Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XV.
Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.Ex his autem quae dicta sunt, patet quod non bene dicit Democritus, et quicumque secuti sunt cum. Opinatus est enim quod si vacuum esset spatium inter coelum et terram, etiamsi formica in coelo moveretur, certissime aspiceretur: et hoc ideo dixit, quia putabat medium impedire visum, nec fieri per diaphanum visum, nisi per multos poros vacuos qui sunt in ipso: dixitque visum fieri extra mittendo tanquam si esset vis activa. Nos autem ostendimus, quod non fit visus nisi aliquid patiente et suscipiente visu. Ostendimus etiam quod a re materiali visa non potest immediate pati visus. Ergo relinquitur, quod medium patitur a re visa, et visus a medio spiritualiter habente species visibilium: et ideo non solum certe, sed etiam nullus omnino fieret visus in vacuo: quia non esset medium agens in oculum. Ob quam igitur causam et qualiter necesse est colorem in lumine, quod est actus lucidi, videre, sufficienter quantum ad hanc intentionem dictum est.
Scias autem quod sicut species visibilis fit in oculo, ita fit in speculo quod est tersum politum recipiens formam, et repraesentans iterato, sicut est res. Et hoc facit per duas naturas quae sunt in ipso, quarum una est perspicui politi, altera est opaci terminantis ipsum in altera superficie: tunc enim politum perspicuum recipit formam, et opacum adunat eam: et ita faceret aer, si sic esset composita. Et recolenda sunt quae in tertio Meteororum in sermone de iride dicta sunt, quod aliqui in aere spisso et humido aliquando vident facies suas ante se, et per illam eamdem naturam repraesentat speculum formam, et reflectit lumen quod portabat forma in speculum, et facit reflexio procedere ipsum in oculum a speculo: et ideo forma etiam procedit a speculo ad visum: et quando convexum est speculum, tunc fit sicut oculus, et in puncto tangitur a lumine et forma, sicut omne sphaericum tangitur in puncto a recto tangente ipsum: diximus enim supra, quod radii sunt sicut linea visualis: et propter politionem et tersionem ipsius divaricatur lumen super speculum, quando recte objicitur ei: et tunc forma in speculo aut non videtur, aut confuse videtur: sed quando res visa est in lumine et superficies speculi in obscuro, tunc bene videtur, quia de lumine tunc non plus procedit in speculum, nisi quod actu facit visibilem colorem. Quando autem speculum est planum, tunc ad totam superficiem aequaliter fit processus luminis, et ideo in illa forma totam quantitatem repraesentat: et videtur forma tanta esse, quanta est res: et quia lumen procedit ad totam illam superficiem ab inferiori et lateribus aequaliter, ideo res apparet in illo speculo in omni situ ad quem duci potest recta linea a speculo: quod non fit in eo quod est convexum: ibi enim oportet conservari locum determinatum, eo quod lineae multae contingunt sphaericum, et illae transeunt et non reflectuntur ab ipso, sicut linea contingens circulum non secat eum. In concavis autem speculis forma sigillata in uno latere, sigillatur et in altero: et quia superius rei plus habens de luminis, prius natura procedit in speculum, ideo statim illud a superiori parte proicitur in inferiore: et sic continue fit de forma rei visae: et ideo omnia quae in talibus speculis apparent, videntur inversa: et quando aspicit ibi homo, videtur mentum superius et frons inferius. Si autem in una planitie continue esset concavum et convexum, et homo aspiceret in partes ubi conjunguntur superficies, apparent ibi imagines duae, et essent conjunctae per mentum: et hoc ideo fit, quia una irradiat super aliam formam quam recipit, et superius formae unius projicit super inferius superficiei alterius, ad quam fit irradiatio: et tot modis possunt multiplicari quot valde multae facies apparent. De his autem omnibus tractandum est in perspectivis, quia et causa eorum geometricis sciri non potest: et ideo quae hic dicta sunt, propter exemplarem explanationem dicta sunt, et non ideo quia hic sunt intenta. Sed ex eis omnibus constat visum medio indigere quod sit in actu lucidum, per quod tales possunt fieri irradiationes, et quod colores non nisi in tali modo videntur.
On this page