Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XVII.
De auditu, et primo de bene sonantibus et male.Nunc autem de sono primum, et postea de auditu dicemus. Primum est sciendum quod sonus dupliciter dicitur, potentia scilicet et actu. Potentia quidem secundum quod dicimus quaedam non habere sonum, eo quod impossibilia sunt sonare, vel eo quod non faciunt sonum nisi valde debilem, sicut spongia, et pili, et lanae, et hujusmodi. Quaedam autem dicimus habere sonum, non quod actu sonent, sed quoniam sunt potentia sonum facere, sicut aes, aurum, et argentum, et quaecumque sunt plana et lenia et solida, non quod sonent secundum actum, sed quia possunt sonos facere, qui sunt in medio aere et auditu. Causa autem generalis quare quaedam non sonant, est quia sunt mollia aerem apud se retinentia, potius quam expellentia, sicut spongia quae quasi imbibendo aerem retinet ipsum, et non expellit. Similiter faciunt pili et lana, quia rara sunt et discontinua: et ideo infra se recipientia aerem, non sinunt ipsum expelli: propter quod talia insonabilia sunt. Mollia autem continua male sonant, eo quod non expellunt fortiter: et hoc est ideo quia ictui cedunt citius quam expellant aerem: et ideo haec non multum sonant, nisi aliquis vehementer percutiat. Solida autem plana multum aerem habentia, fortiter sonant: quia ex hoc quod solida, non cedunt et fortiter percutiuntur: ex hoc autem quod sunt plana et lenia aequalium superficierum, undique simul aerem a se expellunt: et ex hoc quod multum habent aerem, magnam ministrant sono materiam in qua generetur. Et inde est, quod aeramenta prae omnibus corporibus sonora sunt, et praecipue aurum et argentum et cuprum: haec enim commixta sunt melius caeteris metallis, ex subtili aqueo, et subtili terreo: et terreum eorum est sulphur, cui ablata est ventositas: subtilitas autem miscibilium fieri non potuit sine multo admixto aereo: quoniam, sicut in fine tertii Meteororum dictum est, haec ex vaporibus miscentur: vapor autem omnis multum habet aeris: et ista sonora sunt vehementer, et diu retinent sonum, eo quod aere plena sunt, quae trementia ex ictu forti continue a se expellunt. Et non ita sonant stannum et plumbum, eo quod magis aquae habeant: et ideo quasi suffocatum et extinctum habent sonum: propter quod campanas et organa facientes, acumen soni, quod ex cupro est, temperant et gravant admiscentes stannum proportionatum. Ferrum autem quasi medium est, quia ex eo quod multum habet de terrestri scabroso et impuro, obumbratum habet sonum: ex hoc autem quod siccius est stanno et plumbo, acutius his sonat. Lapidum etiam quicumque melius commixti et solidiores sunt, melius sonant. Similiter autem et ligna quaecumque magis aerea et sicciora et solidiora, magis sonant: et quaecumque his contraria sunt, tanto etiam minus sonant. Cujus signum est lignum fagmeum quod aereum est, et ideo multum cremabile et solidum est: et sonat fortiter et magis quam buxus, eo quod buxus magis terrestris est. Abies autem licet sit aereae naturae multum, tamen quia solida non est, non ita sonat sicut fagus: et quando fagmeum lignum et latum et longum, et fiunt in eo foramina multa ex transverso, et superficies ejus bene plana desuper percutitur, sonat ad maximam distantiam sicut campana. His enim Graeci pro campanis utuntur.
Fit autem sonus secundum actum, quando est alicujus verberationis ad aliquid percussum, et in aliquo in quo sonus generetur: nihil enim facit sonum nisi percussio. Et ideo impossibile est uno solo existente fieri sonum: alterum enim est verberans active faciens sonum, et alterum est quod verberatur: et haec duo ad minus exiguntur in omni sono. Frequenter autem oportet, quod aliquid tangatur: et cum ictu vehementi aliquid tetigerit, sonus secundum actum fit. Et ideo sonus nunquam fit sine locali motu. Causa ejus est, quia sonum esse est in continuo fieri: et cum generans ipsum sit motus violentus, qui est ictus percutientis solidum planum, oportet quod aliquid generantis ipsum semper in ipso remaneat: quia aliter non fieret continue sonus. Qualiter autem movens violenter fit cum motu violento, diximus et in fine octavi Physicorum, et in libro de Coelo et Mundo. Sicut autem diximus, non quorumlibet contingentium ictus facit sonum: quia pilorum et acutorum, aut non est sonus, aut debilis. Sed potius quaecumque sunt solida plana, sonant, sicut jam dictum est. Concava autem aerem expulsum continent, et exire non permittunt, et ideo tumultuans aer et intus in eis retentus horribiliter sonat, eo quod impotens sit exire. Hujus autem et alia causa: concavum enim percussum plures facit ictus: percussum enim in uno latere, propter continuitatem tremit in alio latere, et ibi etiam percutit: et ille tremitus diu tenet sonum. Et hujus signum est, quia si percutiat concavum aliquid latum, quod multas simul partes tangit circuli concavi, sive in convexo, sive in concavo, illud aufert motum partium: eo quod simul percutit et tenet ne tremat: et hoc minorem facit sonum quam tangens ipsum in una parte tantum: et ideo baculi campanarum praecipiuntur bene rotundi fieri inferius, ubi tangunt campanas. Hujus etiam signum est, quia si aliquis manu teneat campanam quando percutitur, quasi extinguitur sonus, eo quod impediuntur partes circumferentiae a motu tremitus, et forte frangitur campana quando sic tenetur, eo quod partes non possunt habere liberam cessionem et motum per tremitum, quem impedit tenens campanam. Istae igitur sunt conditiones sonantium et non sonantium.
On this page