Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT X.
De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.Volentes autem nunc de potentiis particularibus determinare, quas superius diximus esse quatuor, quae sunt principia vitae, oportet primo reiterare quod diximus, quod scilicet quibusdam animatis illae omnes insunt, aliis vero non insunt, nisi quaedam illarum, et quibusdam non inest nisi una sola. Potentias enim vocamus animae partes magis principales, quae sunt vegetativum, sensitivum, motivum secundum locum et intellectivum. Plantis autem de his potentiis vitae non inest nisi vegetativum. Alteris autem, sicut animalibus, inest hoc et sensitivum et appetitivum: quoniam aliquis appetitus inest his quae habent sensum. Appetitus enim est desiderium quoddam, ex quo consequitur sicut ex causa voluptas et ira. Animalia enim ad minus habent unum sensum qui est tactus: et, sicut diximus, quibuscumque inest sensus tactus, illa tactu sentiunt conveniens et inconveniens, ex quibus causatur laetitia quae est sensus convenientis, et tristitia quae est sensus disconvenientis. Quibuscumque autem inest laetitia et tristi tia, in illis est cupiditas sive desiderium. Cupiditas enim nihil aliud est nisi appetitus ejus quod est dulce secundum naturam: dulce enim judicatur, quod est delectabile secundum naturam.
Adhuc autem omnia indigentia restaurare deperditum in natura corporis oportet accipere alimenti sensum, qui est tactus. Oportet enim, quod eisdem omnia nutriantur ex quibus sunt, sicut diximus in libro Peri geneseos. Sunt autem ex calido et frigido humido et sicco. Igitur sensus alimenti est sensus, per quem sentiuntur dictae alimenti qualitates et differentiae. Sensus autem tactus est sentiens istas differentias. Oportet igitur quod sensum tactum habeant omnia animalia: quia in illis propter mollitiem partium, de facili fit multa deperditio, quae non fit in plantis propter partium duritiam et caloris naturalis debilitatem, qui quasi nihil consumit in eis, sed dividit tantum et penetrat, ut ingressum accipiat nutrimentum: propter quod deficiente alimento famescunt et sitiunt animalia naturaliter omnia: quoniam alimentum non fit nisi calido penetrante, et juvante digestivam et alterativam cibi, et sic quod restauratur, additur loco deperditi. Et ideo fames est desiderium calidi et sicci cibi. Quia autem siccum non per se fluit ad membra, neque per se impressibilis est formae membri, ideo oportet habere humidum quod sit quasi cibi vehiculum, et deferat ipsum, et faciat ipsum figurabile specie membri quod alitur. Si autem hoc humidum esset cum calido, tunc calidum consummaret partem humidi, et diminueretur adjuvamentum vehendi cibum: et ideo sitis appetit naturaliter frigidum et humidum in potum. Fames ergo et sitis duae sunt partes naturalis appetitus, siccis enim et humidis: et cum omnia famescant animalia, et sitiant, om nia animalia, habent appetitum naturalem eorum quae alunt, quae sunt calidum et humidum et frigidum et siccum: et constat quod horum non est aliquis sensus praeter tactus: omnia igitur animalia habent tactum et talem appetitum naturalem. Sensus autem alius non est alimenti nisi per accidens, secundum quod sonus vel color judicat alimentum esse prope vel longe: et ideo nullum alterius sensus objectum alit, nisi objectum tactus: odor enim est spirituale, et non incorporatur, sicut dicemus in libro de sensu et sensato. Sed humor qui Latine sapor dicitur, Graeci enim humores sapores vocant, ille est aliquid tactus: quia sapor proxima sequela est complexionati ex qualitatibus primis: non tamen sapor ut sapor alit, sed potius humidum et siccum et calidum et frigidum, sicut diximus: et hujus causa est, quia nihil alit, nisi quod potest assimilari ei quod alitur: nihil autem assimilatur ei, nisi quod similiter compositum est ex elementis, et ex calido, frigido, humido, et sicco: eo quod omnis complexio, ut peritiores medicorum dicunt, quamdiu est in bona habitudine secundum naturam, appetit sibi simile: corrupta autem aliquando appetit contrarium, sicut febre aestuans appetit aquam ut exstinguat sitim. Patet igitur quod animalis animalia habent tactum necessario, et appetitum naturalem eorum quae mixta sunt ex qualitatibus tactus: et hoc ostenditur per famem et sitim.
De omnibus autem his sigillatim certificandum est posterius. Nunc autem in tantum dictum sufficienter, quod omnibus animalibus tactus habentibus sensum etiam appetitus inest necessario. De phantasia autem et arte practici intellectus, et imaginatione nunc quidem non est manifeste aliquid dictum, sed de his omnibus in sequentibus prosequemur. Quibusdam autem cum sensu inest principium vitae, quod est motivum secundum locum: et haec sunt illa quorum cibus a terra non sufficienter praeparatur, et habent os secundum figuram. Alia enim immobilia existentia, figuram oris non habent: eo quod radices quibus terrae infiguntur, ori habent similes, sicut plantae: et ideo cibus eorum sufficienter in terra praeparatur: propter talia etiam ventres non habent, neque loca per quae emittatur egestio impuri cibi. Quibusdam autem cum dictis potentiis inest etiam intellectivum, sicut hominibus, et si forte appareat aliquod genus hujusmodi animalium alterum aut honorabilius quam homo in mortalium natura. Et hoc dictum est propter quosdam dicentes quaedam intellectualia animalia esse daemones regionem lucis in aere habitantes, sicut dixerunt Platonici, qui tamen veritatem non habent: sed hic de his non intendimus, et ideo sub dubio dicimus si quid appareat homine honorabilius. Sed quod hic nos habemus determinare, hoc est de partibus animae, et quam habent ad invicem et ad animam comparationem.
On this page