Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XIV.
Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.Licet autem color visualis sit in lumine, ut diximus, tamen non omnia in lumine sunt visibilia quae videntur: sed illud quod videtur in lumine, hoc solum est uniuscujusque proprius color. Quaedam enim in lumine non videntur, in tenebris autem videntur: et hoc non est dictum ideo quod tenebrae aliquid faciant ad visibilitatem eorum, cum sit privatio pura, sicut jam ante dictum est: sed lucentia cum habeant lucem, in propria luce videntur, eo quod quidquid videtur, videtur secundum actum lucidi: sed quaedam quae non habent lucem in sua propria compositione, videntur in luce aliena sibi conjuncta, sicut colores. Quae autem in tenebris faciunt sensum, sunt sicut illa quae sunt ignea et alia lu centia: et hoc cum sint multis modis participantia lucem, non habent unum nomen commune, sicut quercus putrefacta, et quaedam cornua, et ossa, et capita quorumdam piscium, et squamae, et oculi animalium quorumdam, et vermiculi qui vocantur noctiluca. Sed habent magnam differentiam, quoniam quaedam eorum faciunt lucidam totam perspicui materiam, sicut sol: et quaedam non ita, sicut luna, quae non facit lumen sub tectis: et ignis minus lucet quam luna: et ea quae nominata sunt, superveniente lumine non videntur sub lucis actu, sed sub forma coloratorum. Et hoc generale est, quod semper majus lumen superveniens opprimit minus: et ideo noctiluca totum lumen amittit in die, et retinet colorem album. Propter quam causam autem haec in tenebris visibilia sunt, alia ratio est quae superius est expedita, et in libro de Animalibus prolixius tractanda.
Nunc autem hoc manifestum est, quod in lumine videtur color, et quod sine lumine non videtur: diximus enim superius, quod hoc erat esse et diffinitio coloris quod movet visum secundum actum lucidi: perfectio autem lucidi sive perspicui lumen est, et sine hoc color non videtur. Hujus autem signum est, quia si quis ponat id quod coloratum est super oculum, non videbit ipsum: et hujus causa est, quia coloratum secundum tactum non agit in aliquid nisi actione physica, quae est per principia materialia ipsius: color autem non fit in visu per actionem physicam, sed per actionem formalem et spiritualem, sicut diximus superius: et ideo indiget corpore in quo prius efficiatur spiritualis antequam in oculo generetur: et haec est necessitas quare oportet medium esse in sensu visus: oportet igitur quod color secundum actum moveat prius lucidum quod actu lucidum est: et hoc quando continuum est, usque ad videntem interposito terminato corpore movetur oculus quo sentitur coloratum.
Sed tunc est dubium, quia secundum hoc non debet aliquod visum majus quantitate aciei oculi videri: quia illud quod imprimitur oculo de colore, non potest esse majus suo subjecto: nunquam igitur perpendetur motuum magnitudo. Adhuc autem videtur quod omnis res inversa videri debet, quia anterius formae visibilis venit ad oculum: et id quod est interius in colorato, est exterius in oculo. Adhuc autem omnis res dupla videri debet, quia una forma visibilis in uno sigillatur oculo, et alia in alio: et duae formae in oculis duobus duo debent apparere visibilia. Adhuc autem dextra debet videri sinistra, et e converso, quia dextra rei visae est contra sinistram partem oculi, et e converso: ergo dextrum sigillatur in sinistra oculi parte e converso.
Sed ad omnia haec respondentes supponimus visum esse intus suscipiendo, et non extra mittendo: tamen hoc probabitur in scientia libri de sensu et sensato. Licet autem dicamus quod videmus intus suscipientes et nihil extra mittentes, tamen dicimus quod lux abstrahit colores, et facit eos fieri in lucido secundum rectas lineas, ita quod processus colorum ad visum est, sicut procedens abstrahit eos lux: et ideo nisi color directe in oculos procedat, non videtur, licet enim color sphaerice in circuitu generetur in lucido, tamen color qui est post nos, non videtur, eo quod lux quae est post nos et abstrahit eum, non procedit in oculos, et per consequens ipse color non procedit ad oculos, sed ab oculis: unde licet color directe sit ante nos in aere, tamen non fit in oculis ex dicta causa. Cujus tamen et altera est causa, quia scilicet color non movet visum sine praesentia materiae, et materia per directam lineam non est praesens oculis. Quando autem directe procedit in oculos, tunc fit processus ejus sub duobus radiis luminis, quorum unus unum finem colorati attingit, et alter alterum, ita quod figuratur triangulus vel pyramis, cujus basis est res visa, et angulus concluditur versus oculum. Sit enim res visa A B: et ducam unam lineam ab A in C, et aliam a B in C, et ponam C oculum esse, et oculum propinquiorem rei visae ponam esse D: et ducam lineas radiales luminis A D et B D: et adhuc propinquius ponam esse oculum G, ducamque lineas A G et B G: et dico tunc quod immutatio oculi fit in puncto, in quo concluduntur lineae radiales, et generatio coloris est sphaerice per triangulos tales vel pyramides in circuitu rei visibilis. Et ideo non est aliqua quaestio de quantitate formae colorati in oculo: quia illud quod sigillatur in puncto, est indivisibile secundum quod hujusmodi: nec hoc est inconveniens, cum in oculo et in medio sit prius rei intentio quam res, sicut diximus supra: judicium autem quantitatis rei visae fit per quantitatem anguli ejus qui concluditur in oculo: et iste quanto est propinquior rei visae, est major: et quanto remotior, est minor: et ideo eadem res prope visa, videtur majoris quantitatis, et longe visa, videtur quantitatis minoris: et quia lineae radiales quanto plus procedunt a re visa, tanto magis coeunt, si contingat quod concludantur antequam perveniant ad oculum, res omnino non videbitur: et haec est causa, quod tantum potest distare res, quod omnino non videbitur.
Nihil autem est quod objicitur de inversione rei: quia jam ostendimus quod intentio non generatur nisi a forma rei, secundum quod forma, et illa non habet anterius et interius, sed suam intentionem generabit in oculo. Similiter autem de dextro et sinistro dicendum est, quod intentio non movet visum sine rei prae sentia: et ideo licet dextrum visi sit contra sinistrum intuentis, non tamen perversum fit judicium, eo quod ad rem terminatur, sine cujus praesentia nullo modo potest movere visum: cum enim oculus sit sicut speculum animatum convexum, omnino necessarium est quod dextrum rei in se sit in sinistra parte oculi, et e converso. Et hoc apparet quando duo homines inspiciunt oculos suos ad invicem: tunc enim vident suas imagines stare in oculis, et dextram esse sinistram, et e converso: et non impedit sensum verum propter materiae praesentiam, sicut diximus.
Quod autem videtur probari, quod una res debeat videri duae, solvit bene Avicenna dicens virtutem visivam esse in nervo qui vocatur opticus, hoc est, visivus, infra quem discurrit spiritus visivus accipiens formas in oculis depictas: est autem iste nervus cancellatus in anteriori parte cerebri, et facit quasi triangulum, et in puncto illo uniuntur formae oculorum, et ibi fit judicium de re visa: et quia ibi conveniunt, ideo unum videtur quod est unum, et duo quae sunt duo. Signum autem hujus est, quia si aliquis exprimat parumper oculum, digitum supponens oculo, nervus collimitatus oculo recidit a nervo qui alteri oculo collimitatur: et tunc unum duo videbitur ab habente duos oculos et non a monoculo: formae tamen duplices in oculis aliquantulum impediunt rectitudinem visus ad rem, et ideo illi qui recte dirigunt sagittas, alterum oculorum claudunt. Similiter faciunt qui rectitudinem alicujus rei volunt deprehendere. Haec autem omnia liquide constabunt quando modus videndi demonstrabitur in libro de sensu et sensato.
Scias autem oculum componi praecipue ex humoribus aqueis diversis, ad hoc quod bene recipiat species visibilium, et etiam retineat: et ideo humores illi sunt puri et spissi. Et ideo quando aliquando humor est multus in oculis, videntur in eis formae moveri, quan do movetur humor, et prolongari. Sicut etiam de stellis videtur et formis in aqua, quando aqua fuerit mota. Et hoc praecipue contingit homini evigilanti post somnum, digestione non adhuc completa post ebrietatem vel crapulam: tunc enim humidum fluens ab anteriori parte cerebri, ad hoc fluit ad oculos quod movet calidum digestivum: et ideo moveri videtur ei quidquid videt, et habere formas longas motas non stantes. Similiter autem et ille qui diu vectus est in navi vel in alio vehiculo, in humido oculi retinet species motus, quod fuit unum de sensatis per se, sed commune: et videntur ei ea quae videt, moveri.
Sunt autem quidam non videntes eminus, sed de prope juxta oculum clare vident: et ideo situs oculi humorum peccat, et non oculi compositio: habent enim illi oculi glacialem multum interiori parte versus nervum opticum, et propter myringas quae sunt spissae ante oculi speculum, non penetrat visibile ad speculum nisi sit prope, et a longe non vident nisi indistincta et confusa visione: et hoc fit propter causam quam diximus: quia in exteriori polito oculi debiliter sigillatur forma quae usque ad interiora non pervenit nisi confusa. E contra autem quidam non vident nisi eminus, et isti debilem habent visum, et sunt praecipue senes. Contingit autem hoc ideo, quia diximus supra quod lux incorporea secundum actum est color: et hoc quando prope est, vincit oculum debilem et intus dispergit ipsum, et ideo tunc oculus non videt nisi confuse: quando eminus est res visa, tunc proportionatur virtuti oculi et non dispergit ipsum: et tunc videt distincte. Omnino eadem est causa quare quidam in clara die non vident, et in crepusculo vel in lumine lunae clarius et distinctius vident: diximus enim supra quod lumen fortius confundit et superat minus forte. Hi autem qui lippientes habent oculos, non vident aliquid nisi sub rubore ob humorem influentem in pupillam, cui cum admiscetur lumen, facit ruborem: et hoc in tertio Meteororum habitum est. De omnibus autem istis diversitatibus oculorum magis in libro de Animalibus erit dicendum. Scias autem quod omnino eadem causa est quare quaedam animalia venantur in nocte cibum, sequentia visum, et quaedam de die. Dico sequentia visum, quia forte sequuntur aliquando odoratum.
Est autem et aliud mirabile de visu, quod scilicet quando aliquis in nocte juxta terram est deponens oculos suos, longius videt quam stans erectus. Cujus causa est, quia diaphanum terminatum, licet minus capiat de lumine quam non terminatum, tamen fortius tenet et ad modicam distantiam aliquantulum illuminat lumine debili: et cum talia sint juxta terram, juvant visum aliquantulum in nocte. Hujus autem et alia causa est, quia lumen modicum quod tunc est in aere ex stellis, reflectitur reflexione debili a corpore solido juxta terram, et multiplicatur, et ideo aliquid juvat visum. Et tertia causa est, quia vapores elevati obscurantes aerem natant non juxta terram, sed in aere: et ideo in aere impediunt plus visum quam juxta terram. Ex his omnibus constat quod oportet per medium visum esse, et sine medio nihil videri omnino.
On this page