut incorporalissimum inter alia: qui autem diffinierunt per movens seipsum, tam isti quam illi fuerunt. Sed corpus subtile et incorporale ponentes animam, propter tria diversificati sunt: quidam enim non dixerunt eam esse corpus, sed tamen eam esse corpus sequebatur ex dictis eorum, sicut fuerunt illi qui dixerunt eam esse numerum vel unitates motas, quia unitates motae necessario habent situm: et ideo ipsas sequitur esse corpora vel aliquid corporis. Secundi autem fuerunt dicentes eam esse sphaeras indivisibiles. Tertii autem fuerunt dicentes eam esse harmoniam corporis: et hi tamen non directe dicunt eam esse corpus, sed corpoream formam. Haec autem omnia quas habeant contra se objectiones dubitationum, et quas habeant subcontrarietates, jam fere praeterivimus sive exsecuti sumus. Subcontrarietates autem voco, quando absque dubio rationes inducentes se habuerunt veras, licet positio eorum erronea fuerit: et ideo etiam praetereundo et abjiciendo tetigimus quae dicta sunt ab eis fere, nisi forte colligamus ea quibus diffiniunt animam, non omnia ponentes quae ipsi dixerunt. Scimus enim animam esse motivam, sed non est motiva ita quod sit mota: et scimus quod est incorporea, non tamen ita est incorporea quod sit corpus subtile, sed potius non est corpus, neque forma corporalis. Est etiam cognoscitiva, sed non ex illa causa, quod ipsa sit composita ex principiis entium. Relinquitur autem ut modo consideremus quomodo anima dicitur esse ex elementis. Quidam autem Antiquorum dixerunt quod anima ideo dicitur esse ex elementis omnium, quatenus sentiat omnia et cognoscat unumquodque entium per hoc quod est similis illi, sicut diximus superius.

2

Necessarium autem est, quod ad hanc positionem multa sequantur impossibilia. Ponunt enim isti quod anima cognoscit simile simili, tanquam ponentes in anima res similes exterioribus rebus quas cognoscit. Scimus autem quod non sola sunt in rerum natura quae vocamus elementa vel principia rerum, sed sunt multa altera ab his. Magis autem fortasse sunt infinita ad minus potentia et successione quae fiunt ex elementis, quorum unumquodque anima cognoscit propriam cognitionem habens de eorum quolibet.

3

Etsi igitur anima cognoscat et sentiat elementa ex quibus est unumquodque eorum quae fiunt ex eis: quomodo tamen cognoscet et sentiet propter hoc compositum ex illis, ut quis Deus Jupiter, vel Sol, aut quid homo, aut quid caro, aut quid os, similiter autem quodlibet aliorum compositorum ? Non enim sufficit cognoscere ex quibus est compositum ut cognoscatur compositum, sed oportet scire et ex quibus et qualibus est, hoc est, in qua proportione componantur, et quae sit ratio compositionis eorum in hoc et in illo. Non enim quolibet modo se habentia elementa componunt horum compositorum unumquodque, sed determinata ratione proportionis, et determinata compositione, quae diversificantur secundum unumquodque, sicut et Empedocles dixit quod os componitur ex quatuor elementis, ita quod ipsum humus sive terra coaptata aliis elementis in amplis poris, qui vocat diffusiones ipsius. Amplos autem dicit poros sive vasa: quia terra grossa est, et non nisi in amplis poris capi potest, et amplioribus poris indiget, quibus coaptetur quam caetera elementa. Talis autem est secundum Empedoclem proportio compositionis ejus, quod duas ex octo partibus habet terrae, cujus propria est nigredo, et quatuor ex octo dedit Vulcano sive igni qui est res sicca calida, ut dixit Empedocles, et ideo vincentibus proprietatibus ignis super proprietates terrae, ossa sunt facta sicca et dura. Unam autem proprieta tem ex octo dedit aquae, et unam aeri. Si igitur unumquodque aliorum similiter sic habet determinatam proportionem et compositionem, ex qua oportet ipsum cognosci si per suum simile cognosci debeat, tunc nihil profecto est dicere elementa esse in anima, nisi rationes proportionum quibus componuntur res inesse dicantur, et nisi etiam realiter in anima esse ponatur ipsa rerum compositio: et hoc oportet ideo, quia dicunt quod anima cognoscit unumquodque quod est simile secundum rem et naturam. Os igitur et hominem non cognoscet, nisi et haec inesse dicantur. Quod autem impossibile est omnia entia simplicia et composita esse in anima, non oportet nos hic dicere per rationem et syllogismum, cum hoc per se manifestum sit cuilibet. Quis enim vel idiota vel insanus dubitabit unquam, si est in anima aut lapis aut homo secundum essentiam lapidis aut hominis ? Similiter autem est de bono et non bono, et de vivo et non vivo, et de unoquoque aliorum.

4

Amplius autem cum ens dicatur multipliciter, significat aliud quidem substantiam sive hoc aliquid secundum diversitatem praedicamentorum. Quaeramus igitur utrum ex omnibus illis erit anima, aut non ? Quod autem non sit ex omnibus, videtur ex hoc quod anima ponitur esse ex elementis, et non sunt aliqua elementa quae sint communiter omnium praedicamentorum. Quaeramus igitur utrum ex his solis est quaecumque sunt elementa substantiarum ? et si hoc detur, tunc quaeramus quomodo cognoscit quidditatem aliorum generum et uniuscujusque quid est in generibus in illis, cum dicant quod non cognoscetur nisi simile sibi simili: tunc enim nihil in se habet quod sit simile his quae sunt in aliis generibus: oportet igitur quod aut dicant animam non cognoscere res aliorum generum, aut quod dicant quod sunt diversa principia et elementa uniuscujusque generis, et quod anima constat et componitur ex omnibus illis: erit igitur anima secundum hoc in parte qualitas, et in parte quantitas, et in parte substantia et sic de aliis praedicamentis, et erit essentialiter quodlibet praedicamentum, et non accidentaliter, quia non est praedicatio accidentalis quando quantitas vel qualitas praedicatur de aliquo quod constitutum est ex principiis quantitatis vel qualitatis: sic quando dicitur de linea quod est quantitas, vel de colore quod est qualitas. Sed impossibile est animam quantitatem vel qualitatem esse, quia ab omnibus supponitur fere quod anima est substantia: et impossibile est quod id quod est substantia, constituatur ab elementis qualitatis vel quantitatis: quin potius quantitas constituitur ab elementis quantitatis, et qualitas ab elementis qualitatis: neque aliquid fit unum essentialiter ab elementis substantiae simul, et ex elementis aliorum praedicamentorum. Accidens enim est in substantia, non sicut quaedam pars quidditatis ejus, sed sicut dispositio quae potest inesse et non inesse. Haec ergo hujusmodi altera inconvenientia sunt, quae contingunt his qui dicunt animam esse ex omnibus entibus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XI.