Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XVI.
De visu lucentium.Ignis autem et alia lucentia in utrisque videntur, in lucido scilicet, et in tenebris. In tenebris quidem non ideo quod aliquid conferant tenebrae ad visum, sed potius quia perspicuum sub tali lumine quando forte est, efficitur luminosum, sicut superius diximus: sed quando est debile, tunc tegitur a lumine fortiori: et ideo stellae in die non videntur, sed in nocte. Cum autem lumen solis sit super stellas irradians eas in nocte sicut etiam in die, non impedit lumen visum stellarum, nisi ex hoc quod divaricat visum, et multus aer multum luminis affert oculis: propter quod stellae formas suas aeri non imprimunt, et ideo non perveniunt ad visum. Si autem aer ad magnum spatium sit obscurus, circa videntem coadunatur visus, et tunc videt stellas. Et scias, sicut diximus superius, lumen si non procedat in oculos, quamvis sit praesens in aere, non videtur: sicut patet quando sol occidit ad quantitatem unius signi ab horizonte: tunc enim adhuc est lumen, quia partes hae horizontis necessario sunt illuminatae: quod lumen nos non videmus, quia non procedit ad nos, sed super nos: nisi forte fuerit mons altus in quo lumen reflectatur, sic tedeat redeat ad nos, sicut de quibusdam montibus diximus in libro Meteororum. Lucentia autem quando debilia sunt et permixta opacitati, lumine fortiori omnino teguntur, et ideo tunc non videntur nisi sub specie coloris, sicut superius diximus: et quasi non fuerint adeo debilia, tunc tamen pallent in lumine fortiori, et amittunt virtutem irradiationis: et ideo luna non splendet in die, sed videtur pallida. Et quia diximus lumen colorum fore hypostasim, et praecipue lumen clarum et purum esse lumen solis, ideo quando accidit eclipsis, tunc pallescunt ea quae alba sunt: et quando luna splendet super ea, tunc etiam pallescunt: ad lumen autem candelarum et ignis pallescunt et aliquantulum obumbrantur, et alii colores proportionaliter amittunt suas evidentias et manifestationes.
Sicut autem diximus de visu, quod vult habere medium in quo sit visibile secundum esse intentionale et spirituale, eadem ratio omnino est de sono et odore, quia fiunt per medium extrinsecum, licet in illo medio sonus aliquantulum melius sit quam color: cujus signum est, quod ventus frequenter affert sonos, nunquam autem affert colores: unde in tribus his sensibus a sensibili primo media moventur, et ab intentionibus sensibilium quae sunt in medio, moventur sensus: et cum aliquis ponat super ipsum organum odorans primum, aut sonans primum, non fit aliquis sensus secundum operationem sentiendi: ob quam autem causam, supra diximus. De tactu autem et gustu similiter se habet quoad hoc quod sunt per medium: sed tamen hoc non videtur omnino, quia medium ipsorum intrinsecum est: et propter quam causam hoc sit, posterius dicetur. Est autem considerandum quatenus non lateat, quod sicut dictum est, perspicuum recipit coloris intentionem prout est non coloratum: et ideo quando habet colorem, tunc non videtur aliquid in ipso, nisi quasi tectum illo colore, sicut patet quando radius transit per vitrum coloratum: tunc enim propter hoc quod vitrum est perspicuum, totum perspicuum lucidum quasi tingitur illo colore, et corpora super quae radius cadit, non imprimunt colores proprios in aerem, sed videntur habere colorem vitri qui est in aere. Similiter autem est quan do in transitu nubium colores plantarum projiciuntur super parietes: et idem est quando sub iride videntur corpora habere colores iridis. Omnium autem horum est ratio una. Quare autem lapis qui vocatur iris, in radio facit colores iridis, alibi dictum est. De figuris autem radiorum sub quibus fit visus pyramidalibus et triangularibus, et de causis figurarum partim in libro de sensu et sensato, partim in perspectivis dicetur.
Hic autem dicendum est, quod licet tres sensus sint per medium extrinsecum, tamen sonus non potest fieri nisi in aere, odor autem in aere et aqua: sed natura per quam haec duo elementa sunt medium odoris, est innominata: tamen quaedam est in his elementis ad odorem habens, sicut lucidum ad colorem. Sed lucidum perspicuum differenter in quatuor simplicibus corporibus invenitur, scilicet coelo, et igne, et aere, et aqua: odor autem in duobus tantum quae sunt aqua, et aer. Animalia autem aquatica videntur expresse habere odoris sensum, sicut inferius ostendemus: sed ea quae odorant, differenter odorant: quaecumque enim ambulantia sunt pedibus et non repunt, sicut serpentes, et vermes, illa non odorant non respirantia: et hujus causam inferius dicemus quando de odoratu agetur.
On this page