Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT V.

De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

1

Quoniam autem haec potentia animae quam vocamus nutritivam, est vegetativa individui et generativa per multiplicationem individuorum in specie, oportet nos secundum praedictam doctrinam prius loqui de nutrimento. Opere enim quod est alimenti opus, determinatio fit circa alias potentias animae vegetabilis: eo quod augmentativa et generativa operationem quamdam alimenti recipiunt. Est igitur alimentum quasi objectum unum tribus potentiis animae vegetabilis praevium.

2

Primum autem quod de alimento quaerendum occurrit, est, utrum alatur contrarium contrario, vel simile simili ? Videtur enim quibusdam quod contrarium alatur contrario, sed non omne contrarium alitur a quocumque contrario, sed solum illo contrario alitur aliquid contrarium, quando contraria non solum generari possibile est ex alterutris, sed etiam augmentari unum ex alio. Multa enim generantur contrariorum ex alterutris, non tamen omnia contraria fiunt ex omnibus, sicut diximus in primo libro Physicorum. Et eorum quae generantur ex invicem, non omnia augent se invicem, sicut quando sanum generatur ex laborante, non augetur, neque alitur unum ex alio: et ut universaliter dicatur, cum contraria sint quae sunt potentia et actus ad invicem in generibus omnibus, ea quae sunt unius generis contraria, generantur ex invicem, sed non augetur neque alitur unum ex alio, nisi sint contraria in genere substantiae tantum accepta. In illis enim unum substantialiter potest converti in substantiam alterius: et ideo unum potest alere et augere alterum.

3

Sed adhuc observandum est, quod neque illa eodem modo se habent ad invicem, quod scilicet utrumque alat reliquum, et e converso: et hoc scimus ex dictis Antiquorum, qui dixerunt de simplicibus corporibus, quod aqua alit ignem, et non e converso ignis alit aquam. Et licet falsa sit eorum suppositio, tamen verissima ratione fuerunt inducti. Viderunt enim quod nihil aliud alit, nisi quod recipit speciem et formam ejus quod alitur ab ipso. Humidum autem inter omnia prima solum videbant facile recipere formas et species aliorum corporum quae ei imprimuntur: et ideo dixerunt hoc solum esse alimentum. Et haec ratio cogit, quod omne alimentum oportet humidum esse secundum actum, licet forte potentia sit alterius qualitatis. Viderunt etiam quod omne quod alitur, speciem et formam suam imprimit ei quod alit ipsum. Nihil autem adeo potest esse sigillativum formae suae, sicut calidum et siccum: quia calidum penetrat, et siccum retinet acumen quod dat ei calidum: et ideo solum ignem nutriri dixerunt. Patet igitur quod licet non verum dixerint in hoc quod aqua alat ignem, tamen causa propter quam illud dixerunt, est verissima: et ex veritate quae est in dicto eorum isto, accipitur quod non aequaliter se habent contraria ad invicem, quorum unum alit, et alterum alitur, quod utrumque scilicet ab altero et ali possit et alere reliquum. Alens enim in eo quod est alens, oportet quod sit in actu humidum susceptibile formae et speciei ejus quod alitur. Id autem quod alitur, est habens virtutem quae formam corporis quod alitur et membrorum ejus sigillat in ipso: et ideo indiget instrumento quod est calor naturalis, et aliis virtutibus sibi subservientibus, de quibus infra dicemus. Distinctio autem quae est inter alens et id quod alitur inter corpora animata, in solis simplicibus deprehenditur, sicut diximus, quod ignis alitur et aqua alit: et non ita videtur in compositis: propter quod composita ab excellentiis primarum qualitatum sunt remota, et ita non videntur esse in actu humida, neque in actu adeo sicca, quod possint ita evidenter habere proprietates alentis et aliti, quemadmodum simplicia.

4

Haec autem quae diximus habent dubitationem: eo quod quidam videntes alimentum uniri ei quod alitur, nihil autem uniri alii, nisi quod similitudinem habet in forma ad ipsum, dicunt non augeri vel ali contrarium contrario, sed potius simile simili. Aliis autem, de quibus praediximus, videbatur ali contrarium contrario, tanquam impossibile sit ali simile simili. Et pro se inducunt rationem, quod omne alimentum mutatur et decoquitur decoctione calidi et humidi: et sic alimen tum omne mutatur. Mutatio autem omnis, aut est de contrario in contrarium, aut de contrario in medium, quod comparatum contrario est contrarium: ergo non alitur nisi contrarium contrario.

5

Adhuc autem omne alimentum patitur ab eo quod alitur, et non e converso: contraria autem sunt quae patiuntur ab invicem: patitur enim decoctionem et assimilationem, cum omnis decoctio sit completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus qualitatibus aut passionibus, sicut habitum est in quarto Meteororum. Non tamen patitur id quod alitur ab alimento, sicut neque instrumentorum domus aliquid patitur a materia ex qua fit domus, sed potius materia patitur et transmutatur ab ipso in domus formam. Ita et alimentum transmutatur in formam ejus quod alitur, et non e converso. Instructor autem domus non habet mutationem nisi illam quae est ex otio ad agere, sive actus primi ad secundum, sicut scientem dicimus mutari quando actu fit considerans: ita etiam animae virtus quae nutritiva vocatur, mutatur quando de nutriente secundum potentiam, efficitur nutriens in effectu. Et forte hoc nunquam est, quia in talibus virtutibus superius diximus animam magis fore actum secundum quam primum, et potius assimilari vigiliae quam somno: forte enim semper nutrit, etsi non semper nutrimentum ab extrinseco querat quaerat: quia semper aliquid agit circa nutrimentum, aut dissolvendo, aut alterando, aut attrahendo, aut uniendo membris. In determinando autem istam quaestionem magnam habet differentiam, utrum nutrimentum sit quod ultimo est quando unitur membris, aut quod primo quaerit ut nutriat antequam alteretur et assimiletur, aut utrumque: quoniam si consideremus nutrimentum secundum actum, hoc est, quod potest perficere nutrimenti operationem per hoc quod movetur ad membra et unitur membris, sine dubio tunc id quod ultimo assimilatum est membris, est nutrimentum. Si autem nutrimentum accipiatur secundum potentiam, quod scilicet potest per suam substantiam fieri nutrimentum, tunc nutritur contrarium contrario: et ideo non coctum adhuc est contrarium, coctum autem simile: et ita utrumque praedictorum contingit dicere, et quod contrarium contrario, et quod simile simili alitur: et ideo manifestum est quod utrique quodammodo recte et non recte dicunt.

6

Quoniam autem, sicut supra ostendimus, nihil alitur proprie quod non habet animam, oportet animatum esse corpus quod alitur, et animae potentia in alimentum agere, et non virtute elementali simplici. Alimentum igitur animati corporis per se est, et non secundum accidens: virtutibus autem elementalibus non attribuitur nisi per accidens, hoc est, in quantum sunt instrumenta animae: et sic qualitates elementales sunt concausae et non causae alimentali alimenti, sicut supra ostendimus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT V.