Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.Empedocles autem loquens de motu nutrimenti ad partes et membra ejus quod aliter non bene dixit, addens dictis suis augmentum accidere plantis: deorsum quidem, propter id quod terra sic fertur naturaliter deorsum: sursum autem, propter ignem qui movetur sursum. Et fuerunt rationes inducentes Empedoclem praecipue tres, quarum una est: quia videbat motum nutrimenti esse naturalem, et naturalem habet finem determinatum in natura: tractum autem esse motum violentum, sicut manifestum est ex VII Physicorum: et ideo ne diceretur nutrimentum trahi ad membra per virtutem membrorum, dixit quod naturaliter movetur ad illa per naturalem motum elementorum, quae commixta sunt in alimento. Alia vero ratio est, quia videmus elementa per aliquem suum actum remanere immixta: et ideo dicebat quod etiam suos motus naturales retinebant. Tertia ratio fuit, quia in omni animato videbat membra inferiora habere nutrimentum grossum et terrestre, superiora autem habere alimentum subtile et calidum. Similiter autem in senibus, in quibus deficit calor, videbat inferiora membra plus nutriri quam superiora: et in juvenibus, in quibus est multum calidum, membra superiora plus nutriri quam in feriora, quia in eis calor ignis multam ad se trahit materiam, et illa multiplicata multum elevatur sursum, et parum deorsum. Eadem autem causa est, quod in mulieribus membra inferiora multum augentur, sicut crura, et nates, et membra superiora habent gracilia, sicut brachia et humeros: quia frigiditas vincens in eis ingrossat nutrimentum, quod ponderositate sua trahitur inferius. Videbat nihilominus in omni nutrimento dominari aquam et terram, et ideo putabat haec non moveri sursum, nisi prius essent conversa in ignem vel ignita. Haec igitur sunt quae induxerunt Empedoclem. Errabat autem Empedocles dupliciter. Uno quidem modo, quod non bene accepit intentionem ejus quod est superius, et intentionem ejus quod est inferius: quia non idem est sursum et deorsum animati corporis et mundi: quia in mundo sursum et deorsum differunt et opponuntur situ tantum, sed in corporibus animatis differunt figura membrorum et officio. In omni enim animato dicimus quod caput est superius corporis ejus, et tamen videmus quod bestiarum caput est pronum in terram, et non rectum, nisi solius hominis, sicut Ovidius dixit de Deo, quod "Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus."
Si ergo sic figura et officiis in corporibus animatis distinguuntur sursum et deorsum, tunc cum planta radices habeant ori animalium per officium similes, radix erit in plantis sursum, et rami erunt deorsum: quia non idem erit sursum in deorsum quod in mundo est sursum et deorsum: quia, sicut diximus, positiones istae in corporibus animatorum dicuntur eaedem vel similes diversae secundum opera, et non secundum situm mundi.
Adhuc etiamsi concesserimus Empedocles quod idem sit mundo superius et corporibus animatis, nos videmus quod quaelibet pars nutrimenti fertur in contraria loca: quia fertur sursum et deorsum ubicumque sunt membra: talis enim motus non potest esse a virtute elementali. Si enim illa sint simplicia, habebunt motus simplices. Si autem composita, praevalebit motus dominantis in mixto. Oportet igitur quod motus iste sit ab alia virtute quae non est elementalis, neque consequens commixtionem elementi: hanc autem vocamus animam: ergo erit ab anima. Aliter enim evellerentur a se invicem quae in contraria loca feruntur, et praevaleret dominans elementum. Universaliter autem nunquam evelluntur quando diu vivit planta vel animatum. Continens igitur ea non est elementalis virtus: et hanc, ut diximus, vocamus animam.
Rationes autem moventes Empedoclem non sunt difficiles ad solvendum. Ostendimus enim in VII Physicorum duplicem esse tractum: unum quidem in quo trahens per virtutem, quae omnino extrinseca est, trahit id quod trahit, et tractus iste est violentus. Alius autem est quando trahens aliquid suae virtutis generat in tracto, quae virtus innata in tracto facit ipsum moveri ad trahens, sicut trahitur ferrum a magnete, et hic tractus est naturalis. Sic trahitur cibus ad membra: eo quod virtus membri generatur in cibo, quae agente in se membro continue reducitur ad actum: et per illam alimentum movetur ad membrum sicut ad locum suae formae et speciei, in qua complementum accipit illius virtutis quae generata est in ipso per actionem animae quae est actus membrorum. Cum autem haec virtus non sit elementalis, sed animae quae est actus membrorum, constat quod naturaliter movetur, vel potius, si ita liceat loqui, animaliter movetur ad membra, et non per virtutem aliquam elementalem. Et quod dicit elementa aliqualiter remanere in mixto cibo, non juvat ad suae opinionis assertionem: quia elementa materialia efficiuntur, et virtus animae alimentum assimilans efficitur formalis et movens. Quod autem dicit grossius et terrestrius esse nutrimentum inferiorum membrorum, non generaliter est verum. Membrorum enim terrestrium, sicut sunt ossa, nutrimentum est terrestre: et membrorum aquaticorum, sicut est cerebrum, nutrimentum est aquaticum: et ossa sunt superius et inferius corpore, cerebrum tantum superius. Sed verum est quod in senibus et in mulieribus frigidis plus nutriuntur inferiora membra quam superiora, propter caloris defectum: quia calor est instrumentum animae, et deficiente instrumento, aut nullae fiunt operationes artis, aut non bene fiunt: sed ex hoc non probatur quod fiat nutrimentum virtute elementali, sed potius virtute animae cum aliquo defectu instrumenti: quia, secundum Empedoclem, nihil deberet de nutrimento in talibus ferri sursum, sed totum deorsum. Sic igitur patet quod non vere dixit Empedocles.
On this page