Text List

CAPUT IX.

CAPUT IX.

Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

Reliquae autem partes animae praeter intellectum, et quae conjunctae sunt intel lectui, sicut ratio, et voluntas, et deliberativa, et electiva, vel eligentia, manifestum est quod non sunt separabiles a corpore : tamen ab invicem differunt ratione et diffinitione, et similiter differunt a corpore. Necessarium autem, quod sensitiva et opinativa differant ratione, cum actus istarum virium essentiales differentes sint, sicut sentire, et opinari. Similiter autem est de qualibet aliarum potentiarum quae dictae sunt.

Quod autem in quibusdam animalium insint omnes potentiae : quaedam enim non habent nisi quasdam, et quaedam unam solam, scilicet vegetativam : et in hoc est differentia animatorum ab invicem : per hoc enim dicimus ea quae animata sunt, ab invicem differre : et propter quam causam hoc contingat, posterius dicemus, ubi determinabimus de perfectis et imperfectis animalibus. Similiter autem manifestum est, quod animalium quaedam habent omnes sensus, quaedam vero unum solum habent, scilicet tactum.

Sed hoc quod hic dicendum est, quod in omnibus potentiis quibus exercentur operationes vitae, semper quo vivimus, dicitur dupliciter, sicut etiam dupliciter dicitur quo scimus et quo sanamur. Dicimus enim interrogati, quo scimus ? quoniam anima scimus : et aliquando dicimus, quoniam scientia scimus ; utroque enim istorum dicimus nos scire. Similiter autem interrogati, quo sanamur ? dicimus, quoniam sanamur sanitate, et quod sanamur oculo vel pectore. Sed quando dicimus quod scimus scientia, vel sanamur sanitate, significamus formam et actum primum, et id quod est ratio scientiae vel sanitatis in eo quod suscipit scientiam vel sanitatem. Activarum enim formarum actus est in patien te, hoc est, suscipiente, et disposito ipsius : et ideo omne quod est actus formae cujuslibet, est in eo quod disponitur et formatur per formam illam, cujus actus proprius est esse quod est ab ipsa forma. Cum autem dicimus quod sanamur pectore, vel scimus anima, significamus id quod disponitur scientia vel sanitate, in quo est actus illarum formarum : sed tamen oportet quod tale sit suscipiens, quod sit agens operationem, cujus principium est forma, sicut instrumentum agit. Et similiter cum dicimus quod anima vivimus, anima est actus et forma et ratio vitae et viventis corporis secundum omnia principia superius enumerata. Similiter ipsa est quo sentimus et intelligimus. Erit igitur anima species et ratio et forma corporis, et non corpus aliquod : cum forma nunquam possit esse materia, sicut in secundo Physicorum probatum est.

Cum enim tripliciter dicatur substantia, sicut in praehabitis distinctum, et hoc quidem est species et actus, et corpus et materia, et animatum quod est ex his : et ideo corpus non potest esse actus animae vel animati, sed potius anima est actus corporis.

Et propter hoc bene opinantur Philosophi illi quibus videtur, quod anima neque sit sine corpore, neque tamen sit corpus : quia in veritate ipsa non est corpus, sed est aliquid corporis, quia est actus ejus : et ideo est in corpore determinato sibi per convenientiam, et non est sicut priores Pythagorici aptabant eam, nihil determinantes in quo et quali physico corpore esset quaelibet anima. Nos enim videmus, quod non quaelibet anima accipit quodlibet corpus quodcumque contingenter et differenter, sed sibi aptatur proprium : eo enim quod est alicujus actus, debetur ei non quaecumque materia et susceptivum, sed proprium et determinatum : hoc enim est rationabile, eo quod actus activorum sunt in susceptivis propriis, in quibus nati sunt fieri ex communicatione actus et susceptivi. Manifestum est igitur, quod anima est actus quidam et ratio corporis cujusdam quod potentia vitam habeat.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT IX.