Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IV.
De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.Sunt autem quidam qui non omnium elementorum virtute fieri dicebant alimentum, sed virtute ignis tantum, et similiter augmentum: cujus assignabant rationem, quia ignis solus inter omnia corpora et alitur virtute propria et augmentatur. Alitur enim, in quantum educit subtile humidum de calefactis, et convalescit et sustentatur in ipso: augetur autem, in quantum incremen tum accipit suae quantitatis per appositionem cremabilium: et propter hoc dicunt quod ignis etiam haec duo in omnibus operatur animatis. Et hi quidem adhuc aliis duabus rationibus sunt inducti, quarum unam esse dicebant, quia videbant ignem non nutritum perire per continuam suae materiae perditionem. Evolant enim ascendendo semper materiales partes ignis, et contendunt superius. Cum igitur sic continue deperdatur, indiget deperditi restauratione. Non autem deperditum restauratur nisi per nutrimentum: oportet igitur quod ignis nutriatur. Si quis autem eis dixit quod ignis naturaliter movetur sursum, et ideo partes suae materiales evolant ex ipso naturaliter: dicebant hoc esse non posse, propter hoc quod nihil corrumpit seipsum, nec naturaliter intendit suiipsius corruptionem: ignis autem corrumpitur per hoc et destruitur, quod paulatim evolant ex ipso partes materiales suae: ergo non naturaliter emittit eas, sed per aliquid corrumpens: erit igitur etiam naturale nutrimentum ipsum salvans et deperditum restituens. Alia autem ratio istorum fuit, quia dicebant augmentum fieri per hoc quod additur aliud corpus intrans in poros ejus quod augetur, et nihil esse ita porosum sicut ignem, propterea quod siccissimus est et perspicuus: ex siccitate enim continet poros, perspicuitas autem multitudinem ostendit pororum.
Haec autem non sunt vera in toto: verum quidem enim est non fieri alimentum sine calore ignis, sed calor ille instrumentalis est, et non primum efficiens, et ideo est concausa et non causa principalis. Operatur enim in alimentum non species ignis, sed species vivi corporis et virtutis animae, sicut superius diximus: et ideo non alterat ad speciem ignis, sed carnis, vel ossis, quae sunt species organorum animae. Cujus signum est, quia augmentum ignis in quantitate interminatum est: tantum enim augetur, quantum est cremabile appositum igni. Sed omnium animatorum quae constant in figura et quantitate, certa est quantitas in qua salvatur forma illius speciei, et est ratio magnitudinis in maximo et in minimo, in qua stat, et extra quam non salvatur species: et augmentum habet terminum quod est quantitas organorum, quae sufficit operationibus virtutum et potentiarum: ergo aliud est principium augmenti in animatis, quam sit virtus ignis: hanc autem vocamus animam, quae talem ponit augmento suo terminum: haec enim magis sunt rationis, hoc est, formae quae dat esse et rationem, quam materiae, hoc est, quam alicujus virtutis materialis vel corporeae, sicut est calor ignis. Alia autem ratio qua Avicenna improbat sententiam istam est, quod ignis quando nutrit et auget, non nutrit et auget nisi seipsum: anima autem vegetabilis neque nutrit, neque auget seipsam, sed potius corpus.
Rationes autem quas inducunt non difficile est solvere. Dicimus enim quod ignis non proprie nutritur, neque augetur. Id enim quod convertitur in ignem, non ingreditur in ignem, neque ingreditur in ipsum ut cuilibet parti addatur et uniatur, sed diffunditur ignis per generationem formae ignis in materia aliena. Et quod dicunt quod attrahit subtile humidum ex cremabilibus, et quod illo cibatur, dicendum quod non ad hoc attrahit ut illo cibetur, sed potius ut in illo generetur tanquam in prima materia. Non enim attrahit, nisi quia calefacit et subtilizat: et tunc calor facit ipsum ebullire ad superficiem corporis, cujus illud fuerat humidum: et ibi fumat et fit flamma: deberet autem attrahi in omnes partes ignis antequam inflammaretur si esset nutrimentum ignis. Patet igitur quod illud est proprie generatio ignis et non nutrimentum. Quod autem dicunt in igne fieri deperditionem secundum materiam, dicendum quod accidit hoc igni in quantum est in loco alieno: per hoc enim materiae partes igni plus similes evolant intendentes ire ad locum proprium, sed extinguuntur ab aere circumstante: et sic fit continua ignis deperditio: neque intendit per hoc suam corruptionem, sed potius melius salvari et convalescere in loco proprio: et sic fieret si non impediretur: et ideo non intendit ignis secundum naturam restaurare illud deperditum, sed potius per inflammationem multiplicare suam speciem in materia aliena, sicut diximus. Quod autem objiciunt de poris et vacuo, ostendimus nihil esse in primo de Generatione et Corruptione. Exclusis autem sic falsis opinionibus et erroribus Antiquorum, loquemur de qualibet potentia vegetabilis animae, ostendentes quae sit quaelibet ipsarum, et quam habent ad invicem et ad animam vegetabilem comparationem.
On this page